De Tobia 15.1
Alienigenam a quo usuras licet exigere, solum esse eum, quem licet occidere: fratrem vero ejusdem vel fidei vel juris consortem: quamlibet usuram proscribi, et de benedictionibus ejus qui ab illa abstinuerit, cum exhortatione ad misericordiam et veritatem.
PL 14, 779A他国人から利子を取り立ててよいのは、殺してよい者に限ること。同じ信仰あるいは同じ法を共にする者は兄弟であり、どれほどの利子であれ禁じられること。また、それを慎んだ者への祝福について、慈しみと真実への勧めを添えて。
De Tobia 15.2
51. Sed forte dices quia scriptum est: Alienigenae fenerabis (Deut. XXIII, 20) ; et non consideras quid Evangelium dicat, quod est plenius. Sed hoc interim sequestremus, Legis ipsius verba considera: Fratri tuo, inquit, non fenerabis ad usuram: sed alienigenam exiges.
PL 14, 779B51. だが汝はおそらく、「汝は他国人に利息を取って貸すであろう」と書かれている(申命記23:20)と言うだろう。そして汝は、福音書が言うことを考えていない。福音書のほうがより完全である。だが今はそれを脇に置き、律法そのものの言葉を考えよ。「汝の兄弟には利子を取って貸してはならない。他国人からは取り立てる」と言う。
De Tobia 15.3
Quis erat tunc alienigena, nisi Amalech, nisi Amorrhaeus, nisi hostes? Ibi, inquit, usuram exige. Cui merito nocere desideras, cui jure inferuntur arma, huic legitime indicantur usurae. Quem bello non potes facile vincere, de hoc cito potes centesima vindicare te.
PL 14, 779B当時の他国人とは、アマレク人やアモリ人、すなわち敵にほかならなかった。「そこでは利子を取り立てよ」と言う。害を与えたいと望むのももっともな相手、法にかなって武器を向けられる相手に、合法的に利子が課される。戦争では容易に打ち負かせない相手には、百分の一〔centesima。元金の百分の一を毎月取る利子〕ですばやく報復できる。
De Tobia 15.4
Ab hoc usuram exige, quem non sit crimen occidere. Sine ferro dimicat qui usuram flagitat: sine gladio se de hoste ulciscitur, qui fuerit usurarius exactor inimici. Ergo ubi jus belli, ibi etiam jus usurae.
PL 14, 779B殺しても罪とならない相手から、利子を取り立てよ。利子を求める者は剣なしに戦い、敵の利子の取り立て人となる者は刀なしに敵に報復する。ゆえに戦争の法のあるところに、利子の法もある。
De Tobia 15.5
Frater autem tuus omnis, fidei primum, deinde romani juris est populus: Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te (Ps. XXI, 23) . 52. Denique etiam in Levitico praescribit Lex usuram a fratre non esse poscendam.
PL 14, 779Cしかし、汝の兄弟とは、すべて、第一に信仰の、次いでローマ法の民である。「私は私の兄弟たちに汝の名を告げ、教会の中で汝を讃えよう」(詩篇21:23)。52. さらに、レビ記においても、律法は、兄弟から利子を求めてはならないと定めている。
De Tobia 15.6
Sic enim habes: Et vivet frater tuus tecum, pecuniam tuam non dabis illi in usuram, et in amplius recipiendum non dabis illi escas tuas (Levit. XXV, 36) . Generaliter haec sententia Dei omne sortis exclusit augmentum.
PL 14, 779Cそこにはこうある。「汝の兄弟は汝とともに生きる。汝は彼に金を利子付きで与えてはならず、より多く受け取ることを見込んで汝の食物を与えてはならない」(レビ記25:36)。この神の言葉は、一般的に、元金のあらゆる増加を排した。
De Tobia 15.7
Unde et David et benedictum aestimavit, et dignum habitatione coelesti, qui pecuniam non dedit in usuram (Ps. XIV, 5) . Si ergo qui non dedit, benedictus; sine dubio maledictus, qui ad usuram dedit. Cur ergo maledictionem potius eligis, quam benedictionem?
PL 14, 779Cそれゆえダビデも、金を利子付きで与えなかった者を、祝福された者とし、天の住まいにふさわしい者と見なした(詩篇14:5)。与えなかった者が祝福されるなら、利子付きで与えた者は疑いなく呪われる。ではなぜ汝は、祝福よりもむしろ呪いを選ぶのか。
De Tobia 15.8
Potestis benedicti esse, si velitis, potestis justi esse. Homo enim justus secundum Ezechiel (Ezech. XVIII, 7) , qui pignus debitori reddet, et pecuniam suam in usuram non dabit, et superabundantiam non accipiet, et ab injustitia avertet manum suam: Justus est iste, inquit, vita vivet, dicit Dominus (Ibid., 9) .
