Acta 6.1.1
Caecilius a Bilta dixit: Ego unum Baptismo in Ecclesia sola scio, et extra Ecclesiam nullum. Hoc erit unum, ubi spes vera est, et fides certa. Sic enim scriptum est: Una fides ( una spes ) unum Baptisma (Ephes. IV, 5) .
PL 3, 1102Aビルタのカエキリウスは言った——「私はただ教会の内にのみ一つの洗礼があることを知っており、教会の外にはそれが無いと知っている。これが唯一のものとなるのは、真実な希望があり、確かな信仰があるところにおいてである。実に、こう書かれている——一つの信仰、(一つの希望、)一つの洗礼、と(エフェソ4:5)。」
Acta 6.1.2
Non apud haereticos, ubi spes nulla est, et fides falsi, ubi omnia per mendacium aguntur, ubi exorcizat daemoniacus: sacramentum interrogat, cujus os et verba cancer emittunt: fidem dat infidelis, veniam delictorum tribuit sceleratus, et in nomine Christi tingit Antichristus: Benedicit a Deo maledictus: vitam pellicetus mortuus, pacem dat impacificus, Deum invocat blasphemus, sacerdotium administrat profanus, ponit altare sacrilegus Deo sacrificium offert qui diabolo servit.
PL 3, 1102A異端者たちのもとには無い。そこには希望が無く、信仰は偽りのものであり、すべてが虚偽によって行われ、悪霊に取り憑かれた者が悪魔祓いを行い、秘跡の問答を執り行う——その口も言葉も壊疽を発するその者が。信無き者が信仰を授け、罪深い者が罪の赦しを与え、キリストの名において反キリストが洗礼を授ける。神に呪われた者が祝福を与え、死せる者が生命を約束し〔底本は pellicetus で、語形が成り立たない。pollicetur と読む〕、和解を知らぬ者が和解を与え、涜神の者が神を呼び求め、涜聖の者が司教職を執り行い、冒瀆者が祭壇を据え、悪魔に仕える者が神に生贄を捧げる。
Acta 6.1.3
Dicant, qui illis assistunt, haec omnia falsa esse de haereticis. Ecce ad qualia Ecclesia consentire cogitur, ut sine Baptismo ac venia delictorum communicare compellatur, quam rem fratres fugere ac vitare debemus, et a tanto scelere nos separare, et unum baptisma tenere, quod soli Ecclesiae a Deo concessum est.
PL 3, 1102A彼らに与する者たちには、異端者についてこれらすべてが偽りであると言わせておけばよい。見よ、教会がどれほどの事柄に同意することを強いられているかを——洗礼も罪の赦しも無いままに、交わりを持つよう強いられているのだ。兄弟たちよ、我々はこの事を避け、遠ざけねばならず、これほど大きな罪から我々自身を引き離し、ただ一つの洗礼を守らねばならない。それは神によって教会にのみ許されたものである。