ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Tobia

Caput XX 第XX章

Ambrose of Milan · De Tobia · PL 14, 785C · 45 sectiones

De Tobia 20.1

1

Praemisso pignoris, commendati, ac depositi discrimine, ostendit spirituale pignus esse, quod reddi Lege jubeatur; corporeum tamen etiam reddi oportere: qui verbum Dei audierit debitorem esse, nec ab eo pignus tollendum.

PL 14, 785C

質、委託物、預かり物の区別をまず示したのち、律法が返すよう命じる質は霊的な質であるが、物体的な質もまた返さねばならないことを示す。神の言葉を聞いた者は債務者であり、その者から質を取ってはならない。

De Tobia 20.2

2

De evangelicis vestimentis, et de tunica quam omnes jubemur induere. Bonum amictum esse Dei verbum; esse pignus Dominicae sortis, esse sapientiae vestimentum; tamdem esse verbum coangustandum.

PL 14, 785C

福音書の衣について。我々全員が着るよう命じられているチュニカ〔下着〕について。神の言葉は良い外衣であり、主のくじ〔分け前〕の質であり、知恵の衣であること。ついには〔底本は tamdem。tandem と読む〕、言葉を縮めねばならないこと〔coangustare は「狭める、縮める」の意〕。

De Tobia 20.3

3

67. Cognovimus fenus legitimum, cognoscamus et pignus quod Lex reddi jubet ante solis occasum. Quid sit istud audi dicentem Apostolum: Dedit Deus pignus Spiritum in cordibus nostris (II Cor. I, 22) . Tripliciter autem et pignus, et commendatum, et depositum dicitur.

PL 14, 785D

67. 我々は合法の利息を知った。では、律法が日の入り前に返すよう命じる質をも知ろう。それが何かは、使徒の言うことを聞け。「神は、我々の心に質として霊を与えた」(二コリント1:22)。さて、質も、委託物も、預かり物も、三通りに言われる。

De Tobia 20.4

4

Pignus dicunt quod pro mutuo aere susceptum est: commendatum autem et depositum quod nos custodiae causa alicui commisimus. Unde ait Apostolus: Scio cui credidi, et certus sum, quia potens est commendatum meum servare in illum diem (II Tim. I, 12) .

PL 14, 786A

質とは、貸した金のかたに受け取ったものを言い、委託物と預かり物とは、我々が保管のために誰かに託したものを言う。それゆえ使徒は言う。「私は、誰を信じたかを知っており、彼が、私の委託したものをかの日まで守ることができると確信している」(二テモテ1:12)。

De Tobia 20.5

5

Depositum quoque idem docuit quod esset, dicens: Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum qui habitat in nobis (Ibid., 14) . Numquid Spiritus commendati auri argentique custos est, aut per Spiritum sanctum pecunia custoditur?

PL 14, 786A

預かり物が何であるかも、彼は同じく教えている。「良い預かり物を、我々のうちに住む聖なる霊によって守れ」(二テモテ1:14)。霊は、委託された金銀の番人であろうか。あるいは、聖なる霊によって金銭が守られるのだろうか。

De Tobia 20.6

6

Spiritale igitur pignus custoditur ab Spiritu, ne aves coeli veniant, et auferant illud de cordibus nostris. 68. Petamus ergo, ut custodiat in nobis Christus hoc pignus quod ipse donavit, et depositum suum commendatumque conservet.

PL 14, 786B

それゆえ、霊的な質は霊によって守られる。空の鳥が来て、我々の心からそれを奪い去らないように。68. だから、求めよう。キリストが、自ら与えたこの質を我々のうちで守り、自分の預かり物と委託物を保つように。

De Tobia 20.7

7

Nihil enim accepit a nobis, sed ipse nobis credidit quod nostrum non erat. Et ideo detrimento honestatis afficitur, qui depositum violarit alienum.

PL 14, 786B

彼は我々から何も受け取らず、自ら、我々のものではなかったものを我々に託したのである。それゆえ、他人の預かり物を侵した者は、名誉を損なわれる。

De Tobia 20.8

8

Si commendatum hominis nulla debemus fraude violare, quanto magis divinum et spiritale depositum bona fide servare nos congruit, ne existimationis et utilitatis gravia damna subeamus. 69. Hoc igitur pignus est quod Lex prohibet pignerari, et violenter auferri.

