ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Tobia

Caput IX 第IX章

Ambrose of Milan · De Tobia · PL 14, 770D · 10 sectiones

De Tobia 9.1

1

Peccati feneratorem diabolum esse, qui Salvatori etiam divitias suas ostentarit; ei feneratorem haud absimilem; atque ibidem de centesima usurae, ac centesima ove; deque creditoris nomine quod sibi imponit verus exactor.

PL 14, 770D

罪の金貸しは悪魔であること。悪魔は救い主にさえ自分の富を見せつけたこと。悪魔に金貸しがよく似ていること。同じ箇所で、百分の一の利子と百番目の羊について、また、真の取り立て人が自らに付ける債権者という名について。

De Tobia 9.2

2

33. Quis iste peccati est fenerator, nisi diabolus, a quo Eva mutuata peccatum obnoxiae successionis, usuris defeneravit omne genus humanum (Vid. S. August. lib. I cont. Jul. Pelag., cap. 3) ?

PL 14, 770D

33. この罪の金貸しとは誰か。悪魔でなくて何であろう。エバはこの悪魔から、後に続く者を縛る罪を借り受け、全人類を利子によって債務漬けにした(聖アウグスティヌス『ペラギウス派のユリアヌス駁論』第1巻第3章を見よ)。

De Tobia 9.3

3

Denique quasi malus fenerator chirographum tenuit, quod postea Dominus suo cruore delevit. Etenim quod mortis erat scriptum apicibus, debuit morte dissolvi. Fenerator ergo diabolus.

PL 14, 771A

実際、悪い金貸しのように、悪魔は自筆の証書を握っていた。のちに主が自らの血でそれを抹消した。死の文字で書かれたものは、死によって解消されねばならなかったからである。それゆえ悪魔は金貸しである。

De Tobia 9.4

4

Denique ostendebat Salvatori divitias suas dicens: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 9) .

PL 14, 771A

実際、悪魔は救い主に自分の富を見せて言った。「これらすべてを汝に与えよう、もし汝がひれ伏して私を拝むなら」(マタイ4:9)。

De Tobia 9.5

5

At vero Dominus aeris solutor alieni, nihil ipsi debebat, qui poterat dicere: Ecce venit hujus mundi princeps, et in me suum non invenit nihil (Joan. XIV, 30) .

PL 14, 771A

だが主は、他人の負債の弁済者であり、悪魔に何の負いもなかった。主はこう言うことができた。「見よ、この世の支配者が来る。私の内に、彼のものは何も見いださない」(ヨハネ14:30)。

De Tobia 9.6

6

Nihil debebat, sed solvebat pro omnibus, sicut ipse testatur dicens: Quae non rapui, tunc exsolvebam (Psal. LXVIII, 5) . 34. Quid distat malitia hujus principis mundi? Fenerator pecuniae caput obligat, manum tenet, sorte ducit. O nomen triste de dulci!

PL 14, 771A

主は何も負っていなかったが、すべての人のために支払った。主みずからこう証ししている。「私は奪わなかったものを、そのとき償っていた」(詩篇68:5)。34. この世の支配者の悪意と〔金貸しとの〕間に、何の隔たりがあろうか。金の貸し手は頭〔caput。「元金」の意もある〕を縛り、手を押さえ、元金〔sors、「籤」「運命」の意もある〕で引き回す。ああ、甘いものから出た、悲しい名よ〔何を「甘いもの」と言うのかは定かでない。sors(籤・分け前)が金貸しの口では「元金」という悲しい名になることを言うと取った〕。

De Tobia 9.7

7

Dominus ovem centesimam liberavit; illa centesima salutis, haec mortis est; et terra bona centuplum fructum reddit. Vae iis qui dicunt quod amarum est, dulce; et quod dulce, amarum! Quid amarius usura, quid dulcius gratia?

PL 14, 771B

主は百番目の羊を解き放った。あの百番目は救いの、この百〔分の一〕は死の百である〔centesima は「百番目」と、月ごとに元金の百分の一を取る利子の二義で、語呂になっている〕。良い地は百倍の実を結ぶ。「災いあれ、苦いものを甘いと言い、甘いものを苦いと言う者に」。利子ほど苦いものがあろうか、恩寵ほど甘いものがあろうか。

De Tobia 9.8

8

Nonne hoc ipso sermone quo centesimam appellant, revocare deberent in memoriam Redemptorem, qui venit centesimam ovem salvare, non perdere? 35. Quis gravior exactor est? Et hoc triste nomen.

PL 14, 771B

百分の一と呼ぶまさにその言葉によって、彼らは、百番目の羊を滅ぼすためでなく救うために来た贖い主を、思い出すべきではないか。35. これより苛酷な取り立て人が誰かあろうか。この名もまた悲しい。

De Tobia 9.9

9

Denique Dominus ait: Populus meus, exactores vestri circumscribunt vos (Esai. III, 14) . Et in Evangelio habes: Dum vadis cum adversario tuo ad magistratum, da operam liberari ab illo; ne forte perducat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem (Luc. XII, 58) .

PL 14, 771B

実際、主は言う。「私の民よ、汝らの取り立て人は汝らを欺く」(イザヤ3:14)。福音書にも、あなたは次の言葉を見いだす。「汝が訴え人とともに役人のもとへ行くなら、その者から解放されるよう努めよ。さもなくば、その者は汝を裁判官のもとへ連れて行き、裁判官は汝を取り立て人に引き渡し、取り立て人は汝を牢獄に入れるであろう」(ルカ12:58)。

De Tobia 9.10

10

Quis iste sit exactor agnosce, qui etiam novissimum quadrantem exigit, et idem se creditorem vocat, atque in hoc etiam nomine fraudem facit: ut qui veneni pocula melle illinit, ut sub grato odore mors lateat, atque illita calicis ora vim fraudis abscondant. Creditor praetexitur quasi fidelis; et quasi incredulus, ad quem fidelis oppignorat.

PL 14, 771C

この取り立て人が何者かを知れ。彼は最後の一クワドランス〔小額の銅貨〕まで取り立てながら、自分を債権者と呼び、この名においてすら欺きを行う。毒の杯に蜜を塗る者のようにである。快い香りの下に死が潜み、杯の縁に塗られたものが欺きの力を隠すのである。債権者という名は、あたかも信実な者のように見せかけに使われるが、実際は、信実な者がその者のもとに質を入れる相手であって、不信の者のようである〔creditor は「信ずる者」の意の語。後半の句は意味が取りにくく、そう解した〕。