作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Philosophorum aliquot epistolae

Zeno Antigono regi 第22書簡 ゼノンから王アンティゴノスへ

Anonymous · Philosophorum aliquot epistolae · PL 17, 1152A · 4 sectiones

Philosophorum aliquot epistolae 22.0.1

1

Amplector tuum tam vehemens discendi studium, quod veram, utilem atque necessariam, non popularem et quae ad pervertendos mores tendit, eruditionem apprehendere instituis.

PL 17, 1152A

学ぶことへのあなたのこれほど激しい熱意を、私は喜んで受け入れる。あなたは、通俗的でなく、風俗を退廃させる方向にも向かわない、真実で有益で必要な教養を、身につけようと決めているのだから。

Philosophorum aliquot epistolae 22.0.2

2

Qui enim philosophiae amore ac studio tenetur, declinatque celebrem illam et vulgarem voluptatem, quae quorumdam adolescentulorum animos effeminat: eum non natura modo nobilitatem tueri, sed verum quidem virtutis quoque institutum, manifestum est.

PL 17, 1152A

哲学への愛と熱意に捉えられ、一部の若者たちの心を軟弱にする、あの有名で通俗的な快楽を避ける者は、生まれつきの高貴さを守るだけでなく、徳の真の志をも守ることは、明らかである。

Philosophorum aliquot epistolae 22.0.3

3

Porro liberali ac nobili ingenio si adjiciatur modica exercitatio, neque desit praeceptoris copia, mature ad perfectam virtutis evadit frugem. Equidem nisi senectus mihi obsisteret, sum enim octogenarius, corpusque praeterea invalidum, ipse ad te venirem, ut jubes.

PL 17, 1152B

さらに、自由で高貴な素質に、少しの鍛錬が加わり、教師が足りているなら、早々に徳の完全な実りに至る。私自身、老年が妨げなければ――私は八十歳であり、そのうえ体も弱い――あなたが命じるとおり、自分で出向くのだが。

Philosophorum aliquot epistolae 22.0.4

4

Quia vero id datur, quosdam ex conturbernalibus meis ad te mitto, qui animi bonis me minime inferiores sunt, et corporis etiam commodis exsuperant. His si tu studiose congrediare, nihil quod ad perfectam pertinet beatitudinem, desiderabis.

PL 17, 1152B

それが叶わないので〔底本は id datur(それが与えられているので)。文脈から「叶わないので」と解した。id non datur の non が落ちたものか〕、私の仲間のうち何人かをあなたのもとに送る〔底本は conturbernalibus。contubernalibus と読む〕。彼らは、心の善において私にけっして劣らず、体の長所ではまさっている。彼らと熱心に会うなら、あなたは、完全な至福に属するものを何一つ欠かないだろう。