PL 14, 786B

人の委託物を、我々はいかなる欺きによっても侵してはならないのなら、神の、霊的な預かり物を、誠実に守ることは、なおさら我々にふさわしい。評判と益に重い損失を被らないためである。69. したがって、律法が質に取ることも、暴力で奪うことも禁じているのは、この質である。

De Tobia 20.9

9

Sic enim habet Scriptura: Si debitum tibi fuerit a proximo tuo quodcumque, non introibis in domum ipsius pignerare pignus; et homo apud quem est debitum tuum, proferet tibi foras pignus.

PL 14, 786C

聖書はこう記しているからである。「もし汝に、汝の隣人から何か負債があるなら、その家に入って質を取ってはならない。汝に負債のある者が、汝に外へ質を差し出すであろう」。

De Tobia 20.10

10

Si autem homo ille pauper fuerit, non dormies in pignore ipsius, sed redditione reddes ei pignus ipsius ad occasum solis; et dormiet in vestimento suo, et benedicet te, et erit in te misericordia (Deut. XXIV, 10 et seq.) .

PL 14, 786C

「だが、その者が貧しい者であるなら、その質を取ったまま寝てはならない。日の入りまでに必ずその質を返せ。その者は自分の衣で眠り、汝を祝福し、汝のうちに慈しみがあるであろう」(申命記24:10以下)。

De Tobia 20.11

11

70. Dices itaque mihi: Ecce Lex auferri pignus prohibuit, non suscipi: pauperi autem jussit reddi, non omnibus. At de corporalibus quidem pignoribus sanctus etiam Esdras docuit nos, quod jam, feneratores, adversus patrum vestrorum non possitis venire professionem.

PL 14, 786C

70. そこで汝は私にこう言うだろう。見よ、律法が禁じたのは質を奪い取ることであって、受け取ることではない。返すよう命じたのも、貧しい者に対してであって、万人に対してではない、と。だが、物体の質については、聖なるエズラもまた、我々に教えた。金貸したちよ、諸君はもはや、諸君の父祖たちの宣言に背くことはできないということを。

De Tobia 20.12

12

Nam cum juberentur qui feneraverant, et acceperant aliena pignora, ut restituerent ea, dixerunt: Reddimus, et ab ipsis nihil quaerimus (Nehem. V, 12) .

PL 14, 786D

利息を取って貸し、他人の質を受け取っていた者たちは、それを返すよう命じられたとき、こう言った。「我々は返す。彼らからは何も求めない」(ネヘミヤ記5:12)。

De Tobia 20.13

13

Boni patres, qui statuerunt pignora debitorum esse reddenda: boni etiam feneratores qui responderunt quod et pignora redderent, et pecuniam non requirerent, quam dedissent. Et sententia vos paternae censionis his astringit, et professio creditorum.

PL 14, 786D

質は債務者に返さねばならないと定めた父祖たちは善良であり、質を返し、貸し与えた金銭をも請求しないと答えた金貸したちもまた善良である。父祖たちの決議の意見と、債権者たちの宣言とが、諸君を縛る。

De Tobia 20.14

14

71. Est autem et aliud pignus quod Lex spiritalis prohibet auferri; et si datum fuerit, reddi jubet ante solis occasum: quod homo debitor reddit, et ipse protulit.

PL 14, 787A

71. ところで、霊的な律法が奪うことを禁じ、また、与えられたなら日の入り前に返すよう命じる、もう一つの質がある。債務者である人が返し、また自ら差し出した質である。

De Tobia 20.15

15

Debitor est autem omnis qui audit verbum regni et non intelligit: venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ipsius. Noli ergo introire in domum ejus, ut illud pignus accipias. Vae enim qui scandalizaverit unum de pusillis istis!

PL 14, 787A

債務者とは、王国の言葉を聞いて理解しない者のすべてである。悪しき者が来て、その者の心に蒔かれたものを奪い去る。それゆえ、その質を受け取るために、その者の家に入ってはならない。この小さな者の一人をつまずかせる者は災いだからである。

De Tobia 20.16

16

Si sua stultitia amiserit pignus suum, tu non habebis delictum. Si autem pauper fuerit, redde pignus ante solis occasum: pignus autem vestimentum est.

PL 14, 787A

もし自らの愚かさによって自分の質を失ったのなら、あなたに咎はない。だが、貧しい者であるなら、日の入り前に質を返せ。質とは衣である。

De Tobia 20.17

17

Si sibi dives videtur, ipse se decipit, si pignus tradiderit suum: si autem pauper qui non habeat divitias spiritus, redde illi vestimentum suum ante solis occasum.

