Philosophorum aliquot epistolae 5.0.1
Neque leges meae profecto Atheniensibus profuturae multum erant: neque tu eis antiquatis, civitati fuisti emolumento. Deus enim, ac latores legum non soli juvare civitates possunt, sed qui multitudinem agunt, in quamcumque sententiam volunt.
PL 17, 1148B私の法は、アテナイ人にとって大して益をもたらすはずのものではなかった。あなたも、それらが廃されたうえで〔eis antiquatis の係りは定かでない。「それらの法が廃されて後」と取った〕、国の益とはならなかった。神も立法者たちも、国を助けられるのは彼らだけではなく、望むどんな考えへでも群衆を導く者たちもそうだからだ。
Philosophorum aliquot epistolae 5.0.2
His enim, si recte rem administrent, Deus ac leges utiles sunt: sin autem male, nihil prosunt.
PL 17, 1148B彼らが正しく事を治めるなら、神と法は彼らにとって有益である。そうでなければ、何の役にも立たない。
Philosophorum aliquot epistolae 5.0.3
Neque sane meae leges ac jura, quae scripsi, quidquam profuerunt: sed qui illas transgressi sunt, magna reipublicae invexere detrimenta, qui Pisistrato, ne tyrannidem invaderet, non obstiterunt. Neque vero futura praedicenti mihi fides habebatur.
PL 17, 1148C実際、私が書いた法も権利も、何の益ももたらさなかった。むしろそれらを破った者たちが、国家に大きな損害を持ち込んだ。ペイシストラトスが僭主政に踏み込もうとするのに立ちはだかろうとしなかった者たちである。しかも、未来を予告する私は、信じてもらえなかった。
Philosophorum aliquot epistolae 5.0.4
Ille fidelior existimabatur Atheniensibus blandiens, quam ego vera proloquens. Positis igitur armis pro curia, his quidem qui Pisistratum gestire tyrannidem non animadvertunt, sapientiorem: eis vero qui libertatem reipublicae asserere metuerent, fortiorem me esse dixi; at illi Solonis interpretabantur insaniam.
PL 17, 1148Cアテナイ人にとっては、真実を語る私よりも、おもねるあの男のほうが信頼できると思われていた。そこで私は、評議会の前に武器を置き、ペイシストラトスが僭主政を望んでいるのに気づかない者たちには私のほうが賢く、国家の自由を主張することを恐れる者たちには私のほうが勇敢だと言った。だが彼らは、それをソロンの狂気と解釈した。
Philosophorum aliquot epistolae 5.0.5
Tandem ita patriam contestatus, excessi: O Patria, hic quidem Solon ille tibi opem ferre, et facto et dicto, promptus et paratus est, caeterum hisce et insanire videor.
PL 17, 1148Cこうして祖国に訴えたうえで、私は去った。「おお祖国よ、ここにいるこのソロンは、行いにおいても言葉においても、あなたを助ける用意と覚悟ができている。だがこの者たちには、私は狂っているようにも見えるのだ」。
Philosophorum aliquot epistolae 5.0.6
Itaque, te deserta, proficiscor, solus ex omnibus Pisistrati inimicus: isti vero et favere et obsequi parati sunt. Nosti enim hominem amice, quanto ille astu, quo ingenio, qua arte tyrannidem invaserit.
PL 17, 1148Dこうして、祖国を捨てて、私は旅立つ。ペイシストラトスの敵は、すべての者のうち私ただ一人である。あの者たちは、彼に好意を示し、従う用意ができている。友よ、あなたは知っている、あの男がどれほどの策略、どれほどの才、どれほどの術で僭主政に踏み込んだかを。
Philosophorum aliquot epistolae 5.0.7
Nam coepit blande plebem illicere, deinde sibi etiam vulnera inflixit: ac progressus in publicum, eaque se ab hostibus accepisse vociferans, orabat quadringentos robustissimos juvenes sibi custodes darent. At illi, me quidem reluctante et reclamante, acquieverunt.
PL 17, 1148D彼はまず、民衆を甘言で誘い、次に自分自身に傷を負わせた。公の場に出て、これは敵から受けたものだと叫びつつ、四百人のきわめて屈強な若者を護衛として与えてくれるよう懇願した。それでも彼らは、私が抵抗し異議を唱えたにもかかわらず、同意した。
Philosophorum aliquot epistolae 5.0.8
Erant autem hi armati validis fustibus; his itaque stipatus, statum reipublicae evertit. Dumque illi spe inani pauperes suos, ne mercede servirent liberare student, omnes una sub jugum missi sunt, unique serviunt Pisistrato.
PL 17, 1149Aこの者たちは、強い棍棒で武装していた。彼はこうして取り巻かれて、国家の体制を覆した。そして、彼ら〔illi の指す者は定かでない。アテナイ人と取った〕が、空しい望みを抱いて、自分たちの貧しい者たちが賃金のために仕えることのないよう解放しようと努めているうちに、皆がともにくびきの下に置かれ、ただ一人ペイシストラトスに仕えている。