PL 14, 779D諸君は、望むなら祝福された者となれるし、義人となれる。エゼキエルによれば、義人とは、債務者に質を返し、自分の金を利子付きで与えず、余剰を受け取らず、不正から手を引く者である(エゼキエル18:7)。「この者は義人であり、命によって生きる」と、主は言う(エゼキエル18:9)。
De Tobia 15.9
Qui autem pignus non reddidit, et in simulacra apposuit oculos suos, iniquitatem fecit, cum usura dedit, et superabundantiam accepit, hic vita non vivet. Omnes iniquitates istas fecit, morte morietur: sanguis ejus super ipsum erit.
PL 14, 779D「だが、質を返さず、偶像に目を向け、不正を行い、利子付きで与え、余剰を受け取った者は、命によって生きることはない。これらの不正をすべて行ったので、死によって死ぬ。その血は彼の上にある。」
De Tobia 15.10
Vide quomodo feneratorem cum idololatra copulavit, quasi crimen aequaret. Elige ergo quod dulce est. 53. Cur semper tristes, cur semper amarissimi, cur semper solliciti? Procedat aliquando a vobis misericordia, procedat veritas: obligetur mendacium, fraus odio sit.
PL 14, 780A汝は、金貸しが偶像崇拝者と結びつけられたさまを見よ。あたかも二つの罪を等しいものとしたかのようである。ゆえに、甘いものを選べ。53. なぜ諸君は、いつも悲しげで、いつもこの上なく苦々しく、いつも思い煩うのか。ときには諸君のうちから、慈しみが出で、真実が出でよ。偽りは縛られ、欺きは憎まれよ。
De Tobia 15.11
Docuistis perjurium: feneratorium sacramentum dicitur, ubi paratur perjurium. Parastis frequenter cum reddita fuerit pecunia, quod syngrapha non appareat: pejeratis postea quod non receperitis pecuniam. Nolite ergo semper miseri esse, semper avari, semper moesti.
PL 14, 780A諸君は偽りの誓いを教えた。金貸しの誓約〔feneratorium sacramentum〕と呼ばれるものがあり、そこでは偽誓が用意される。金が返されたとき、債務証書が見つからないように、諸君はしばしば仕組んだ。のちに諸君は、金を受け取らなかったと偽って誓う。ゆえに、いつも惨めで、いつも貪欲で、いつも陰気であるな。
De Tobia 15.12
Leones sunt, et feritatem suam mutant: De manducante, inquit, exivit esca, et de forte et tristi exivit dulce (Judic. XIV, 14) ; Graecus, et tristi habet; sic invenimus. Tamen de forti hoc intelligitur; quia leo fortis est feritate: et qui ferus, tristis.
PL 14, 780B獅子でさえ、自らの野性を変える。「食らう者から食べ物が出、強く陰鬱な者から甘いものが出た」(士師記14:14)。ギリシア語の本文は「そして陰鬱な者から」としている。我々もそのように見いだした〔Graecus, et tristi habet は簡潔で定かでない。ギリシア語の聖書(七十人訳)の本文に「陰鬱な者から」とある、の意に取った〕。だが、これは強い者について言われていると解される。獅子は野性において強く、野性の者は陰鬱だからである。
De Tobia 15.13
Et de vobis qui pecuniam et avaritiam devoratis, exeat misericordia; haec enim esca est egenorum: et de tristi exeat dulce, ut dimittatis ei qui non habet unde dissolvat. Quid trahitis peccata ut fune longo, et jugi loro vitulae?
PL 14, 780B諸君、金と貪欲を貪り食う者たちからも、慈しみが出よ。これこそ貧しい者の食べ物だからである。陰鬱な者から甘いものが出て、返す当てのない者に〔債務を〕免除せよ。なぜ諸君は、長い綱で、雌の子牛のくびきの革紐で引くように、罪を引きずるのか。
De Tobia 15.14
Quod fit utique, cum fenus producitis. Tenetis pauperem debitorem, vel ibi sit aliqua gratia, ubi nulla spes commodi. Et hoc secundum avaritiam vestram loquor.
PL 14, 780Bそれはまさに、諸君が利息を引き延ばすときに起こることである。諸君は貧しい債務者を捕らえておく。せめて、何の見返りも見込めないその場に、いくらかの好意〔gratia。ここでは神の恩寵ではなく、人から受ける好意・感謝の意〕が得られるように。これも、諸君の貪欲に合わせて私は言っている。