PL 14, 787A

自分を富める者と思うなら、その者は、自分の質を引き渡したのだとすれば、自ら欺いているのである。だが、霊の富を持たない貧しい者であるなら、日の入り前に、その者の衣を返せ。

De Tobia 20.18

18

72. Si de corporali ageretur pignore, utique magis per diem reddendum fuit, ne turpitudo nudi corporis diurno lumine proderetur; tenebrae enim nudum non produnt.

PL 14, 787B

72. もし物体的な質が問題であるなら、裸の体の恥が昼の光にさらされないために、いっそう昼のうちに返さねばならなかったはずである。闇は裸を暴かないからである。

De Tobia 20.19

19

Ac si hoc moveret quod non haberet pauper, quo dormiens tegi posset, utique aut stragulum aut amictum diceret esse reddendum. Nunc autem dicendo vestimentum, tunicam magis significat qua induimur atque vestimur.

PL 14, 787B

また、もし貧しい者に、眠るときに身を覆うものがないということが律法を動かしたのなら、必ず、掛け布か外衣を返すべきだと言ったはずである。だが今、「衣」と言うことで、我々が身に着け、まとうチュニカを、むしろ意味している。

De Tobia 20.20

20

Redde ergo pauperi tunicam suam, ut dormiat in ea noctu. 73. Nonne tibi videtur illum pauperem significare, qui cum tunica una jubetur pergere, alteram non requirere, emissus a Christo ad Evangelium praedicandum (Matth. X, 10) ?

PL 14, 787B

それゆえ、貧しい者にそのチュニカを返し、夜にそれを着て眠れるようにせよ。73. あなたには、福音を宣べ伝えるためにキリストによって遣わされ、チュニカ一枚で行き、もう一枚を求めぬよう命じられた、あの貧しい者を指しているように思われないか(マタイ10:10)。

De Tobia 20.21

21

Ipse est enim pauper spiritu, qui dormire possit: nam satiato divitiis, non est qui sinat eum dormire. Dormit enim pauper somnum resurrectionis, quem dives dormire non potest, quia divitiis et voluptatibus suffocatur.

PL 14, 787C

実際、眠ることができるのは、霊において貧しいその者である。富に満ち足りた者を眠らせる者はいない。貧しい者は復活の眠りを眠るが、富める者は、富と快楽に息を詰まらされて、眠ることができない。

De Tobia 20.22

22

Dormit Christi quietem dicentis: Ego dormivi et quievi, et surrexi (Psal. III, 6) . Haec est tunica illa desuper texta qua erat indutus Christus, quam scindere non potuerunt illi milites quos agnoscis.

PL 14, 787C

彼はキリストの安息を眠る。キリストは言う。「私は眠り、憩い、そして起き上がった」(詩篇3:6)。これが、キリストが着ていた、上から織られたあのチュニカであり、あなたも知っているあの兵士たちが、裂くことのできなかったものである。

De Tobia 20.23

23

Nullus enim eorum vestimentum Christi scindit, sed dividit; sicut scriptum est: Diviserunt vestimenta mea sibi, et super vestem meam miserunt sortem (Ps. XXI, 19) .

PL 14, 787C

彼らのうちの誰も、キリストの衣を裂かず、分けたからである。こう書かれているとおりである。「彼らは私の衣を互いに分け、私の衣の上でくじを引いた」(詩篇21:19)。

De Tobia 20.24

24

Diviserunt sibi evangelistae vestimenta ejus, et super vestem ejus, hoc est, super praedicationem Evangelii qua vestitur hodieque Dominus Jesus, miserunt sortem.

PL 14, 787C

福音書記者たちは、彼の衣を互いに分け、彼の衣の上、すなわち、主イエスが今日もなおまとっている福音の宣教の上で、くじを引いた。

De Tobia 20.25

25

Illam utique sortem, quae cecidit super Matthiam, ut apostolorum duodecimus numero, excluso nomine proditoris, adjungeretur. Bene autem de evangelistis dictum est quia miserunt sortem; sors enim veluti divino pendet examine.

