Acta 5.0.1
Cum in unum Carthagini convenissent Kalendis Septembris episcopi plurimi ex provincia Africa, Numidia, Mauritania, cum presbyteris et diaconibus, praesente etiam plebis maxima parte, et lectae essent litterae Jubaiani ad Cyprianum factae, item Cypriani ad Jubaianum rescriptae, de haereticis baptizandis, quidque postmodum Cypriano Jubaianus idem rescripserit, Cyprianus dixit: Audistis, collegae dilectissimi, quid mihi Jubaianus, coepiscopus noster, scripserit consulens mediocritatem nostram de illicito et profano haereticorum Baptismo, et quid ego ei rescripserim, censens scilicet, quod semel atque iterum et saepe censuimus, haereticos ad Ecclesiam venientes Ecclesiae Baptismo baptizari et sanctificari oportere.
PL 3, 1050Bアフリカ・ヌミディア・マウレタニアの属州から多数の司教たちが、司祭たちと助祭たちを伴い、また民衆の大部分も列席するなかで、9月1日にカルタゴに一堂に会し、異端者たちへの洗礼授与について、ユバイアヌスがキプリアヌスに宛てて書いた書簡と、キプリアヌスがユバイアヌスに宛てて返信した書簡とが朗読され、さらにその後ユバイアヌスがキプリアヌスに重ねて返信した内容も朗読されたとき、キプリアヌスは言った——「諸君は聞いた、最愛の同僚たちよ。我々の同僚司教ユバイアヌスが、異端者たちの不法にして涜聖的な洗礼について、我々の凡庸な判断に意見を求めて書いてきた事柄と、それに対して私が返信した事柄とを。すなわち私は、我々がかつて一度ならず、また幾度も考えてきたとおり、異端者は教会に来るとき教会の洗礼によって洗礼を受け、聖化されねばならないと考えたのである。
Acta 5.0.2
Item lectae sunt vobis et aliae Jubaiani litterae, quibus pro sua sincera et religiosa devotione ad epistolam nostram rescribens, non tantum consensit sed etiam instructum se esse confessus gratias egit.
PL 3, 1053A同様に、ユバイアヌスのもう一通の書簡も諸君に読み聞かされた。彼は誠実にして敬虔な献身をもって我々の書簡に返信し、同意しただけでなく、教えを受けたと告白して感謝を捧げたのである。
Acta 5.0.3
Superest ut de hac ipsa re singuli quid sentiamus proferamus, neminem judicantes, aut a jure communicationis aliquem, si diversum senserit, amoventes.
PL 3, 1053A残るところは、この事柄について各自が何を考えるかを述べることである。誰をも裁かず、たとえ意見を異にする者があっても、交わりの権利から誰をも退けることなく。
Acta 5.0.4
Neque enim quisquam nostrum episcopum se episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit, quando habeat omnis episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium, tamque judicari ab alio non possit quam nec ipse potest alterum judicare.
PL 3, 1053A我々のうち誰も、自らを司教の司教と立ててはいない。また僭主のごとき威嚇によって、同僚たちに服従の必要を強いる者もいない。なぜなら、すべての司教は自らの自由と権力の許す限りにおいて固有の判断を有し、他人を裁くことができない以上、他人によって裁かれることもできないからである。
Acta 5.0.5
Sed expectemus universi judicium Domini nostri Jesu Christi, qui unus et solus habet potestatem et praeponendi nos in Ecclesiae suae gubernatione et de actu nostro judicandi.
PL 3, 1054Aしかし我々は皆、我々の主イエス・キリストの裁きを待つべきである。ただ彼のみが、その教会の統治において我々を上に立てる権力と、我々の行いを裁く権力とを持っておられるのだから。」
Acta 5.0.6
Caecilius a Bilta dixit: Ego unum Baptisma in Ecclesia solum scio, et extra Ecclesiam nullum. Hic erit unum ubi spes vera est et fides certa.
PL 3, 1054Aビルタのカエキリウスは言った——「私は教会のうちにのみ唯一の洗礼を知っており、教会の外には何の洗礼も無いと知っている。これが唯一のものとなるのは、真の希望と確かな信仰があるところにおいてである。
Acta 5.0.7
Sic enim scriptum est: Una fides, una spes, unum Baptisma (Ephes. IV, 5) , non apud haereticos, ubi spes nulla est et fides falsa, ubi omnia per mendacium geruntur, ubi exorcizat daemoniacus, sacramentum interrogat, cujus os et verba cancer emittunt, fidem dat infidelis, veniam delictorum tribuit sceleratus, et in nomine Christi tingit antichristus, benedicit a Deo maledictus, vitam pollicetur mortuus, pacem dat impacificus, Deum invocat blasphemus, sacerdotium administrat profanus, ponit altare sacrilegus.
PL 3, 1055Aまことにこう書かれている。『信仰は一つ、希望は一つ、洗礼は一つである』(エフェソ4:5)と。だが異端者たちのもとではそうではない。彼らのもとには希望は無く、信仰は偽りであって、すべては欺きによって行われる。そこでは悪霊に憑かれた者が悪霊祓いを行い、口と言葉から膿を発する者が秘跡について問い、不信仰な者が信仰を与え、罪ある者が罪の赦しを授け、反キリストがキリストの名において洗礼を授け、神に呪われた者が祝福を与え、死せる者が生命を約束し、和解なき者が和解を与え、冒瀆する者が神を呼び求め、涜聖の者が司教職を執り行い、瀆聖者が祭壇を据える。
Acta 5.0.8
Ad haec omnia accedit et illud malum, ut antistites diaboli audeant Eucharistiam facere; aut qui illis assistunt dicant haec omnia falsa esse de haereticis. Ecce ad qualia cogitur Ecclesia consentire, et sine Baptismo ac venia delictorum communicare compellitur.
PL 3, 1055Aこれらすべてに加えて、なお次の悪も生じる。すなわち、悪魔の司教たちが敢えて聖体の祭儀を執り行うこと、あるいは彼らに仕える者たちが、異端者について語られたこれらすべてを偽りだと主張することである。見よ、教会がどれほどのことに同意するよう強いられ、洗礼も罪の赦しもないままに交わりを持つことを強いられているかを。
Acta 5.0.9
Quam rem, fratres, fugere ac vitare debemus et a tanto scelere nos separare, et unum Baptisma tenere, quod soli Ecclesiae a Domino concessum est. Primus a Misgirpa dixit: Censeo omnem hominem ab haeresi venientem baptizandum.
PL 3, 1055Bこの事柄を、兄弟たちよ、我々は避け、逃れ、これほど大きな悪行から身を離し、主が教会にのみ許された唯一の洗礼を守らなければならない。」ミスギルパのプリムスは言った——「私は、異端から来るすべての人は洗礼を受けねばならないと考える。
Acta 5.0.10
Frustra enim illic putat se esse baptizatum, cum non sit Baptisma nisi in Ecclesia unum et verum: quia et Deus unus, et fides una, et Ecclesia una est, in qua stat unum Baptisma et sanctitas, et caetera. Nam quae foris excercentur nullum habent salutis effectum.
PL 3, 1055B彼がそこで自らを洗礼を受けた者だと思うのは空しいことである。洗礼は教会のうちにのみ唯一かつ真のものとして存在するのだから。すなわち神は唯一、信仰は一つ、教会は一つであり、そのうちにこそ唯一の洗礼と聖性、その他もろもろが成り立つのである。外で行われることには、何ら救いの効力は無い。」
Acta 5.0.11
Polycarpus ab Adrumeto dixit: Qui haereticorum Baptisma probant nostrum evacuant. Novatus a Thamugade dixit: Licet sciamus omnes Scripturas testimonium reddere de salutari Baptismo, debemus tamen fidem nostram exprimere, haereticos et schismaticos ad Ecclesiam venientes, qui pseudo-baptizati videntur, debere eos in fonte perenni baptizari, et ideo secundum testimonium Scripturarum et secundum decretum collegarum nostrorum sanctissimae memoriae virorum omnes schismaticos et haereticos qui ad Ecclesiam conversi sunt baptizari, sed et eos qui ordinati videbantur, inter laicos recipi.
PL 3, 1056Aアドルメトゥムのポリュカルプスは言った——「異端者たちの洗礼を是とする者は、我々の洗礼を無に帰せしめる。」タムガディのノヴァトゥスは言った——「すべての聖典が救いの洗礼について証しを立てていることを我々は知っているが、それでもなお我々は自らの信仰を表明せねばならない。すなわち、教会に来る異端者や離教者たちは、偽りの洗礼を受けた者と見えるのだから、絶えることなき泉において洗礼を受けねばならない。それゆえ聖典の証しに従い、また至聖なる記憶にある我々の同僚たちの決定に従って、教会に立ち返ったすべての離教者と異端者は洗礼を受けねばならず、聖職に叙せられたと見えた者たちも、平信徒として受け入れられねばならない。」
Acta 5.0.12
Nemesianus a Thubunis dixit: Baptisma quod dant haeretici et schismatici non esse verum ubique in Scripturis sanctis declaratum est: quoniam ipsi praepositi eorum falsi christi sunt et falsi prophetae, dicente Domino per Salomonem: Qui fidens est in falsis, hic pascit ventos, idem autem ipse sequitur aves volantes.
