カルタゴ諸教会会議253–256

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Acta

Pars I, Caput II 第I部 第II章

The Councils of Carthage · Acta · PL 3, 1015A · 4 sectiones

Acta 1.2.1

1

Quantum vero ad causam infantium pertinet, quos dixisti intra secundum vel tertium diem quo nati sint constitutos baptizari non oportere, et considerandam esse legem (Gen. XVII, 12) circumcisionis antiquae, ut intra octavum diem eum qui natus est baptizandum et sanctificandum non putares, longe aliud in concilio nostro omnibus visum est.

PL 3, 1015A

さて、幼児の件に関して言えば——お前は、生まれてから二日目あるいは三日目のうちにある者に洗礼を授けるべきではないとし、また古い割礼の律法(創世記17:12)を考慮すべきであって、生まれた者に八日目より前に洗礼を授け聖なるものとすべきではないと考えていたが——我々の会議では、全員の見るところ、これとは大いに異なることが良しとされた。

Acta 1.2.2

2

In hoc enim quod tu putabas esse faciendum nemo consensit, sed universi potius judicavimus nulli homini nato misericordiam Dei et gratiam denegandam.

PL 3, 1015A

すなわち、お前がなすべきだと考えていたことに同意する者は誰もおらず、むしろ我々一同は、生まれたいかなる人間に対しても神の慈しみと恩寵を拒んではならないと判断した。

Acta 1.2.3

3

Nam cum Dominus in Evangelio suo dicat (Luc. IX, 56) : Filius hominis non venit animas hominum perdere, sed salvare, quantum in nobis est, si fieri potest, nulla anima perdenda est. Quid enim ei deest qui semel in utero Dei manibus formatus est?

PL 3, 1015A

というのも、主はその福音書の中で(ルカ9:56)「人の子は人の魂を滅ぼすためではなく、救うために来た」と言っておられるからであり、我々の力の及ぶ限り、もし可能ならば、いかなる魂も滅ぼされてはならないのである。神の御手によっていったん胎内で形づくられた者に、いったい何が欠けているであろうか。

Acta 1.2.4

4

Nobis cum atque oculis nostris secundum dierum saecularium cursum accipere qui nati sunt incrementum videntur. Caeterum quaecumque a Deo fiunt Dei factoris majestate et opere perfecta sunt.

PL 3, 1015B

我々にとって、また我々の目には、生まれた者たちはこの世の日々の経過に従って成長を受け取っていくように見える〔底本は Nobis cum atque oculis nostris。構文が崩れており、与格の関係をこのように解した〕。しかしながら、神によってなされることは何であれ、造り主なる神の威厳とみわざとによって完全なものである。