PL 14, 787D

それはまさに、マティアに当たったあのくじであり、裏切り者の名が除かれて、使徒の十二番目の数に加えられたのである。福音書記者たちについて「くじを引いた」と言われたのは適切である。くじは、いわば神の裁定にかかっているからである。

De Tobia 20.26

26

Et ideo quia non potestate propria sunt locuti, neque omnes eadem omnia; sed plerique dixerunt diversa, quae alius non dixerat: sancti Spiritus gratiam velut sortito illis ea tribuisse cognoscimus, quae loquerentur singuli de operibus Domini Jesu; ut ejus gesta sibi describenda pro ejus nutu dividerent.

PL 14, 787D

そして彼らは、自分の権限で語ったのではなく、全員が同じことをすべて語ったのでもなく、むしろ多くの者は、ほかの者が言わなかった別のことを語った。聖なる霊の恩寵が、主イエスの業について各人が語るべきことを、いわばくじ引きのように彼らに割り当てたのだと、我々は知る。彼らが、その事績を、その意向に従って分担して書き記すようにするためである。

De Tobia 20.27

27

74. Est et illa tunica quam demonstrat Apostolus dicens: Induite Dominum Jesum (Rom. I, 3, 14) . Haec est tunica quae inhonesta operit nostra, et in iis abundantiorem honestatem circumdat in Christo.

PL 14, 788A

74. 使徒が示す、あのチュニカもある。「主イエスを着よ」と彼は言う(ローマ1:3, 14〔底本のまま。13:14の誤りか〕)。これは、我々の恥ずべきものを覆い、そこに、キリストにおいてより豊かな名誉をまとわせるチュニカである。

De Tobia 20.28

28

Induimus viscera misericordiae in Christo, induimus crucis gloriam, quae Judaeis scandalum, Graecis stultitia videbatur. Illi erubescunt, qui eam erubescendam putant: nobis autem absit gloriari, nisi in cruce Domini Jesu.

PL 14, 788A

我々はキリストにおいて慈しみのはらわたを着、十字架の栄光を着る。十字架はユダヤ人にはつまずき、ギリシア人には愚かさと見えたものである。それを恥ずべきものと考える者たちは赤面する。だが我々には、主イエスの十字架以外に誇ることが、決してあってはならない。

De Tobia 20.29

29

Haec ignobilia nostra honorem abundantiorem habent, quia per passionem Domini regnum nobis paratur aeternum; quo enim quis plus peccaverit, eo plus diligit.

PL 14, 788A

我々のこの卑しいものは、より豊かな名誉を持つ。主の受難によって、我々のために永遠の王国が備えられるからである。人は、より多く罪を犯したほど、より多く愛するのだから。

De Tobia 20.30

30

Consepeliamur igitur domino Jesu, ut participes resurrectionis ejus esse mercamur: exspoliemus veterem hominem cum actibus ejus, induamus novum, in quo est remissio peccatorum. 75. Bonus ergo amictus atque vestitus, verbum Dei.

PL 14, 788B

それゆえ、我々は主イエスとともに葬られよう。その復活にあずかるにふさわしくなるためである。古い人をその行いとともに脱ぎ捨て、新しい人を着よう。新しい人のうちに、罪の赦しがある。75. こうして、神の言葉は良い外衣であり衣である。

De Tobia 20.31

31

Hoc vestitu filii Noe pudenda patris operuerunt, accipientes super humeros vestimentum, et retrorsum pergentes; ne viderent virilia patris, hoc est, corporea quae habent pudorem quemdam generationis humanae: et ideo qui videre voluit, angustioris animi dignam mercedem recepit, ut servus fieret; omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati.

PL 14, 788B

この衣によって、ノアの子らは父の恥ずべき所を覆った。肩に衣を載せ、後ろ向きに歩んで、父の陰部を見ないようにしたのである。すなわち、人間の生殖のある種の恥じらいをともなう、体の部分を、である。それゆえ、見ようと望んだ者は、狭い心にふさわしい報いを受け、僕となった。罪を犯す者は皆、罪の僕だからである。

De Tobia 20.32

32

Unde ille in terrenis remansit. Hoc pauperi nemo tollat vestimentum; aut si tulerit, sol non occidat super despoliatum: eum ante restituat, ne peccatum pauperis feneratori possit ascribi; et non solum suo, sed etiam alieno incipiat laborare peccato.