PL 3, 1056Aトゥブナエのネメシアヌスは言った——「異端者と離教者が授ける洗礼が真のものでないことは、聖書の至るところで宣言されている。なぜなら彼らの首領たちは偽りのキリストであり偽預言者だからである。主はソロモンを通してこう言われる。『偽りを信ずる者は風を牧う者であり、その者はまた飛ぶ鳥を追う者である。
Acta 5.0.13
Deserit enim vias vineae suae, a semitis vero agelli sui erravit. Ingreditur autem per avia loca atque arida et terram destinatam in sitim, contrahit autem manibus infructuosa (Prov. IX, 12, 18, sec. LXX) .
PL 3, 1056B彼は自らの葡萄畑の道を捨て、自らの小さな畑の小道から迷い出た。そして人跡なき乾いた地、渇きのために定められた地を進み、その手には実らぬものを集める』(箴言9:12,18〔七十人訳による〕)。
Acta 5.0.14
Et iterum: Ab aqua aliena abstine te, et de fonte extraneo ne biberis, ut longum vivas tempus, adjiciantur etiam tibi anni vitae.
PL 3, 1056Bまた重ねて言う。『他人の水から身を控えよ、異邦の泉から飲むな。そうすれば汝は長く生き、命の年月も汝に加えられるであろう。』
Acta 5.0.15
Et in Evangelio divina sua voce Dominus noster Jesus Christus locutus est dicens: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5) . Hic est Spiritus qui ab initio ferebatur super aquas.
PL 3, 1057Aまた福音書において、我々の主イエス・キリストはその神的な声をもってこう語られた。『人は水と霊とによって新たに生まれなければ、神の国に入ることはできない。』(ヨハネ3:5)これは、初めに水の上を運行していたあの霊である。
Acta 5.0.16
Neque enim Spiritus sine aqua operari potest, neque aqua sine Spiritu. Male ergo sibi quidam interpretantur ut dicant quod per manus impositionem Spiritum sanctum accipiant et sic recipiantur, cum manifestum sit utroque Sacramento debere eos renasci in Ecclesia catholica.
PL 3, 1057A霊は水無くして働くことができず、水もまた霊無くしては働くことができない。それゆえ、按手によって聖なる霊を受け、それによって受け入れられると言う者たちは、自らに誤った解釈を施しているのである。彼らは、両方の秘跡によってカトリック教会のうちで新たに生まれねばならないことが明らかであるにもかかわらず、そう言うのである。
Acta 5.0.17
Tunc quippe poterunt filii Dei esse, dicente Apostolo: Curantes servare unitatem Spiritus in conjunctione pacis, unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae, unus Dominus, una fides, unum Baptisma, unus Deus (Ephes., IV, 3, 4) .
PL 3, 1057Aそのときにこそ彼らは神の子となることができるのである。使徒はこう言っている。『和解の絆のうちに霊の一致を保つよう努めよ。一つの体、一つの霊、汝らが召されたその召しの一つの希望のうちにあるごとく、一つの主、一つの信仰、一つの洗礼、一つの神。』(エフェソ4:3,4)
Acta 5.0.18
Haec omnia Ecclesia catholica loquitur. Et iterum in Evangelio dicit Dominus: Quod natum est de carne caro est, et quod natum est de Spiritu spiritus est; quia Deus Spiritus est, et de Deo natus est (Joan., III, 6) .
PL 3, 1057Bこれらすべてを語るのはカトリック教会である。また福音書において主は重ねてこう言われる。『肉より生まれたものは肉であり、霊より生まれたものは霊である。神は霊であり、彼は神より生まれたのだから〔de Deo natus est の主語は定かでない〕。』(ヨハネ3:6)
Acta 5.0.19
Ergo omnes haeretici et schismatici omnia quaecumque faciunt carnalia sunt, dicente Apostolo: Manifesta enim sunt opera carnis, quae sunt, fornicationes, immunditiae, incestum, idololatriae, veneficia, inimicitiae, certamina, zelus, ira, divisiones, haereses, et his similia; de quibus praedixi vobis, sicut praedico, quoniam quicumque faciunt regnum Dei non haereditabunt (Gal., V, 19, 20, 21) .
PL 3, 1057Bそれゆえ、すべての異端者と離教者がなすことは、何であれ肉的なものである。使徒はこう言っている。『肉のわざは明らかである。すなわち、姦淫、汚れ、近親相姦、偶像礼拝、魔術、敵意、争い、妬み、怒り、分裂、異端、その他これに類するもろもろである。これらについて、私はかつて汝らに予め告げたように、今も予め告げる。これらをなす者は神の国を受け継ぐことがない。』(ガラテヤ5:19,20,21)
Acta 5.0.20
Condemnat itaque Apostolus cum omnibus malis et eos qui divisionem faciunt, hoc est schismaticos et haereticos.
PL 3, 1057Bかくして使徒は、もろもろの悪と共に、分裂をなす者たち、すなわち離教者と異端者たちをも断罪するのである。
Acta 5.0.21
Nisi ergo acceperint Baptisma salutare in Ecclesia catholica, quae una est, salvi esse non possunt, sed cum carnalibus in judicio Domini Christi damnabuntur.
PL 3, 1058Aそれゆえ、彼らが唯一なるカトリック教会において救いの洗礼を受けないならば、救われることはできず、肉的な者たちと共に、主キリストの裁きにおいて断罪されるであろう。」
Acta 5.0.22
Januarius a Lambese dixit: Secundum Scripturarum sanctarum auctoritatem decerno haereticos omnes baptizandos, et sic in Ecclesiam sanctam admittendos.
PL 3, 1058Aランベーズのヤヌアリウスは言った——「聖なる聖典の権威に従って、私はすべての異端者が洗礼を受けねばならず、そうしてこそ聖なる教会に受け入れられるべきであると定める。」
Acta 5.0.23
Lucius a Castra Galbae dixit: Cum Dominus in Evangelio suo dixerit: Vos estis sal terrae, si autem sal infatuatum fuerit, in quo salietur?
PL 3, 1058Aカストラ・ガルバエのルキウスは言った——「主はその福音書においてこう言われた。『汝らは地の塩である。だがもし塩が味を失うならば、何によって塩気をつけられようか。
Acta 5.0.24
Ex eo ad nihilum valebit nisi ut projiciatur foras et conculcetur ab hominibus (Matth., V, 13) ; et iterum post resurrectionem suam mittens Apostolos suos, mandaverit didicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra.
PL 3, 1058Aその塩はもはや何の役にも立たない。外に投げ捨てられて人々に踏みつけられるだけである』(マタイ5:13)。また、その復活の後、使徒たちを遣わすにあたって、こう言って〔底本は didicens。dicens の誤植と見て「言って」と解した〕命じられた。『天と地のすべての権力は私に与えられた。
Acta 5.0.25
Ite, et docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth., XXVIII, 18, 19) .
PL 3, 1058A行け、諸国民すべてに教えを説き、彼らに父と子と聖なる霊の名において洗礼を授けよ。』(マタイ28:18,19)
Acta 5.0.26
Cum ergo manifestum sit haereticos, id est hostes Christi, non integram Sacramenti confessionem habere, item schismaticos non posse condire sapientia spiritali, cum ipsi ab Ecclesia, quae una est, recedendo infatuati contrarii facti sint, fiat sicut scriptum est, Domus contrariorum legis debet emundationem, et consequens est eos qui a contrariis baptizati inquinati sunt primo purgari et tunc demum baptizari.
PL 3, 1058Bそれゆえ、異端者たち、すなわちキリストの敵たちが、秘義の告白を全きものとして持っていないことは明らかであり、同様に離教者たちも霊的な知恵をもって味付けすることができない。彼らは、唯一なる教会から退くことによって塩気を失い、逆らう者となったのだから、『律法に逆らう者たちの家は清めを負う』〔この引用の典拠は定かでなく、聖書の直接引用かどうか判然としない〕と書かれているとおりになるのであり、逆らう者たちによって洗礼を授けられ汚された者たちは、まず清められ、そのうえで初めて洗礼を受けるべきである、ということが帰結する。」
Acta 5.0.27
Crescens a Cirta dixit: In tanto coetu sanctissimorum consacerdotum, lectis litteris Cypriani dilectissimi nostri ad Jubaianum, itemque ad Stephanum, quae tantum in se sanctorum testimoniorum descendentium ex Scripturis deificis continent ut merito omnes per Dei gratiam adunati consentire debeamus, censeo omnes haereticos et schismaticos qui ad catholicam Ecclesiam voluerint venire non ante ingredi nisi exorcizati et baptizati prius fuerint, exceptis his sane qui in Ecclesia catholica fuerint ante baptizati, ita tamen ut per manus impositionem in poenitentiam Ecclesiae reconcilientur.
