カルタゴ諸教会会議253–256

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Acta

Pars I, Caput III 第I部 第III章

The Councils of Carthage · Acta · PL 3, 1015B · 4 sectiones

Acta 1.3.1

1

Esse denique apud omnes, sive infantes, sive majores natu, unam divini muneris aequalitatem declarat nobis divinae Scripturae fides Helisaeus super infantem viduae filium qui mortuus jacebat ita se Deum deprecans superstravit, ut capiti caput et faciei facies applicaretur, et superfusi Helisaei membra singulis parvuli membris et pedes pedibus jungerentur (IV Reg. IV, 34) .

PL 3, 1015B

そして最後に、幼児であれ年長の者であれ、すべての人において神の賜物の一つの平等があることを、神の聖典の真実性が我々に示している。すなわちエリシャは、死んで横たわっていた寡婦の子である幼子の上に身を重ね、神に祈り求めつつ、頭には頭を、顔には顔を合わせ、身を重ねたエリシャの手足の一つ一つを幼子の手足に、足を足に結び合わせたのである(列王記四4:34)。

Acta 1.3.2

2

Quae res si secundum nativitatis nostrae et corporis inaequalitatem cogitetur, adulto et provecto infans non posset aequari, nec cohaerere et sufficere possent parva membra majoribus.

PL 3, 1016A

この出来事は、もし我々の出生や体の不均等さに従って考えるならば、幼子が成人した大人と等しくなることはできず、小さな手足が大きな手足に釣り合い、足りるということもできなかったであろう。

Acta 1.3.3

3

Sed illic aequalitas divina et spiritalis exprimitur, quod pares atque aequales sint omnes homines, quando a Deo semel facti sunt, et possit aetas nostra in incrementis corporis secundum saeculum, non secundum Deum habere discrimen; nisi si et gratia ipsa, quae baptizatis datur, pro aetate accipientium vel minor vel major tribuitur, cum Spiritus sanctus non de mensura, sed de pietate atque indulgentia paterna aequalis omnibus praebeatur.

PL 3, 1016A

しかし、そこには神的で霊的な平等が表されている。すなわち、すべての人は、ひとたび神によって造られたからには、等しく均しい者であり、我々の年齢は、世に従っては肉体の成長において差異を持ちうるが、神に従ってはそうではない、ということである。ただし、洗礼を受ける者に与えられる恩寵そのものが、受ける者の年齢に応じて少なく、あるいは多く与えられるというのであれば話は別である。しかし聖なる霊は、量りによってではなく、父としての慈しみと寛容とによって、すべての人に等しく与えられるのである。

Acta 1.3.4

4

Nam (Gal. II, 6) Deus ut personam non accipit, sic nec aetatem cum se omnibus ad coelestis gratiae consecutionem aequalitate librata praebeat patrem.

PL 3, 1016B

なぜなら(ガラテヤ2:6)、神は人の外見を顧みられないのと同様に、年齢をも顧みられないからである。神は、天上の恩寵を得させるにあたって、すべての人に対し均された平等をもって父として自らを差し出されるのである。