PL 14, 788B

それゆえ彼は地上のものにとどまった。誰もこの衣を、貧しい者から奪ってはならない。もし奪うなら、衣を奪われた者の上に日が沈まぬうちに、それを返さねばならない。貧しい者の罪が金貸しに帰せられることのないように。また、金貸しが、自分の罪だけでなく他人の罪にまで苦しみ始めることのないように。

De Tobia 20.33

33

Hoc pignus in hac saeculi nocte reddatur, hoc vestimento in his mundi tenebris induatur. 76. Hoc pignus illius Dominicae sortis est, non illius contrariae.

PL 14, 788C

この質は、この世の夜のうちに返されねばならず、この衣は、この世の闇のうちにまとわれねばならない。76. この質は、あの主のくじ〔分け前〕のものであり、あの逆のくじのものではない。

De Tobia 20.34

34

Legimus enim duas sortes in Levitico, de quibus dictum est: Unam Deo facies, alteram transmissori (Levit. XVI, 18) . Transmissor sortem suam ad foeneratores transmittit: servi Domini in sorte sunt Christi.

PL 14, 788C

実際、我々はレビ記に二つのくじを読む。それについてこう言われている。「汝は、一つを神のものとし、もう一つを送り出す者〔transmissor。荒れ野へ送り出される贖罪の山羊のくじを言う〕のものとする」(レビ記16:18〔底本のまま。二つのくじのことは16:8にある〕)。送り出す者は、自分のくじを金貸したちのもとへ送り出す。主の僕たちは、キリストのくじのうちにいる。

De Tobia 20.35

35

In hac sorte constitutus Aaron, contrariae sortis exclusit aerumnam, cum inter duas partes populi constitutus, mortem a defunctis serpere in sortem vivorum sui corporis non permisit objectu. Hujus sortis bonum pignus est Verbi amictus.

PL 14, 788C

このくじのうちに据えられたアロンは、逆のくじの苦難を締め出した。民の二つの部分の間に立ち、死者たちから生きている者たちのくじへと死が忍び寄るのを、自分の体を盾として差し出すことで、許さなかったからである。このくじの良い質は、言葉の外衣である。

De Tobia 20.36

36

Hanc vobis tunicam nemo auferat, debitores: hanc tunicam nulli oppigneretis, si vultis numquam turpitudinem sustinere, ut dormiatis inter cleros sicut Aaron, dormiatis inter duo Testamenta, ut dormiatis somnum resurrectionis, et vos reparare possitis.

PL 14, 788C

債務者たちよ、このチュニカを、誰にも諸君から奪わせるな。このチュニカを、誰にも質に入れるな。恥辱を決して負わず、アロンのように二つのくじ〔cleros。ギリシア語のクレーロス(くじ・分け前)。詩篇67:14 の「くじの間で眠る」による〕の間で眠り、二つの契約〔旧約と新約〕の間で眠り、復活の眠りを眠って、自らを立て直せるようになりたいのなら。

De Tobia 20.37

37

Hoc est vestimentum quod etiamsi oppigneraveris, recipiendum in Proverbiis sanctus Salomon suadet dicens: Aufer vestimentum tuum: praeterit enim injuriosus (Prov. XXVII, 13) .

PL 14, 788D

たとえあなたがそれを質に入れたとしても、取り戻すべきだと、聖なるソロモンが箴言で勧めるのは、この衣である。「汝の衣を取り去れ。不正を働く者が通り過ぎるからである」(箴言27:13)。

De Tobia 20.38

38

77. Sapientiae vestimentum est ex illis indumentis, quae ex bysso et purpura sapientia sibi fecit: hoc est, indumentum fidei constat ex praedicatione coelestium, et Dominicae sanguine passionis: bysso aetherea figurantur, purpurae specie mysterium sacri sanguinis declaratur, quo regnum coeleste confertur.

PL 14, 788D

77. 知恵の衣は、知恵が亜麻布と紫布で自らのために作ったあの衣服のうちの一つである。すなわち、信仰の衣服は、天上のことの宣教と、主の受難の血から成る。亜麻布によって天空のものが象られ、紫の姿によって聖なる血の奥義が示される。これによって、天の王国が授けられる。

De Tobia 20.39

39

Denique vestimentum sapientiae significari superiora indicant; praemisit enim dicens: Sapiens esto, fili, ut laetetur cor tuum (Prov. XXVII, 11) . Et infra duos versus ait: Imprudentes autem supervenientes damnum pendent (Ibid., 12) . Aufer vestimentum tuum.