PL 3, 1058Bキルタのクレスケンスは言った——「これほど大いなる、いと聖なる同僚司教たちの集いにおいて、我々の最愛のキプリアヌスがユバイアヌスに、またステファヌスに宛てて書いた書簡が朗読された。それらの書簡は、神的な聖典から下る聖なる証しをこれほど多く自らのうちに含んでいるので、我々は皆、神の恩寵によって一つに結ばれ、当然にも一致して同意すべきである。私は、カトリック教会に来ようとするすべての異端者と離教者は、まず悪霊祓いを受け、洗礼を受けたのでなければ、そこに入ることを許されるべきではないと考える。ただし、すでにカトリック教会において洗礼を受けていた者たちは除かれる。もっとも、彼らは按手によって教会の悔悛のうちに和解させられねばならない。」
Acta 5.0.28
Nicomedes a Segermis dixit: Mea sententia haec est, ut haeretici ad Ecclesiam venientes baptizentur, eo quod nullam foris apud peccatores remissionem peccatorum consequantur.
PL 3, 1059Aセゲルミスのニコメデスは言った——「私の意見はこうである。教会に来る異端者たちは洗礼を受けねばならない。なぜなら、外にあって罪人たちのもとでは、いかなる罪の赦しも得られないからである。」
Acta 5.0.29
Munnulus a Girba dixit: Ecclesiae catholicae matris nostrae veritas semper apud nos, fratres, et mansit et manet, et vel maxime in Baptismatis trinitate, Domino nostro dicente: Ite et baptizate Gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth., XXVIII, 19) .
PL 3, 1059Aギルバのムンヌルスは言った——「兄弟たちよ、我々の母なるカトリック教会の真理は、常に我々のもとにとどまり、いまもとどまっている。とりわけ洗礼の三位一体においてそうである。我々の主はこう言われた。『行きて、諸国民に父と子と聖なる霊の名において洗礼を授けよ。』(マタイ28:19)
Acta 5.0.30
Cum ergo manifeste sciamus haereticos non habere nec Patrem nec Filium nec Spiritum sanctum, debent venientes ad Ecclesiam matrem nostram vere renasci et baptizari, ut cancer quod habebant et damnationis ira et erroris offectura per sanctum et coeleste Lavacrum sanctificetur.
PL 3, 1060Aそれゆえ、異端者たちが父も子も聖なる霊も持たないことを我々は明らかに知っているのだから、我々の母なる教会に来る者たちは、真に新たに生まれ、洗礼を受けねばならない。それは、彼らが持っていた膿毒と、断罪の怒りと、誤りによる害毒〔底本は offectura。語形が不審で、infectura の意と取った〕とが、聖なる天の洗いによって聖化されるためである。」
Acta 5.0.31
Secundinus a Cedias dixit: Cum Dominus noster Christus dicat: Qui non est mecum adversus me est (Matth., XII, 30) , et Joannes apostolus (I Joan. II, 18, 19) eos qui ab Ecclesia exeunt antichristos dicat, indubitanter hostes Christi, quique antichristi nominati sunt, gratiam Baptismi salutaris ministrare non possunt.
PL 3, 1060Aケディアスのセクンディヌスは言った——「我々の主キリストは『私と共にいない者は、私に敵対する者である』(マタイ12:30)と言われ、使徒ヨハネは(一ヨハネ2:18,19)教会から出て行く者たちを反キリストと呼んでいる。疑いなく、キリストの敵であり、反キリストと名づけられた者たちは、救いの洗礼の恩寵を授けることができない。」
Acta 5.0.32
Et ideo censeo eos qui de insidiis haereticorum confugiunt ad Ecclesiam baptizandos esse a nobis, qui amici appellati sumus Dei de ejus dignatione (Joan., XV, 15) .
PL 3, 1061Aだから私は、異端者たちの策略から逃れて教会へ来る者たちは、我々によって洗礼を授けられるべきであると考える。我々は、神のお計らいによって神の友と呼ばれているのだから(ヨハネ15:15)。
Acta 5.0.33
Felix a Bagai dixit: Sicut caecus caecum ducens simul in foveam cadunt (Matth. XV, 14) , ita haereticus haereticum baptizans simul in mortem cadunt. Et ideo haereticus baptizandus est, et vivificandus, ne nos vivi mortuis communicemus.
PL 3, 1061Aバガイのフェリクスは言った——盲人が盲人を導けば、二人とも穴に落ちるように(マタイ15:14)、異端者が異端者に洗礼を授ければ、二人とも死に落ちる。だから異端者は洗礼を授けられ、生かされねばならない。我々生ける者が死せる者と交わることのないように。
Acta 5.0.34
Polianus a Mileo dixit: Justum est haereticum baptizari in Ecclesia sancta. Theogenes ab Hippone regio dixit: secundum Sacramentum Dei gratiae coelestis, quod accepimus, unum Baptisma quod est in Ecclesia sancta credimus.
PL 3, 1061Aミレオのポリアヌスは言った——異端者が聖なる教会において洗礼を授けられるのは正しいことである。ヒッポ・レギウスのテオゲネスは言った——我々が受けた、神の天来の恩寵の秘跡に従って、聖なる教会にある唯一の洗礼を、我々は信じる。
Acta 5.0.35
Dativus a Badis dixit: Nos quantum in nobis est haereticis non communicamus, nisi baptizati in Ecclesia fuerint, et remissionem peccatorum acceperint. Successus ab Abbir Germaniciana dixit: Haereticis aut nihil licet aut totum licet.
PL 3, 1061Bバディスのダティウスは言った——我々に関する限り、異端者たちが教会において洗礼を受け、罪の赦しを得たのでなければ、我々は彼らと交わらない。アッビル・ゲルマニキアナのスッケススは言った——異端者たちには、何も許されないか、すべてが許されるかのいずれかである。
Acta 5.0.36
Si possunt baptizare, possunt dare et Spiritum sanctum. Si autem Spiritum sanctum dare non possunt, quia non habent Spiritum sanctum, nec baptizare spiritaliter possunt. Propterea censemus haereticos baptizandos esse.
PL 3, 1061Bもし彼らが洗礼を授けることができるなら、聖なる霊をも与えることができるはずである。しかしもし聖なる霊を与えることができないのであれば——彼らが聖なる霊を持たないからには——霊的に洗礼を授けることもできない。それゆえ、我々は異端者たちに洗礼が授けられるべきであると考える。
Acta 5.0.37
Fortunatus a Tuchabori dixit: Jesus Christus Dominus et Deus noster Dei Patris et creatoris Filius (Matth., XVI, 18) super petram aedificavit Ecclesiam suam, non super haeresim, et potestatem baptizandi episcopis dedit, non haereticis.
PL 3, 1061Bトゥカボリのフォルトゥナトゥスは言った——我々の主にして神であるイエス・キリスト、父なる神にして創造主の子は(マタイ16:18)、岩の上にご自分の教会を建てられたのであって、異端の上にではない。そして洗礼を授ける権能を司教たちに与えられたのであって、異端者たちにではない。
Acta 5.0.38
Quare qui extra Ecclesiam sunt, et contra Christum stantes oves ejus et gregem spargunt, baptizare foris non possunt. Sedatus a Tuburbo dixit.
PL 3, 1061Cだから、教会の外にいる者たち、キリストに逆らって立ち、その羊と群れを散らす者たちは、外で洗礼を授けることができない。トゥブルボのセダトゥスは言った——
Acta 5.0.39
In quantum aqua sacerdotis prece in Ecclesia sanctificata abluit delicta, in tantum haeretico sermone velut cancere infecta cumulat peccata.
PL 3, 1062A司教の祈りによって教会で聖化された水が罪を洗い流すのと同じだけ、異端者の言葉によって癌のように汚された水は罪を積み重ねる。
Acta 5.0.40
Quare omnibus pacificis quidem viribus nitendum est ne quis haeretico errore infectus et tinctus singulare et verum Ecclesiae Baptismum detrectet accipere; quo quisquis non fuerit baptizatus regno coelorum fiet alienus.
PL 3, 1062Aだからこそ、あらゆる平和的な力を尽くして努めねばならない——異端の誤りに感染し、それに染まった者が、教会のただ一つの真の洗礼を受けることを拒まないように。この洗礼を受けなかった者は誰であれ、天の国に対してよそ者となるであろう。
Acta 5.0.41
Privatianus a Sufetula dixit: Qui haereticos potestatem baptizandi habere dicit, dicat prius quis haeresim condiderit. Si enim haeresis a Deo est, habere et indulgentiam divinam potest.
PL 3, 1062Aスフェトゥラのプリウァティアヌスは言った——異端者たちが洗礼を授ける権能を持つと言う者は、まず異端を創始したのが誰であるかを先に言うがよい。もし異端が神に由来するのであれば、神の赦免をも持ちうるはずである。
Acta 5.0.42
Si vero a Deo non est, quomodo gratiam Dei aut habere aut conferre alicui potest? Privatus a Sufibus dixit: Qui haereticorum Baptismum probat, quid aliud quam haereticis communicat?
PL 3, 1062Aしかしもし神に由来しないのであれば、どうして神の恩寵を持つことも、誰かに授けることもできようか。スフィブスのプリウァトゥスは言った——異端者の洗礼を是とする者は、異端者たちと交わる以外の何をしているというのか。
Acta 5.0.43
Hortensianus a Laribus dixit: Quot sint Baptismi viderint aut praesumptores aut fautores haereticorum. Nos unum Baptisma, quod non nisi in Ecclesia novimus, Ecclesiae vindicamus.
