ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Tobia

Caput XXIV 第XXIV章

Ambrose of Milan · De Tobia · PL 14, 793B · 9 sectiones

De Tobia 24.1

1

Quomodo Tobias in mercedis solutione nobis imitandus; quodve fenerandi genus idem nos doceat?

PL 14, 793B

トビトは、賃金の支払いにおいて、いかに我々の見倣うべき者であるか。また、同じ彼が、我々にどのような貸し付けを教えるのか。

De Tobia 24.2

2

91. Sed non his tantum virtutum finibus contentus sanctus Tobias, mercenario quoque scivit solvendam esse mercedem, dimidium usque obtulit (Tob. IV, 15) ; meritoque pro mercenario invenit Angelum (Tob. XII, 5) .

PL 14, 793B

91. 聖なるトビトは、これらの徳の限りだけでは満足せず、雇い人にも賃金を払うべきことを知っており、半分に至るまで差し出した〔雇い人として同行した者に、持ち帰った財の半分まで差し出したことを言うらしい(トビト記12章)〕(トビト記4:15)。そして、雇い人の代わりに天使を見いだしたのも、当然のことである(トビト記12:5)。

De Tobia 24.3

3

Et tu unde scis ne forte justum aliquem mercede defraudes, pejus si infirmum? Vae enim illi qui scandalizaverit unum de pusillis istis! Qui scis an in eo angelus sit?

PL 14, 793B

あなたは、もしかして誰か義人の賃金を詐取してはいないと、どうして知っているのか。弱い者であれば、なおさら悪い。この小さな者の一人をつまずかせる者は災いだからである。その者のうちに天使がいるかどうか、あなたにどうしてわかろう。

De Tobia 24.4

4

Neque enim dubitare debemus quod in mercenario possit esse angelus, cum esse possit Christus, qui in minimo quoque esse consuevit.

PL 14, 794A

雇い人のうちに天使がいる可能性を、我々は疑ってはならない。キリストがいる可能性もあるからである。キリストは、最も小さな者のうちにも在るのを常とした。

De Tobia 24.5

5

92. Redde ergo mercenario mercedem suam, nec eum laboris sui mercede defraudes; quia et tu mercenarius Christi es, et te conduxit ad vineam suam, et tibi merces reposita est coelestis.

PL 14, 794A

92. それゆえ、雇い人に賃金を返せ。その労苦の賃金を詐取してはならない。あなた自身もキリストの雇い人であり、キリストは自分のブドウ畑にあなたを雇い、あなたには天の賃金が取り置かれているからである。

De Tobia 24.6

6

Non ergo laedas servum operantem in veritate, neque mercenarium dantem animam suam: non despicias inopem qui vitam suam labore exercet suo, et mercede sustentat. Hoc est enim interficere hominem, vitae suae ei debita subsidia denegare.

PL 14, 794A

だから、真理のうちに働く僕を傷つけてはならない。自分の魂を差し出す雇い人を傷つけてはならない。自分の労苦で命を営み、賃金で支えている貧しい者を、蔑んではならない。その者の命に当然必要な支えを拒むことは、人を殺すことだからである。

De Tobia 24.7

7

Et tu mercenarius es in hac terra: da mercedem mercenario, ut et tu possis dicere Domino, cum precaris: Da mercedem, Domine, sustinentibus te (Eccli. XXXVI, 18) . 93. Tobias tibi dicit: Luxuria mater est famis (Tob. IV, 15) , in quo continentiam docet.

PL 14, 794A

あなたもまた、この地上では雇い人である。雇い人に賃金を与えよ。そうすれば、あなたも祈るときに、主にこう言える。「主よ、汝を待ち望む者たちに報いを与えよ」(集会の書36:18)。93. トビトはあなたに言う。「放縦は飢えの母である」(トビト記4:15)。ここで彼は自制を教えている。

De Tobia 24.8

8

Dicit etiam: Mercedem omni homini qui penes te operatus fuerit, redde eadem die, et non maneat penes te merces hominis; et merces tua non minorabitur (Ibid., 15) . Dicit tibi: Noli vinum bibere in ebrietatem (Ibid., 16) .

PL 14, 794B

また言う。「汝のもとで働いたすべての人の賃金は、同じ日に返せ。人の賃金を汝のもとに留めておいてはならない。そうすれば、汝の報いは減らされない」(トビト記4:15)。また、あなたに言う。「酔うまでぶどう酒を飲むな」(トビト記4:16)。

De Tobia 24.9

9

Dicit tibi: De pane tuo communica esurientibus (Ibid., 17) . Vide quid te fenerare cupiat: Et de vestimentis tuis nudos tege: ex omnibus quae abundaverint tibi, fac eleemosynam. Omni tempore benedic Dominum (Ibid., 18 et seq.) . In his itaque fenus aeternum est, et usura perpetua.

PL 14, 794B

あなたに言う。「汝のパンを、飢えた者に分け与えよ」(トビト記4:17)。彼があなたに、何を利息を取って貸すことを望んでいるかを見よ。「汝の衣で、裸の者を覆え。汝に余ったものはすべて、施しにせよ。いつでも主を祝福せよ」(トビト記4:18以下)。これらにおいてこそ、永遠の利息があり、絶えざる利子がある。