Philosophorum aliquot epistolae 19.0.1
Misimus omnes Platonis necessarii Lamiscum, et Photidam, virum illum abs te recepturi jure antiquae nostrae amicitiae.
PL 17, 1151Cプラトンの親しい者である我々は皆、ラミスコスとポティダスを遣わした。あの人を、我々の古い友情の権利に基づいて、あなたから受け取るためである。
Philosophorum aliquot epistolae 19.0.2
Recte igitur feceris, si memineris quanto a nobis studio efflagitasti Platonis ad te adventum, ut nos illum venire hortaremur, facturum te spondens omnia illumque libere accedere et abire permissurum.
PL 17, 1151Cそれゆえ、あなたが我々に、プラトンがあなたのもとへ来ることを、どれほど熱心に求めたかを思い起こすなら、あなたは正しく行うことになる。あなたは、すべてをなし、彼が自由に来て去ることを許すと約束して、我々に彼の来訪をすすめさせたのだから。
Philosophorum aliquot epistolae 19.0.3
Memor esto igitur, quanti illius adventum feceris, quodque eo tempore plus caeteris amaveris. Quod si qua orta simultas est, humanius te agere convenit, illumque nobis restituere illaesum. Haec enim si facis, justitiam coles, ac nobis gratificaberis.
PL 17, 1151Cだから、彼の来訪をあなたがどれほど重んじたか、そしてあの時、他の誰よりも彼を愛したことを、思い起こせ。もし何か反目が生じたのなら、あなたはもっと人間らしくふるまい、彼を無傷で我々に返すのがふさわしい。これを行うなら、あなたは正義を重んじ、我々に好意を示すことになる。