ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Tobia

Caput I 第I章

Ambrose of Milan · De Tobia · PL 14, 759A · 11 sectiones

De Tobia 1.1

1

[0759] Proponit se de Tobiae virtutibus quas historice Scriptura commemorat, brevius dicturum: et primo qui captivitatem, et in ipsa ob exhibitam sepulturam, exsilium tulerit, narrat.

PL 14, 759A

彼は、聖書が歴史として語るトビトの徳について、手短に述べると言う。まず、捕囚を、またその捕囚のうちで葬りを施したゆえの追放を、どのように耐えたかを物語る。

De Tobia 1.2

2

Deinde quomodo reversus ab eodem officio non destiterit: ubi et hoc mortuos sepeliendi munus praedicatur.

PL 14, 759A

次に、帰ってからも同じ務めをやめなかったことを述べる。そこで、死者を葬るというこの務めもまた称えられる。

De Tobia 1.3

3

1. Lecto prophetico libro qui inscribitur Tobias, quamvis plene vobis virtutes sancti prophetae Scriptura insinuaverit, tamen compendiario mihi sermone de ejus meritis recensendis et operibus apud vos utendum arbitror; ut ea quae Scriptura historico more digessit latius, nos strictius comprehendamus, virtutum ejus genera velut quodam breviario colligentes.

PL 14, 759A

1. トビトと題される預言の書が読まれた。聖書は聖なる預言者の徳を諸君に十分に示したが、それでも私は、彼の功績と業を数え上げるにあたって、諸君の前で簡潔な話を用いるべきだと考える。聖書が歴史の仕方でいっそう広く整理したことを、我々はいっそう簡潔にまとめ、彼の徳の種類を、いわば要約書のようにして集めるためである。

De Tobia 1.4

4

2. Fuit vir justus, misericors, hospitalis, et hoc virtutum praeditus choro, subiit aerumnam captivitatis, quam ferebat humiliter atque patienter, communem magis injuriam, quam privatam dolens (Tob. I, 2 et seq.) ; nec sibi virtutum suffragia nihil profuisse deplorans, sed magis eam sibi contumeliam minorem peccatorum suorum pretio illatam arbitratus (Tob. III, 1 et seq.) .

PL 14, 759A

2. 彼は義しく、慈しみ深く、客をもてなす人であり、この徳の合唱隊を備えて、捕囚の苦難に服した。彼はそれをへりくだって、忍耐をもって担い、私的な不正よりも共通の不正をいっそう嘆いた(トビト記1:2以下)。徳の助けが自分に何の益ももたらさなかったと嘆くのでもなく、むしろこの屈辱は、自分の罪の代価よりも小さく課せられたものだと考えた(トビト記3:1以下)。

De Tobia 1.5

5

3. Meruit edictum, ne quis ex filiis captivitatis mortuum sepulturae daret (Tob. I, 22) . At ille interdicto non revocabatur magis quam incitabatur, ne deserere officium pietatis, mortis metu videretur; erat enim misericordiae pretium, mortis poena.

PL 14, 760A

3. 彼は、捕囚の子らの誰も死者を葬ってはならないという布告を招いた(トビト記1:22)。だが彼は、禁令によって引き戻されるどころか、むしろ駆り立てられた。死の恐れから敬虔の務めを捨てたと見られないためである。慈しみ〔misericordia は「慈しみ」、miseratio は「憐れみ」と訳し分ける〕の代価は死の刑罰であった。

De Tobia 1.6

6

Talis flagitii deprehensus reus, vix tandem per amicum potuit direpto patrimonio egenus et exsul restitui suis. 4. Iterum in his versabatur officiis; et si quid alimenti foret, peregrinum cum quo cibum sumeret, quaerebat.

PL 14, 760A

このような罪の咎で見つかった者として、彼は財産を奪われ、貧しい亡命者となって、友人の助けでようやく、ついに家の者たちのもとへ戻れた。4. 彼は再びこれらの務めに励んだ。食べ物が少しでもあれば、共に食べるための旅人を探した。

De Tobia 1.7

7

Itaque cum fessus a sepulturae revertisset munere, appositis sibi edendi subsidiis, misso filio, quaerebat consortem convivii (Tob. II, 1 et seq.) .

PL 14, 760B

そこで、葬りの務めから疲れて帰り、食べる備えが目の前に置かれると、息子を遣わして、食事を共にする者を探させた(トビト記2:1以下)。

De Tobia 1.8

8

Dum conviva accersitur, nuntiatis insepulti corporis reliquiis, convivium deserebat: nec putabat pium, ut ipse cibum sumeret, cum in publico corpus jaceret exanime. 5. Hoc illi quotidianum opus, et magnum opus, et magnum quidem.

PL 14, 761A

客が呼ばれている間に、葬られていない遺体の残りがあると知らされると、彼は食事を捨てた。公の場に息のない体が横たわっているのに、自分が食べ物を取るのは敬虔でないと考えたからである。5. これが彼にとって日々の務めであり、大いなる務めであった。まことに大いなる務めであった。

De Tobia 1.9

9

Nam si viventes operire nudos Lex praecipit, quanto magis debemus operire defunctos? Si viantes ad longiora deducere solemus, quanto magis in illam aeternam domum profectos, unde jam non revertantur? Ego, inquit Job, super omnem infirmum flevi (Job. XXX, 25) .

PL 14, 761A

律法が、生きている者の裸を覆うよう命じるなら、死んだ者を覆うことは、なおさら我々のなすべきことではないか。道行く者を遠くまで送るのが常ならば、二度と帰らないあの永遠の家へ旅立った者は、なおさらではないか。「私は、すべての弱い者のために泣いた」とヨブは言う(ヨブ記30:25)。

De Tobia 1.10

10

Quis infirmior defuncto, de quo dicit Scriptura alibi: Super mortuum plora (Eccli. XXII, 10) ? Ecclesiastes autem ait: Cor sapientum in domo luctus: cor autem stultorum in domo epulantium (Eccle. VII, 5) .

PL 14, 761A

死者より弱い者がいようか。聖書は別の箇所で、その死者について言う。「死者のために泣け」(集会の書22:10)。またコヘレトは言う。「賢い者の心は悲しみの家にあり、愚かな者の心は宴の家にある」(コヘレトの言葉7:5)。

De Tobia 1.11

11

Nihil hoc officio praestantius, ei conferre qui tibi jam non possit reddere, vindicare a volatilibus, vindicare a bestiis consortem naturae. Ferae hanc humanitatem defunctis corporibus detulisse produntur, homines denegabunt!

PL 14, 761B

この務めにまさるものはない。もうあなたに返すことのできない者に施し、その者を鳥から救い、獣から救うこと、同じ本性を分かつ者を。野獣でさえ、死んだ体にこの人間らしさを示したと伝えられるのに、人間がそれを拒むのか。