PL 3, 1062Bラレスのホルテンシアヌスは言った——洗礼がいくつあるかは、思い込む者たちか異端者の支持者たちに任せておこう。我々は、教会にのみあると知っている唯一の洗礼を、教会に帰属するものと主張する。
Acta 5.0.44
Aut quomodo possunt in nomine Christi aliquem baptizare quos ipse Christus dicit adversarios suos esse? Cassius a Macomadibus dixit: Cum baptismata duo esse non possint, qui haereticis Baptisma concedit sibi tollit.
PL 3, 1062Bあるいは、キリストご自身がご自分の敵であると言われる者たちが、どうしてキリストの名によって誰かに洗礼を授けることができようか。マコマデスのカッシウスは言った——洗礼は二つ存在しえない以上、異端者に洗礼を認める者は、自分自身の洗礼を奪うことになる。
Acta 5.0.45
Censeo itaque flebiles et tabidos haereticos baptizandos esse cum ad Ecclesiam venire coeperint, et sacra et divina lavatione lotos, et lumine vitae illuminatos, non hostes, sed pacificos, non alienos, sed fidei Domini domesticos, non adulteros, sed Dei filios, non erroris sed salutis effectos, in Ecclesiam recipi, absque his qui de Ecclesia fideles supplantati ad haeresis tenebras transierant, sed eos per manus impositionem restituendos.
PL 3, 1062Bそれゆえ私は、嘆かわしく病み衰えた異端者たちが教会に来ようとするとき、洗礼を授けられるべきであると考える。彼らは、聖なる神々しい沐浴によって洗われ、命の光に照らされた者として——敵としてではなく和解した者として、よそ者としてではなく主の信仰の家の者として、姦通する者としてではなく神の子として、誤りの所産ではなく救いの所産とされた者として——教会に迎え入れられるべきである。ただし、かつて教会の信徒でありながら足をすくわれて異端の闇へと移っていった者たちは除く。彼らは按手によって復帰させられるべきである。
Acta 5.0.46
Alius Januarius a Vico Caesaris dixit: Si non obtemperat error veritati, multo magis veritas non consentit errori. Et ideo nos Ecclesiae assistimus, in qua praesidemus, ut baptismum ejus ipsi soli vindicantes, eos quos Ecclesia non Baptizavit baptizemus.
PL 3, 1062Cウィクス・カエサリスの別のヤヌアリウスは言った——もし誤りが真理に従わないのであれば、なおさら真理は誤りに同意しない。だからこそ我々は、自らが長として仕える教会に立ち、その洗礼を我々自身のみに帰するものと主張して、教会が洗礼を授けなかった者たちに洗礼を授けるのである。
Acta 5.0.47
Alius Secundinus a Carpis dixit: Haeretici christiani sunt, an non? Si christiani sunt, cur in Ecclesia Dei non sunt? Si christiani non sunt, quomodo christianos faciunt?
PL 3, 1063Aカルピスの別のセクンディヌスは言った——異端者たちはキリスト教徒であるのか、そうでないのか。もしキリスト教徒であるならば、なぜ神の教会にいないのか。もしキリスト教徒でないならば、どうしてキリスト教徒を作ることができるのか。
Acta 5.0.48
Aut quo pertinebit sermo Domini dicentis (Matth. XII, 30) : Qui non est mecum, adversus me est, et qui non mecum colligit spargit.
PL 3, 1063Aあるいは、主の御言葉——『私と共にいない者は私に敵対する者であり、私と共に集めない者は散らす者である』(マタイ12:30)——は、何に関わるというのか。
Acta 5.0.49
Unde constat super filios alienos et soboles antichristi Spiritum sanctum per manus impositionem tantummodo non posse descendere, cum manifestum sit haereticos Baptisma non habere.
PL 3, 1063Aこれによって、聖なる霊が、按手だけによっては、よそ者の子ら、また反キリストの子孫の上に降ることができないことが明らかである。異端者たちが洗礼を持たないことは明白なのだから。
Acta 5.0.50
Victoricus a Thabraca dixit: Si licet haereticis baptizare et remissam peccatorum dare, quid illos infamamus et haereticos appellamus?
PL 3, 1063Aタブラカのウィクトリクスは言った——もし異端者たちに洗礼を授け、罪の赦しを与えることが許されているのなら、我々はなぜ彼らを誹り、異端者と呼ぶのか。
Acta 5.0.51
Alius Felix ab Uthina dixit: Nemini dubium est, sanctissimi consacerdotes, non tantum posse humanam praesumptionem quantum Domini nostri Jesu Christi adorandam et venerabilem majestatem.
PL 3, 1063Bウティナの別のフェリクスは言った——いと聖なる同僚司教たちよ、人間の思い込みが、我々の主イエス・キリストの拝すべき尊ぶべき威厳ほどの力を持ちえないことは、誰にとっても疑いない。
Acta 5.0.52
Memores ergo periculi, hoc quoque non tantum observare debemus, verum etiam ab omnibus nobis confirmari oportet ut omnes haeretici qui ad sinum matris Ecclesiae accurrunt baptizentur, ut mens haeretica, quae diuturna tabe polluta est, sanctificatione Lavacri purgata in melius reformetur.
PL 3, 1063Bだから、危険を心に留めて、我々はこのことを守るだけでなく、我々全員によって確認されるべきである——母なる教会の懐に馳せ来るすべての異端者たちに洗礼が授けられるべきこと、そして、長い腐敗によって汚された異端的な心が、沐浴による聖化を通して清められ、より善きものへと造り変えられるべきことを。
Acta 5.0.53
Quietus a Baruch dixit: Qui fide vivimus, obsequi iis quae instruendis nobis ante praedicta sunt credula observatione debemus. Nam scriptum est apud Salomonem (Eccles. XXXIV, 25) : Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lavatio ejus?
PL 3, 1063Bバルクのクィエトゥスは言った——信仰によって生きる我々は、我々を教え導くためにあらかじめ告げられたことに、信じてこれに従う態度をもって服すべきである。というのも、ソロモンのもとにこう書かれているからである(集会の書34:25)——『死者によって洗礼を授けられる者は、その沐浴によって何の益を得るであろうか』。
Acta 5.0.54
Quod utique de his qui ab haereticis tinguntur et de tingentibus loquitur. Si enim qui apud illos baptizantur per remissionem peccatorum vitam aeternam consequuntur, cur ad Ecclesiam veniunt?
PL 3, 1063Cこれは確かに、異端者たちによって浸される者たちと、浸す者たちについて語っているのである。もし彼らのもとで洗礼を受ける者たちが、罪の赦しによって永遠の生命を得るのであれば、なぜ教会に来るのか。
Acta 5.0.55
Si vero a mortuo salutis nihil accipitur, ac proptera agnito errore pristino ad veritatem cum poenitentia revertuntur, uno vitali Baptismate, quod in Ecclesia catholica est, sanctificari debebunt.
PL 3, 1064Aしかしもし死者から何の救いも得られないのであれば、そしてそれゆえに、以前の誤りを認め、悔い改めをもって真理へ立ち返るのであれば、彼らはカトリック教会にある唯一の生命を与える洗礼によって聖化されるべきである。
Acta 5.0.56
Castus a Sicca dixit: Qui, contempta veritate, praesumit consuetudinem sequi, aut circa fratres invidus est et malignus, quibus veritas revelatur, aut circa Deum ingratus est, cujus inspiratione Ecclesia ejus instruitur.
PL 3, 1064Aシッカのカストゥスは言った——真理を蔑ろにして、あえて慣習に従おうとする者は、真理が啓示される兄弟たちに対して妬み深く悪意ある者であるか、あるいは、その霊感によって教会が教え導かれる神に対して恩知らずな者であるか、いずれかである。
Acta 5.0.57
Euchratius a Thenis dixit: Fidem nostram et Baptismatis gratiam et legis ecclesiasticae regulam Deus et Dominus noster Jesus Christus suo ore Apostolos docens perimplevit dicens: Ite, et docete omnes Gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) .
PL 3, 1064Aテニスのエウクラティウスは言った——我々の信仰と、洗礼の恩寵と、教会の律法の規範とを、我々の神にして主なるイエス・キリストは、ご自分の口をもって使徒たちを教え、こう言って満たされた——『行け、そしてすべての諸国民を教えよ、彼らに父と子と聖なる霊との名によって洗礼を授けよ』(マタイ28:19)。
Acta 5.0.58
Falsum ergo haereticorum Baptisma et iniquum a nobis pellendum est et omni detestatione refutandum, de quorum ore virus, non vita, nec gratia coelestis, sed blasphemia Trinitatis exprimitur.
PL 3, 1064Bそれゆえ、異端者たちの偽りにして不正な洗礼は、我々によって退けられ、あらゆる嫌悪をもって斥けられるべきである。彼らの口からは、命ではなく毒が、天来の恩寵ではなく三位一体への冒瀆が吐き出されるのだから。
Acta 5.0.59
Et ideo venientes ad Ecclesiam haereticos integro et catholico Baptismate baptizari debere manifestum est, ut a blasphemia suae praesumptionis purificati possint Spiritus sancti gratia reformari.
