Philosophorum aliquot epistolae 1.0.1
Audio te primum Ionum, de divinis rebus, apud Graecos palam disserere parare. Verum justiore fortasse sententia, inter amicos ea quae scripseris, leges, quam passim quibuscumque permittes, nullo illis emolumento futura.
PL 17, 1147A〔このラテン訳は、カマルドリ会のアンブロシウス・トラヴェルサーリ(1386–1439。ディオゲネス・ラエルティオスをラテン語に訳した)によるとされる。題の「聖アンブロシウス」はこの人の名との取り違えと考えられる〕あなたが、イオニア人のうちで最初に、神的な事柄についてギリシア人のあいだで公然と論じようとしていると聞いた。しかし、おそらくはより正しい考えとして、あなたが書いたものは、それが何の益にもならない誰彼かまわぬ人々に許すよりも、友人たちのあいだで読む〔leges は lego の未来形と取った〕ほうがよいだろう。
Philosophorum aliquot epistolae 1.0.2
Equidem si tibi gratum cognovero, volo conscius eorum quae scribis esse. Ac siquidem jubes, ad te mature proficiscar.
PL 17, 1147A私としては、もしあなたに喜ばれるとわかれば、あなたが書いていることを知る者でありたい。そして、あなたがそう命じるなら、早々にあなたのもとへ出向こう。
Philosophorum aliquot epistolae 1.0.3
Neque enim adeo amentes ac stolidi sumus, ego et Solon Atheniensis, ut cum navigio Cretam petierimus visendi gratia, Aegyptumque itidem penetraverimus, ut istic sacerdotibus et astronomis congrederemur, ad te non pari studio navigaturi simus.
PL 17, 1147A私とアテナイのソロンは、船でクレタへ見物に出向き、同じようにエジプトの奥深くまで入って、そこで祭司たちや天文学者たちと会ったのだから、あなたのもとへ同じ熱意で船出しないほど、愚かで鈍いわけではない。
Philosophorum aliquot epistolae 1.0.4
Veniet enim et Solon ipse, si annuas. Neque tu loci illius amore detentus, raro in Ioniam transis, neque peregrinorum hominum desiderio tangeris. Verum uni tantum, ut spero, scribendi negotio incumbis. At nos, qui nihil scribimus, Graeciam, Asiamque, peragramus. Vale.
PL 17, 1147Aあなたが同意するなら、ソロン自身も来るだろう。あなたはその地への愛に引き止められてか、イオニアにめったに渡って来ず、異国の人々を恋しく思うこともない。ただ、書くという一事にだけ打ち込んでいるのであろう。一方、何も書かない我々は、ギリシアとアジアを巡り歩いている。健やかであれ。