ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Tobia

Caput VI 第VI章

Ambrose of Milan · De Tobia · PL 14, 767A · 6 sectiones

De Tobia 6.1

1

Quanta moliantur feneratores; ut incautos adolescentes depraedentur. 23. Accusamus debitorem quod imprudentius se gesserit: sed tamen nihil nequius feneratoribus, qui aliena damna lucra sua arbitrantur; et dispendio suo deputant quidquid ab aliis possidetur.

PL 14, 767A

金貸しどもが、不用心な若者たちを食い物にするために、どれほどの策を弄するか。――23. 我々は債務者が軽率にふるまったことを責める。だが、それでも金貸しほど邪悪な者はない。彼らは他人の損害を自分の利得と見なし、他人が所有するものはすべて自分の損失だと数えるのである。

De Tobia 6.2

2

Aucupantur haeredes novos, adolescentulos divites explorant per suos, adjungunt se, simulantes paternam et avitam amicitiam, volunt domesticas eorum cognoscere necessitates.

PL 14, 767A

彼らは新たな相続人を待ち伏せし、裕福な若者たちを手下に探らせ、父や祖父の代からの友誼を装って近づき、その家の内輪の窮状を知ろうとする。

De Tobia 6.3

3

Si quam causam invenerint, accusant verecundiam, pudorem arguunt, quod non ante de se speratum fuerit atque praesumptum.

PL 14, 767A

何か口実を見つければ、〔若者の〕遠慮を責め、羞恥を咎める。自分たちを頼りにしようとは、それまで考えも当てにもしなかったではないか、というのである。

De Tobia 6.4

4

Sin vero nullos laqueos alicujus necessitatis offenderint, intexunt tabulas, aiunt nobile praedium esse venale, amplam domum: accumulant proventus fructuum, annuos reditus exaggerant, hortantur ut coemant.

PL 14, 767B

ところが、窮状につながる罠が何一つ見つからなければ、書付をちらつかせて、立派な地所が売りに出ている、広壮な屋敷がある、と言う。作物の収益を積み上げ、年々の収入を誇張し、買い込むよう勧める。

De Tobia 6.5

5

Similiter faciunt pretiosas vestes, et monilia nobilia praedicantes. Neganti se habere pecuniam, ingerunt suam dicentes: Utere ut tua: de fructibus emptae possessionis pretium multiplicabis, debitam reddes.

PL 14, 767B

高価な衣や見事な首飾りについても、同じように褒めそやす。金がないと言う者には、自分の金を押しつけてこう言う。「自分のものとして使え。買った所有地の収穫から、代金を何倍にもして、借りた分を返せるだろう」と。

De Tobia 6.6

6

24. Praetendunt alienos fundos adolescenti, ut eum suis exspolient: tendunt retia, simul ut indagine cincta spatia fuerit ingressus, cogunt eum in retia cautionum, laqueos usurarum: petunt obligari sibi avitum praetorium, paternum sepulcrum: praestituitur dies solutioni, dissimulatur conventio, quando potest solutio sustineri; ubi satis securum reddiderint, repente ingruunt, et instant vehementius, causanti incumbunt dicentes: Tu possides tua praedia, nos nostram pecuniam non habemus: aurum dedimus, lignum tenemus: tibi fructuum emolumenta procedunt, nobis nihil accrescit pecuniae. Otiosa causatio est, saltem renovetur chirographum.

PL 14, 767B

24. 若者に他人の地所を見せつけて、若者自身の地所を奪い取ろうとする。網を張り、若者が狩り囲いの巡らされた場所に入るやいなや、証書の網、利子の罠へと追い込む。先祖伝来の別荘、父の墓を担保に差し出せと求める。支払いの日はあらかじめ定められるが、支払いを先に延ばせる間は、約定は見て見ぬふりをされる。十分に安心させたところで、突然襲いかかり、いっそう激しく迫り、言い訳をする者にのしかかって言う。「あなたは自分の地所を持っているが、我々は自分の金を持っていない。我々は金を出して、手元にあるのは木だけだ〔lignum。証文を書いた木の書板を言うと取った〕。あなたには収穫の利得が入るが、我々の金は少しも増えない。言い訳は無駄だ。せめて証書だけは書き換えてもらいたい」と。