PL 3, 1064Bだからこそ、教会に来る異端者たちは、完全でカトリックの洗礼によって洗礼を授けられるべきことは明白である。彼らが自らの思い込みの冒瀆から清められ、聖なる霊の恩寵によって造り変えられうるように。
Acta 5.0.60
Libosus a Vaga dixit: In Evangelio Dominus, (Joan. XIV, 6) Ego sum, inquit, veritas. Non dixit: Ego sum consuetudo. Itaque, veritate manifestata, cedat consuetudo veritati, ut etsi in praeteritum quis in Ecclesia haereticos non baptizabat nunc baptizare incipiat.
PL 3, 1064Bワガのリボススは言った——福音書において主は、『私は真理である』と言われた(ヨハネ14:6)。『私は慣習である』とは言われなかった。だから、真理が明らかにされた以上、慣習は真理に道を譲るべきである。たとえこれまで教会において異端者たちに洗礼を授けてこなかった者があったとしても、今やそれを始めるべきである。
Acta 5.0.61
Lucius a Thebeste dixit: Haereticos blasphemos atque iniquos verbis variis decerpentes sancta et adorabilia Scripturarum verba execrandos censeo, et ideo exorcizandos et baptizandos esse.
PL 3, 1064Bテベステのルキウスは言った——さまざまな言葉で聖典の聖なる拝すべき言葉を切り刻む、冒瀆的で不正な異端者たちは、忌むべき者たちであると私は考える。だから彼らは悪魔祓いをされ、洗礼を授けられるべきである。
Acta 5.0.62
Eugenius ab Ammedera dixit: Et ego hoc idem censeo, haereticos baptizandos esse. Item alius Felix ab Amaccora dixit: Et ego ipse secutus divinarum Scripturarum auctoritatem baptizandos haereticos esse censeo, sed et eos qui apud schismaticos baptizatos se esse contendunt.
PL 3, 1065Aアンメデラのエウゲニウスは言った——私もこれと同じことを考える、異端者たちは洗礼を授けられるべきである、と。また、アマッコラの別のフェリクスは言った——私自身も、神の聖典の権威に従って、異端者たちは洗礼を授けられるべきであると考える。それだけでなく、離教者たちのもとで自分は洗礼を受けたと主張する者たちについても同様である。
Acta 5.0.63
Si enim secundum cautum Christi privatus fons noster est, intelligant cuncti Ecclesiae nostrae adversarii quia alienus esse non potest nec duobus populis salutarem aquam tribuere potest ille qui unius gregis pastor est.
PL 3, 1065Aもしキリストの定めに従って我々の泉が我々だけのものであるならば、我々の教会に敵対する者は皆、一つの群れの牧者であるあの方が他人のものではあり得ず、二つの民に救いの水を与えることもできないことを悟るがよい。
Acta 5.0.64
Et ideo manifestum est nec haereticos nec schismaticos aliquid coeleste posse suscipere, qui a peccatoribus hominibus et ab Ecclesia extraneis audeant accipere. Quando danti locus non est, utique nec accipienti prodest.
PL 3, 1065Aそれゆえ明らかである。異端者も離教者も、罪ある人々から、また教会に無縁の者たちから受け取ろうとする以上、天上のものを何一つ受け取ることはできない。与える者にその資格が無いところでは、受け取る者にも益とならないのは当然である。
Acta 5.0.65
Item alius Januarius Muzulensis dixit: Miror quod cum omnes confiteantur unum esse baptisma, non omnes intelligant ejusdem baptismatis unitatem. Ecclesia enim et haeresis duae et diversae res sunt. Si haeretici habent baptisma, nos non habemus.
PL 3, 1065Bまた別の、ムズラのヤヌアリウスは言った——皆が洗礼は一つであると告白していながら、皆がその同じ洗礼の一致を理解していないことを、私は不思議に思う。教会と異端とは二つの、互いに異なる事柄だからである。もし異端者たちが洗礼を持っているのなら、我々は持っていないことになる。
Acta 5.0.66
Si autem nos habemus, haeretici habere non possunt. Dubium autem non est Ecclesiam solam baptismum Christi possidere, quae sola possideat et gratiam Christi et veritatem.
PL 3, 1065Bしかしもし我々が持っているのなら、異端者たちは持つことができない。教会だけがキリストの洗礼を有することに疑いは無い。教会だけが、キリストの恩寵と真理とを有するのだから。
Acta 5.0.67
Adelphius a Thasvalte dixit: Sine causa quidam falso et invidioso verbo impugnant veritatem ut rebaptizare nos dicant, quando Ecclesia haereticos non rebaptizet, sed baptizet.
PL 3, 1065Bタスワルタのアデルフィウスは言った——ある者たちは理由もなく、偽りに満ちた妬み深い言葉で真理を攻撃し、我々が『再洗礼を施している』と言う。しかし教会は異端者たちに再び洗礼を授けているのではなく、洗礼を授けているのである。
Acta 5.0.68
Demetrius a Leptiminus dixit: Unum baptisma nos custodimus, quia Ecclesiae catholicae soli rem suam vindicamus. Qui autem dicunt quia haeretici vere et legitime baptizant, ipsi sunt qui non unum sed multa baptismata faciunt.
PL 3, 1065Bレプティミヌスのデメトリウスは言った——我々は唯一の洗礼を守っている。それは、公同の教会だけにこの事柄が属すると我々が主張しているからである。しかし異端者たちが真実かつ正当に洗礼を授けていると言う者たちこそ、洗礼を一つではなく多数のものにしてしまう者たちである。
Acta 5.0.69
Nam cum haereses multae sint, pro earum numero et baptismata computabuntur. Vincentius a Thibari dixit: Haereticos scimus esse pejores quam ethnicos.
PL 3, 1065C異端は数多くあるのだから、その数に応じて洗礼もまた数えられることになろう。ティバリスのウィンケンティウスは言った——我々は、異端者たちが異教徒よりも悪い者たちであることを知っている。
Acta 5.0.70
Si ergo conversi ad Dominum venire volueriut, habemus utique regulam veritatis, quam Dominus praecepto divino mandavit Apostolis dicens (Matth. X, 8.) : Ite, in nomine meo manum imponite, daemonia expellite.
PL 3, 1066Aそれゆえ、もし彼らが立ち帰って主のもとへ来ようと望むならば、我々にはまさしく真理の規範がある。主はそれを神の命令によって使徒たちに委ね、こう言われた(マタイ10:8)——『行け、わたしの名において手を置き、悪霊を追い出せ。』
Acta 5.0.71
Et alio loco (Matth. XXVIII, 19) : Ite, et docete gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Ergo primo per manus impositionem in exorcismo, secundo per baptismi regenerationem, tunc possunt ad Christi pollicitationem venire.
PL 3, 1066Aそしてまた別の箇所では(マタイ28:19)——『行け、諸国民を教え、父と子と聖なる霊との名において彼らに洗礼を授けよ。』ゆえに、まず悪霊祓いにおける按手によって、次に洗礼による再生によって、そのときはじめて彼らはキリストの約束に至ることができる。
Acta 5.0.72
Alias autem fieri censeo non debere. Marcus a Mactari dixit: Mirandum non est si haeretici hostes atque impugnatores veritatis rem sibi vindicant potestatis et dignationis alienae.
PL 3, 1066A他のやり方でなされるべきではないと私は考える。マクタリスのマルクスは言った——真理の敵であり攻撃者である異端者たちが、他人の権力と尊厳に属するものを自らのものと主張したとしても、驚くには当たらない。
Acta 5.0.73
Sed illud mirandum est quod quidam nostri praevaricatores veritatis haereticis suffragantur et christianis adversantur. Propterea decernimus haereticos baptizandos esse.
PL 3, 1066Aしかし驚くべきは、我々のうちのある者たち、真理に背く者たちが、異端者たちに味方し、キリスト教徒に敵対していることである。それゆえ我々は、異端者たちは洗礼を受けねばならないと定める。
Acta 5.0.74
Sattius a Sicilibba dixit: Si haereticis in baptismo sua peccata donantur, sine causa ad Ecclesiam veniunt. Nam cum in die judicii peccata sint quae puniuntur, nihil est quod timere possint haeretici de judicio Christi, si sunt remissionem peccatorum consecuti.
PL 3, 1066Bシキリバのサッティウスは言った——もし異端者たちがその洗礼において自らの罪を赦されているのであれば、彼らが教会に来るのは理由のないことである。なぜなら、審判の日に罰せられるのは罪であるからには、もし彼らがすでに罪の赦しを得ているのなら、異端者たちがキリストの裁きについて恐れるべきことは何も無いことになるからである。
Acta 5.0.75
Victor a Gor dixit: Cum peccata non nisi in Ecclesiae baptismo remittantur, qui haereticum ad communicationem sine baptismo admittit, utrumque contra rationem facit, nec haereticos purgat, et christianos inquinat. Aurelius ab Utica dixit: Cum dicat (I Tim. V, 22) .
