作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Philosophorum aliquot epistolae

Rex Darius, Hystaspis filius, Heraclitum Ephesium, sapientem virum, salutat 第26書簡 ヒュスタスペスの子、王ダレイオスからエフェソスのヘラクレイトスへ

Anonymous · Philosophorum aliquot epistolae · PL 17, 1153A · 4 sectiones

Philosophorum aliquot epistolae 26.0.1

1

Librum de Natura scripsisti obscurum, difficilemque in plerisque, qui si ad verbum exponatur, vim quamdam speculationis continere videtur mundi totius, et quae in eo fiunt omnium, quae quidem sunt in divino motu constituta.

PL 17, 1153A

あなたは『自然について』の書を、難解で、多くの箇所で読みにくいものとして書いた。それは、もし字義どおりに説き明かされるなら、全世界と、その中で生じる万物――神的な運動のうちに据えられているもの――についての、ある思索の力を含んでいるように見える。

Philosophorum aliquot epistolae 26.0.2

2

In quibus plurimi haeserunt adeo, ut et qui complura legerunt, ambigant, cum recta abs te narratio conscripta videatur. Rex igitur Darius, Hystaspis filius, auditor esse tuus cupit, particepsque Graecae eruditionis fieri.

PL 17, 1153A

それらの点で多くの者がつまずき、多くを読んだ者さえ迷うほどである。あなたの叙述は正しく書かれたように見えるのに。そこで、ヒュスタスペスの子である王ダレイオスは、あなたの聴講者となり、ギリシアの学識にあずかる者となることを望んでいる。

Philosophorum aliquot epistolae 26.0.3

3

Venias itaque quam primum ad conspectum meum, ac regiam domum. Graeci enim, ut plurimum sapientibus viris observandis minus dediti, aspernantur ea quae ab his recte fuerint elucubrata: tametsi ejusmodi sint, ut eruditione et gravitate non careant.

PL 17, 1153B

だから、できるだけ早く私の前に、王の宮殿に来てほしい。ギリシア人は、たいてい賢人たちを敬うことにあまり熱心でなく、賢人たちによって正しく練り上げられたものを軽んじる。それらが学識と重みを欠いてはいないにもかかわらず、である。

Philosophorum aliquot epistolae 26.0.4

4

Apud me autem aderit tibi omnis honor, primatusque omnis, quotidieque sollicita observatio, et grata collocutio, vitaque tuis moribus probabilis. Vale.

PL 17, 1154A

しかし私のもとでは、あなたにはあらゆる名誉とあらゆる首位の席があり、日ごとの気遣いの行き届いた世話と、心地よい語らいと、あなたの流儀にかなう生活があるだろう。健やかであれ。