PL 14, 789A

実際、知恵の衣が意味されていることを、先立つ言葉が示している。先に彼はこう言っているからである。「私の子よ、知恵ある者であれ。汝の心が喜ぶように」(箴言27:11)。そして二節下にこう言う。「だが、思慮のない者たちは、不意に襲われて損害を払う」(箴言27:12)。「汝の衣を取り去れ」。

De Tobia 20.40

40

Aufer igitur, ne damnum excipias imprudentiae; et ne exutum te proprio vestimento nequissimus ille communis fenerator agnoscens, confusionem tui detegere conetur opprobrii, et persuadeat tibi, ut te foliis tegas, et nudum te esse conspiciens, in Dei verearis venire conspectum.

PL 14, 789A

それゆえ取り去れ。思慮のなさの損害を被らないために。また、あの極悪の、万人に共通の金貸しが、あなたが自分の衣を剥がれたのを見て、あなたの恥辱の混乱を暴こうと試み、あなたに、葉で身を覆い、自分が裸であると見て、神の前に出ることを恐れるよう、説き伏せることのないように。

De Tobia 20.41

41

78. Redde, inquit, proximo in tempore, coangusta verbum, et fideliter age cum illo; et in omni tempore invenies quod tibi necessarium sit (Eccli. XXIX, 2 et 3) , Non amat multis innocentia se defendere.

PL 14, 789A

78. 彼は言う。「隣人に時に応じて返し、言葉を縮め、彼に誠実に行え。そうすれば、いつの時にも、汝に必要なものを見いだすであろう」(集会の書29:2, 3)。無垢は、多くの言葉で自らを弁護することを好まない。

De Tobia 20.42

42

Susanna vocis adsertione non eguit: verbum coangustavit ad Dominum, et statim adipisci meruit castitatis propriae testimonium. Plurima presbyteri loquebantur, qui laborabant verborum fuco obducere veritatem, sed non filia Juda. Tacuit apud homines, locuta est Deo.

PL 14, 789B

スザンナは、声高な主張を必要としなかった。彼女は言葉を主に向けて縮め、たちまち、自らの貞潔の証しを得るにふさわしいとされた。長老たちは多くを語り、言葉の飾りで真実を覆おうと努めたが、ユダの娘はそうしなかった。人々の前では黙し、神に語った。

De Tobia 20.43

43

Erubescenda erat in plebe ipsa defensio muliebris; et dum pudor defenditur, impudentia praetendebatur. Coangustavit verbum dicens ad Dominum: Tu scis quia falsa dixerunt de me (Dan. XIII, 41) . Et Dominus spiritum Danielis pueri castitatis excitavit ultorem.

PL 14, 789B

民衆の面前での女の弁明は、恥ずべきものとなるはずだった。恥じらいが擁護されるうちに、恥知らずが口実に立てられていたであろう。彼女は言葉を縮め、主に向かってこう言った。「汝は知っている。彼らが私について偽りを語ったことを」(ダニエル13:41)。すると主は、貞潔の復讐者として、少年ダニエルの霊を奮い立たせた。

De Tobia 20.44

44

79. Coangusta ergo verbum, ut redhibitio creditori, non lingua respondeat. Sive mystice: Coangusta verbum, hoc est, consumma. Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram, hoc est, ex multis ratiociniis abbreviata tibi summa conveniat.

PL 14, 789B

79. それゆえ、言葉を縮めよ。債権者には、返済が答え、舌が答えることのないように。あるいは奥義の読みでは、「言葉を縮めよ」とは、「完結させよ」ということである。「主は、言葉を完結させ、短縮して、地の上でなす」とあるからである。すなわち、多くの勘定から切り詰められた総額が、あなたに合うようになる、ということである。

De Tobia 20.45

45

Deducito quod expensis diversis est erogatum, ut salvum habeas quod supersit: quomodo Dominus de multis dispensationibus Judaeorum, ex multo illo ratiocinio peccatorum consummavit tandem atque breviavit, ut reliquiae salvae fierent per electionem gratiae, et servarentur ad semen, per quos intermortuam spem Synagogae resuscitaret.

PL 14, 789C

さまざまな支出に支払われた分を差し引け。残るものを無事に保つためである。それは、主が、ユダヤ人の多くの経綸と、あの罪の多くの勘定から、ついに完結させ、短縮して、残りの者たちが恩寵による選びによって救われ、種として保たれるようにしたのと同じである。主は、彼らを通して、シナゴーグの半ば死んだ希望を甦らせるのである。