PL 3, 1066Bゴルのウィクトルは言った——罪は教会の洗礼によってでなければ赦されないのだから、洗礼なしに異端者を交わりへ受け入れる者は、理に反することを二重に行っている。異端者を清めることもせず、キリスト教徒を汚しているのである。ウティカのアウレリウスは言った——次のように言われているのだから(一テモテ5:22)、
Acta 5.0.76
Apostolus non communicandum peccatis alienis, quid aliud quam peccatis alienis, communicat qui haereticis sine Ecclesiae baptismo communicat? Et ideo censeo baptizandos esse haereticos ut accipiant remissam peccatorum, et sic illis communicetur.
PL 3, 1066C使徒は、他人の罪に与ってはならないと言う。教会の洗礼なしに異端者たちと交わる者は、他人の罪に与る以外の何を行っているというのか。それゆえ私は、異端者たちが罪の赦しを受け、そうして彼らと交わりが持たれるようになるために、洗礼を授けられるべきだと考える。
Acta 5.0.77
Jambus a Germaniciana dixit: Qui haereticorum baptisma probant, nostrum improbant, ut extra Ecclesiam, non dicam lotos, sed sordidatos, negent in Ecclesia baptizari oportere.
PL 3, 1066Cゲルマニキアナのヤンブスは言った——異端者たちの洗礼を是とする者たちは、我々の洗礼を非とする者たちである。彼らは、教会の外にいる者たち——洗われたとは言うまい、むしろ汚された者たちを——教会において洗礼を受けさせる必要があるとは認めないのである。
Acta 5.0.78
Lucianus a Rucuma dixit: Scriptum est (Gen. I. 4) : Et vidit Deus lucem quia bona est, et divisit inter lucem et tenebras. Si potest luci et tenebris convenire, potest nobis et haereticis aliquid esse commune. Propterea censeo haereticos baptizandos esse.
PL 3, 1067Aルクマのルキアヌスは言った——こう記されている(創世記1:4)——『神は光を見て、それが良いことを見られた。そして光と闇との間を分けられた。』もし光と闇とが調和し得るのであれば、我々と異端者たちとの間にも何か共通のものがあり得るであろう。それゆえ私は、異端者たちは洗礼を受けるべきであると考える。
Acta 5.0.79
Pelagianus a Luperciana dixit: Scriptum est (III Reg. XVIII, 21) : Aut enim Dominus Deus est, aut Baal Deus est. Ita et nunc, aut Ecclesia Ecclesia est, aut Haeresis Ecclesia est.
PL 3, 1067Aルペルキアナのペラギアヌスは言った——こう記されている(列王記三18:21)——『主が神であるか、あるいはバアルが神であるかのいずれかである。』今もまた同様である——教会が教会であるか、あるいは異端が教会であるかのいずれかである。
Acta 5.0.80
Porro si Haeresis Ecclesia non est, quomodo esse apud haereticos baptisma Ecclesiae potest? Jader a Midila dixit: Scimus non esse nisi unum baptisma in Ecclesia catholica.
PL 3, 1067Aしかも、もし異端が教会でないならば、どうして異端者たちのもとに教会の洗礼があり得ようか。ミディラのヤデルは言った——我々は、公同の教会においてのみ唯一の洗礼があることを知っている。
Acta 5.0.81
Et ideo non debemus admittere haereticum nisi baptizatus apud nos fuerit, ne se putet extra Ecclesiam catholicam baptizatum esse. Item alius Felix a Marazana dixit: Una fides, unum baptisma, sed Ecclesiae catholicae, cui soli licet baptizare.
PL 3, 1067Bそれゆえ我々は、異端者が我々のもとで洗礼を受けたのでなければ、これを受け入れるべきではない。それは、彼が公同の教会の外で洗礼を受けたと思い込むことのないようにするためである。また別の、マラザナのフェリクスは言った——信仰は一つ、洗礼も一つである。ただしそれは公同の教会のものであり、教会だけが洗礼を授けることを許されている。
Acta 5.0.82
Paulus ab Obba dixit: Me non movet si aliquis Ecclesiae fidem et veritatem non vindicat, quando Apostolus dicat (Rom. III, 3) : Quid enim si exciderunt a fide quidam illorum? Numquid infidelitas eorum fidem Dei evacuavit? Absit.
PL 3, 1067Bオッバのパウルスは言った——誰かが教会の信仰と真理を擁護しないとしても、私は動じない。使徒がこう言っているからである(ローマ3:3)——『彼らのうちの幾人かが信を失ったとして、それが何であろうか。彼らの不信が神の真実を空しくするであろうか。断じてそうではない。』
Acta 5.0.83
Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax. Si autem Deus verax est, quomodo esse apud haereticos baptismi veritas potest, apud quos Deus non est?
PL 3, 1067B『神は真実であり、あらゆる人間は偽りである。』しかし神が真実であるとすれば、神が共におられぬ異端者たちのもとに、どうして洗礼の真理があり得ようか。
Acta 5.0.84
Pomponius a Dionysiana dixit: Manifestum est haereticos non posse baptizare et remissionem peccatorum dare, qui potestatem non habent ut aut solvere aut ligare aliquid in terris possint.
PL 3, 1067Bディオニュシアナのポンポニウスは言った——異端者たちが洗礼を授け、罪の赦しを与えることができないのは明らかである。彼らは地上において何かを解き、あるいは縛る権力を持たないからである。
Acta 5.0.85
Venantius a Timisa dixit: Si maritus peraegre proficiscens amico suo commendasset uxorem suam custodiendam, commendatam sibi ille quanta posset diligentia conservaret, ne ab aliquo castitas ejus et sanctitas adulteraretur.
PL 3, 1068Aティミサのウェナンティウスは言った——もし夫が遠方へ旅立つにあたり、自分の妻を守るよう友人に託したならば、その友人はできる限りの心づかいをもって、託された妻を守り、誰かによってその貞潔と聖性が汚されることのないようにするであろう。
Acta 5.0.86
Christus Dominus et Deus noster ad Patrem proficiscens sponsam suam nobis commendavit. Utrumne eam incorruptam et inviolatam custodiemus, an integritatem ejus et castitatem moechis et corruptoribus prodemus?
PL 3, 1068A主にして我々の神であるキリストは、父のもとへ旅立つにあたり、その花嫁を我々に託された。我々はその花嫁を損なわれず、汚されぬまま守るべきであろうか、それとも、その全き清さと貞潔とを姦夫や婦女を誘惑する者たちに引き渡すべきであろうか。
Acta 5.0.87
Qui enim baptisma Ecclesiae commune cum haereticis facit, sponsam Christi adulteris prodit. Ahymnus ab Ausvaga dixit: Nos unum baptisma accepimus, et ipsum tenemus et exercemus. Qui autem dicit quia et haereticis licet baptizare, ipse duo baptismata facit.
PL 3, 1068A教会の洗礼を異端者たちと共有する者は、キリストの花嫁を姦夫たちに引き渡す者である。アウスワガのアヒュムヌスは言った——我々は唯一の洗礼を受け、それを保持し、それを行っている。しかし異端者たちにも洗礼を授けることが許されていると言う者は、洗礼を二つにしてしまう者である。
Acta 5.0.88
Saturninus a Victoriana dixit: Si licet haereticis baptizare, excusati sunt et defensi illicita ( for. licita Marshal. ) facientes. Nec video quare eos aut Christus adversarios suos aut Apostolus antichristos appellaverit.
PL 3, 1068Bウィクトリアナのサトゥルニヌスは言った——もし異端者たちに洗礼を授けることが許されているとするならば、彼らは不法なことを行いながらも、免責され擁護されていることになる。私には、キリストが彼らを自らの敵と呼び、使徒が彼らを反キリストと呼んだ理由が分からない。
Acta 5.0.89
Saturninus a Thucca dixit: Gentiles quamvis idola colant, tamen summum Deum patrem creatorem cognoscunt et confitentur. In hunc Marcion blasphemat, et quidam non erubescunt Marcionis baptismum probare.
PL 3, 1068Bトゥッカのサトゥルニヌスは言った——異教徒たちは偶像を崇拝してはいるが、それでも至高の神、父にして創造者であるお方を認め、告白している。この方に対してマルキオンは冒瀆の言葉を吐くのに、ある者たちはマルキオンの洗礼を是とすることを恥じない。
Acta 5.0.90
Quomodo tales sacerdotes sacerdotium Dei aut servant aut vindicant qui hostes Dei non baptizant, et sic illis communicant? Marcellus a Zama dixit: Cum peccata nonnisi Ecclesiae baptismo remittantur, qui haereticum non baptizat, peccatori communicat.
PL 3, 1068Bそのような司教たちは、神の敵に洗礼を授けず、しかも彼らと交わりながら、どうして神の司教職を守り、あるいは擁護していると言えるだろうか。ザマのマルケルスは言った——罪は教会の洗礼によってでなければ赦されないのであるから、異端者に洗礼を授けない者は、罪ある者と交わりを持っていることになる。
Acta 5.0.91
Irenaeus ab Ululis dixit: Si ideo Ecclesia haereticum non baptizat quod dicatur jam baptizatus esse Haeresis major est. Donatus a Cibaliana dixit: Ego unam Ecclesiam et unum baptisma ejus novi.
