作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Philosophorum aliquot epistolae

Pherecydes Thaleti 第16書簡 ペレキュデスからタレスへ

Anonymous · Philosophorum aliquot epistolae · PL 17, 1150C · 4 sectiones

Philosophorum aliquot epistolae 16.0.1

1

Bene moriaris, cum tibi fatalis dies supervenerit. Morbus me invaserat, cum tuas accepi litteras, pediculis opperiebar, et febri quatiebar totus. Mandavi itaque quibusdam ex familiaribus, ut cum me sepelierint, ad te perferant quae scripsi.

PL 17, 1150C

運命の日があなたに臨むとき、よく死を迎えるように。あなたの手紙を受け取ったとき、病が私を襲っていた。私はシラミに覆われ〔底本は opperiebar(待っていた)。operiebar(覆われていた)と読む〕、全身が熱に震えていた。そこで、親しい者たちの何人かに、私を葬ったのち、私が書いたものをあなたに届けるよう託した。

Philosophorum aliquot epistolae 16.0.2

2

Tu autem, siquidem ea probaveris cum sapientibus reliquis, ita legenda demum trades: sin autem improbaveris, nolito edere. Mihi certe necdum satis placebant, est ibi quidem non certa rerum fides. Neque enim id recepi, neque quid sit verum me scire professus sum.

PL 17, 1150D

あなたは、それらを他の賢者たちとともに是認するなら、そうして初めて読まれるべきものとして手渡せ。是認しないなら、公にするな。私自身は、それらがまだ十分に気に入っていなかった。そこには、事柄についての確かな信頼がない。私はそれを請け合ったわけではないし、何が真実かを知っていると明言したわけでもない。

Philosophorum aliquot epistolae 16.0.3

3

Forte quaedam de Theologia reservavi, caetera intelligere oportet. Omnia quippe judico potius, quam aperio. Morbo autem singulis diebus invalescente, neque medicorum quempiam, neque amicorum penitus admitto.

PL 17, 1150D

神学について〔Theologia〕、おそらく若干は取っておいた。残りは察してほしい。私は実際、すべてを明かすよりも、むしろ吟味するのだ。病が日ごとに重くなるので、医者も友人も、誰一人まったく中に入れない。

Philosophorum aliquot epistolae 16.0.4

4

Caeterum assistentibus pro foribus, et interrogantibus quo in statu sim, digito per ostii claustra dimisso, quam pestilenti malo tenear, ostendi: admonuique ut postridie conveniant ad solemnes Pherecydis inferias. Vale.

PL 17, 1150D

ただ、戸口の前に立つ者たちが私の容態を尋ねたとき、戸の閂の隙間から指を差し出して、どれほど疫病のような病に捕らえられているかを示し、翌日ペレキュデスの葬礼に集まるよう促した。健やかであれ。