PL 3, 1068Bウルリスのイレナエウスは言った——もし教会が、異端者はすでに洗礼を受けていると言われるがゆえに彼に洗礼を授けないのであれば、異端の方が教会より大なるものとなってしまう。キバリアナのドナトゥスは言った——私は一つの教会と、その一つの洗礼とを知っている。
Acta 5.0.92
Si est qui dicat esse apud haereticos baptismi gratiam, ante est ut ostendat et probet esse illic Ecclesiam.
PL 3, 1069Aもし異端者たちのもとに洗礼の恩寵があると言う者がいるならば、その前にまず、そこに教会があることを示し、証明すべきである。
Acta 5.0.93
Zosimus a Tharassa dixit: Revelatione facta veritatis, cedat error veritati; quia et Petrus qui prius circumcidebat, cessit Paulo veritatem praedicanti (Gal. III) .
PL 3, 1069Aタラッサのゾシムスは言った——真理が顕わにされたからには、誤りは真理に道を譲るべきである。かつて割礼を行っていたペトロも、真理を宣べ伝えるパウロに道を譲ったのだから(ガラテヤ3章)。
Acta 5.0.94
Julianus a Telepte dixit: Scriptum est (Joan. III, 29) : Nemo potest aliquid accipere, nisi datum fuerit illi de coelo. Si Haeresis de coelo est, potest et baptisma dare. Faustus a Timida regia dixit: Non sibi blandiantur qui haereticis patrocinantur.
PL 3, 1069Aテレプテのユリアヌスは言った——「(ヨハネ3:29)には、人は天から与えられるのでなければ何も受けることができない、と書かれている。もし異端が天に由来するのであれば、洗礼を授けることもできよう。」ティミダ・レギアのファウストゥスは言った——「異端者を庇護する者たちは、自らにへつらってはならない。
- ミーニュはヨハネ3章29節と刷るが、「天から与えられるのでなければ人は何も受けられない」は同章27節である。
Acta 5.0.95
Qui pro haereticis ecclesiastico baptismati intercedit, illos christianos et nos haereticos facit. Geminius a Furnis dixit: Quidam de collegis haereticos praeponere sibi possunt, nobis non possunt.
PL 3, 1069A異端者のために教会の洗礼に異を唱える者は、彼らをキリスト教徒とし、我々を異端者とすることになる。」フルニスのゲミニウスは言った——「同僚のうちのある者たちは、異端者を自分より上に置くことができようが、我々より上に置くことはできない。
Acta 5.0.96
Et ideo quod semel decrevimus tenemus, ut ab haereticis venientes baptizemus. Rogatianus a Nova dixit: Ecclesiam Christus instituit, Haeresim diabolus. Quomodo potest habere baptismum Christi synagoga Satanae?
PL 3, 1069Bそれゆえ、我々はかつて決定したことを守り、異端者のもとから来た者たちに洗礼を授ける。」ノウァのロガティアヌスは言った——「教会はキリストが立て、異端は悪魔が立てた。サタンの会堂が、どうしてキリストの洗礼を持ちうるだろうか。」
Acta 5.0.97
Therapius a Bulla dixit: Qui haereticis Ecclesiae baptisma concedit et prodit, quid aliud quam Judas sponsae Christi existit? Item alius Lucius a Membresa dixit: Scriptum est: Deus peccatorem non audit (Joan., IX, 31) .
PL 3, 1069Bブラのテラピウスは言った——「異端者に教会の洗礼を許し、これを裏切り渡す者は、キリストの花嫁にとってのユダである他に何であろうか。」また別のメンブレサのルキウスは言った——「(ヨハネ9:31)には、神は罪人の言うことを聞かれない、と書かれている。
Acta 5.0.98
Haereticus, qui peccator est, quomodo audiri in baptismo potest,? Item alius Felix a Bussacenis dixit: In haereticis sine Ecclesiae baptismo admittendis nemo consuetudinem rationi et veritati praeponat, quia consuetudinem ratio et veritas semper excludit.
PL 3, 1069B罪人である異端者が、どうして洗礼において聞き入れられることができようか。」また別のブッサケナエのフェリクスは言った——「教会の洗礼なしに異端者たちを受け入れることについては、誰も慣習を理性と真理より上に置いてはならない。なぜなら、理性と真理はつねに慣習を退けるからである。」
Acta 5.0.99
Alius Saturninus ab Avitinis dixit: Si potest antichristus dare alicui gratiam Christi, possunt et haeretici baptizare, qui appellati sunt antichristi. Quintus ab Aggya dixit: Ille potest dare aliquid qui aliquid habuerit.
PL 3, 1069C別のアウィティナエのサトゥルニヌスは言った——「もし反キリストが誰かにキリストの恩寵を与えることができるとすれば、反キリストと呼ばれる異端者たちも洗礼を授けることができよう。」アッギアのクィントゥスは言った——「何かを持っている者だけが、何かを与えることができる。
Acta 5.0.100
Haeretici autem quid possunt dare, quos constat nihil habere? Alius Julianus a Marcelliana dixit: Si potest homo duobus dominis servire, Deo et mammonae, potest et baptisma duobus servire, christiano et haeretico (Matth. VI 24) .
PL 3, 1070Aしかし、何も持たないことが明らかな異端者たちが、何を与えることができようか。」別のマルケッリアナのユリアヌスは言った——「もし人が神と富という二人の主人に仕えることができるとすれば(マタイ6:24)、洗礼もまた、キリスト教徒と異端者という二つのものに仕えることができよう。」
Acta 5.0.101
Tenax ab Horreis Caeliae dixit: Baptisma unum est, sed Ecclesiae. Ubi Ecclesia non est, baptisma illic esse non potest.
PL 3, 1070Aホルレイス・カエリアエのテナクスは言った——「洗礼は一つであるが、それは教会の洗礼である。教会が無いところには、洗礼もまたあり得ない。」
Acta 5.0.102
Alius Victor ab Assuras dixit: Scriptum est quia Deus unus est, et Christus unus, et Ecclesia una, et baptisma unum (Ephes. IV, 5, 6) : quomodo ergo illic baptizari aliquis potest ubi Deus et Christus et Ecclesia non est?
PL 3, 1070A別のアッスラスのウィクトルは言った——「(エフェソ4:5-6)には、神は唯一であり、キリストも唯一、教会も一つ、洗礼も一つである、と書かれている。それならば、神もキリストも教会も無いところで、誰が洗礼を受けることができようか。」
Acta 5.0.103
Donatulus a Capse dixit: Et ego semper hoc sensi, ut haeretici, qui nihil foris consequi possunt, quando ad Ecclesiam convertuntur baptizentur.
PL 3, 1070Bカプサのドナトゥルスは言った——「私もつねにこう考えてきた。外では何も得ることのできない異端者たちは、教会に立ち帰るときに洗礼を受けるべきである、と。」
Acta 5.0.104
Verulus a Rusiccade dixit: Homo haereticus dare non potest quod non habet; multo magis schismaticus, qui quod habuit amisit. Pudentianus a Cuiculi dixit: Novitas episcopatus effecit, fratres dilectissimi, ut sustinerem quid majores judicarent.
PL 3, 1070Bルシッカデのウェルルスは言った——「異端者である人間は、自分が持たないものを与えることができない。まして離教者はなおさらである。彼はかつて持っていたものを失ってしまったのだから。」クイクリのプデンティアヌスは言った——「最愛の兄弟たちよ、司教職に就いて日が浅いことが、私をして、年長の方々がどう判断されるかを待たせた。
Acta 5.0.105
Nam haereses nihil habere nec posse manifestum est. Atque ita si qui ex eis venerint baptizari aequissime statutum est. Petrus ab Hippone Diarrhytorum dixit: Cum baptisma unum sit in catholica Ecclesia, manifestum est non posse extra Ecclesiam baptizari.
PL 3, 1070Bなぜなら、異端が何も持たず、何もなし得ないことは明らかだからである。それゆえ、彼らのうちから来る者があれば洗礼を授けるべきであると定められたのは、まことに正当である。」ヒッポ・ディアリュトルムのペトルスは言った——「洗礼はカトリック教会において一つであるから、教会の外では洗礼を授けることができないことは明らかである。
Acta 5.0.106
Et ideo in Haeresi tinctos sive in schismate venientes ad Ecclesiam censeo baptizari oportere.
PL 3, 1070Cそれゆえ、異端において、あるいは離教において浸礼を受けた者たちが教会に来るときには、洗礼を授けるべきであると私は考える。」
Acta 5.0.107
Item alius Lucius ab Ausafa dixit: Secundum motum animi mei et Spiritus sancti, cum sit unus Deus Pater Domini nostri Jesu Christi, et unus Christus, et una spes, et unus spiritus, et una Ecclesia, unum debet esse et baptisma.
PL 3, 1070Cまた別のアウサファのルキウスは言った——「私の心と聖なる霊の動きに従って言うならば、我々の主イエス・キリストの父なる神は唯一であり、キリストも唯一、希望も一つ、霊も一つ、教会も一つであるから、洗礼もまた一つであるべきである。
Acta 5.0.108
Et ideo dico, si quid ab haereticis motum aut factum fuerit, rescindi debere, et eos qui inde veniunt in Ecclesia baptizandos esse. Item alius Felix a Gurgitibus dixit.
PL 3, 1071Aそれゆえ私は言う。異端者たちによって動かされ、あるいは行われたことは無効とされるべきであり、そこから来る者たちは教会において洗礼を受けるべきである、と。」また別のグルギティブスのフェリクスは言った——「
Acta 5.0.109
Ego censeo ut secundum sanctarum Scripturarum praecepta baptizatus ab haereticis illicite extra Ecclesiam, cum ad Ecclesiam confugere voluerit, gratiam baptismi ubi licite datur consequatur.
PL 3, 1071A私は、聖書の教えに従って、こう考える。教会の外で異端者たちによって不法に洗礼を受けた者が、教会へ逃れ来ようとするときには、洗礼の恩寵が合法的に与えられるところで、これを受けるべきである、と。」
Acta 5.0.110
Pusillus a Lamasba dixit: Ego credo baptisma salutare non esse nisi Ecclesia catholica, Quidquid absque catholiea fuerit simulatio est. Salvianus a Gazaufala dixit: Haereticos nihil habere constat: et ideo ad nos veniunt ut possint accipere quod non habent.
PL 3, 1071Aラマスバのプシッルスは言った——「私は、救いをもたらす洗礼はカトリック教会のほかにはないと信じる。カトリック教会の外にあるものは、すべて見せかけにすぎない。」ガザウファラのサルウィアヌスは言った——「異端者たちが何も持たないことは明らかである。それゆえ彼らは、自分たちの持たないものを受け取ることができるように、我々のもとへ来るのである。」
Acta 5.0.111
Honoratus a Thucca dixit: Cum Christus veritas sit, magis veritatem quam consuetudinem sequi debemus, ut haereticos, qui ideo ad nos veniunt quia foris nihil accipere potuerunt, Ecclesiae baptismo sanctificemus.
PL 3, 1071Bトゥッカのホノラトゥスは言った——「キリストが真理であるからには、我々は慣習よりも真理に従うべきである。それゆえ、外では何も受けることができなかったために我々のもとへ来る異端者たちを、教会の洗礼によって聖なるものとしよう。」
Acta 5.0.112
Victor ab Octavo dixit: Quod et ipsi scitis, non olim sum episcopus constitutus, et ideo expectabam praecessorum consilium. Hoc itaque existimo, ut quicumque ex Haeresi venerint sine dubio baptizentur.
PL 3, 1071Bオクタウムのウィクトルは言った——「あなた方自身もご存じの通り、私が司教に立てられてから日が浅いので、先達の方々の考えを待っていた。それゆえ私はこう考える。異端から来る者は誰であれ、疑いなく洗礼を受けるべきである、と。」
Acta 5.0.113
Clarus a Mascula dixit: Manifesta est sententia Domini nostri Jesu Christi Apostolos suos mittentis et ipsis solis potestatem a Patre sibi datam permittentis, quibus nos successimus eadem potestate Ecclesiam Domini gubernantes et credentium fidem baptizantes.
PL 3, 1071Bマスクラのクラルスは言った——「我々の主イエス・キリストが使徒たちを遣わし、御父から自らに与えられた権力を彼らのみに許されたという、その御言葉は明らかである。我々はその使徒たちを継ぎ、同じ権力によって主の教会を治め、信じる者たちの信仰に洗礼を授けているのである。
Acta 5.0.114
Et ideo haeretici, qui nec potestatem foris nec Ecclesiam Christi habent, neminem baptizare baptismo ejus possunt. Secundianus a Thambeis dixit.
PL 3, 1072Aそれゆえ、外にあって権力もキリストの教会も持たない異端者たちは、誰にもその洗礼を授けることができない。」タムベイスのセクンディアヌスは言った——「
Acta 5.0.115
Non debemus haereticos nostra praesumptione decipere ut in Ecclesia Domini nostri Jesu Christi non baptizati, ac per hoc remissionem peccatorum non consecuti, cum judicii dies venerit nobis imputetur quod per nos non sint baptizati et indulgentiam divinae gratiae non sint consecuti.
PL 3, 1072A我々の主イエス・キリストの教会において洗礼を受けず、それゆえ罪の赦しを得ていない異端者たちを、我々自身の思い込みによって欺いてはならない。さもなければ、審判の日が来たとき、彼らが我々によって洗礼を受けず、神の恩寵の赦しを得なかったことが、我々の責めに帰せられることになろう。
Acta 5.0.116
Propter quod, cum sit una Ecclesia et unum baptisma, quando ad nos convertuntur, simul cum Ecclesia et Ecclesiae baptismum consequantur.
PL 3, 1072Aそれゆえ、教会は一つ、洗礼も一つであるから、彼らが我々のもとに立ち帰るときには、教会とともに、教会の洗礼をも受けるべきである。」
Acta 5.0.117
Item alius Aurelianus a Chullabi dixit: Joannes apostolus in epistola sua posuit dicens: Si quis ad nos venit, et doctrinam Christi non habet, nolite eum admittere in domum vestram, et ave illi ne dixeritis.
PL 3, 1072Aまた別のクッラビのアウレリアヌスは言った——「使徒ヨハネはその書簡にこう記して言った——『誰かが我々のもとに来て、キリストの教えを持っていないならば、その者を汝らの家に迎え入れてはならない。挨拶の言葉もかけてはならない。
Acta 5.0.118
Qui enim dixerit illi ave communicat factis ejus malis (II Joan. I, 10, 11) . Quomodo admitti tales temere in Domum Dei possunt qui in domum nostram privatam admitti prohibentur?
PL 3, 1072B彼に挨拶の言葉をかける者は、その者の悪しき行いにあずかることになるからである』(2ヨハネ1:10-11)。どうして、我々自身の家に迎え入れることさえ禁じられている者たちが、軽々しく神の家に迎え入れられることができようか。
Acta 5.0.119
Aut quomodo cum eis sine Ecclesiae baptismo communicare possumus quibus si ave tantum dixerimus, factis eorum malis communicamus? Litteus a Gemellis dixit: Caecus si caecum ducat, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14) .
PL 3, 1072Bあるいは、ただ挨拶の言葉をかけただけでも彼らの悪しき行いにあずかることになる者たちと、どうして教会の洗礼なしに交わることができようか。」ゲメッリスのリッテウスは言った——「盲人が盲人を導けば、二人とも穴に落ちる(マタイ15:14)。
Acta 5.0.120
Cum ergo haereticos constet non posse illuminare quemquam, utpote caecos, baptisma eorum non valet.
PL 3, 1072Bそれゆえ、異端者たちは盲人であるがゆえに誰をも照らすことができないことが明らかである以上、彼らの洗礼は効力を持たない。」
Acta 5.0.121
Natalis ab Oea dixit: Tam ego praesens quam Pompeius Sabratensis, quam etiam Dioga Leptimagnensis, qui mihi mandaverunt, corpore quidem absentes, spiritu praesentes, censemus quod et collegae nostri, quod haeretici communicationem habere nobiscum non possunt, nisi ecclesiastico Baptismo baptizati fuerint.
PL 3, 1072Bオエアのナタリスは言った——「ここに出席している私自身も、私に委任したサブラタのポンペイウスとレプティス・マグナのディオガも——肉体においては不在であるが、霊においては出席している——我々の同僚たちと同じくこう考える。異端者たちは、教会の洗礼によって洗礼を受けたのでなければ、我々と交わりを持つことができない、と。」
Acta 5.0.122
Julius a Neapoli dixit: Ab eo quod semel censuimus non recedo, ut haereticos venientes ad Ecclesiam baptizemus.
PL 3, 1073Aネアポリのユリウスは言った——「私は、我々がかつて定めたこと、すなわち教会に来る異端者たちに洗礼を授けるということから退くことはない。」
Acta 5.0.123
Cyprianus a Carthagine dixit: Meam sententiam plenissime exprimit epistola quae ad Jubaianum collegam nostrum scripta est, haereticos secundum Evangelicam et apostolicam contestationem adversarios Christi et antichristos appellatos, quando ad Ecclesiam venerint, unico Ecclesiae baptismo Baptizandos esse, ut possint fieri de adversariis amici et de antichristis Christiani. Exstat hoc concilium ad p. 329, edit. Benedictinae S. Cypriani.
PL 3, 1074Aカルタゴのキプリアヌスは言った——「私の意見は、我々の同僚ユバイアヌスに宛てて書かれた書簡が、余すところなく述べている通りである。すなわち、福音書と使徒の証言に従ってキリストの敵、また反キリストと呼ばれる異端者たちは、教会に来るときには、教会の唯一の洗礼によって洗礼を受けるべきである。それは、敵から友となり、反キリストからキリスト教徒となることができるためである。」この会議録は、聖キプリアヌス、ベネディクト会版、第329ページに見られる。