De Tobia 22.1
Quem feneratorem imitari debeamus; et quomodo Ecclesiae Deus plus dederit, cui et ipsa plus reddidit non exigenti; deque divina misericordiae ac judicii dispensatione.
PL 14, 791A我々がどの金貸しを見倣うべきか。また、神が教会により多くを与えたこと、教会もまた、取り立てることのない神に、自らより多くを返したこと。そして、神の慈しみと裁きの配剤について。
De Tobia 22.2
85. Atque ut sciatis quod amanti haec affectu suadeam, ut sciatis quod liceat et bene fenerare, ostendam vobis quem feneratorem debeatis imitari, Duo, inquit, erant debitores uni feneratori, unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta.
PL 14, 791A85. 私が愛する心でこれを勧めていることを諸君が知るため、また、良く利息を取って貸すことも許されていると諸君が知るために、諸君がどの金貸しを見倣うべきかを示そう。彼は言う。「二人の債務者が一人の金貸しにいた。一人はデナリオン五百、もう一人は五十を借りていた」。
De Tobia 22.3
Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? Respondens Simon pharisaeus dixit: Aestimo quia is cui plus donavit (Luc., VII, 41 et seq.) . Et laudata est sententia ejus, dicente Domino: Recte judicasti.
PL 14, 791B「彼らには返すものがなかったので、金貸しは二人とも赦した。では、どちらが彼をより多く愛するか」。ファリサイ派のシモンは答えて言った。「より多く赦された者だと思う」(ルカ7:41以下)。そして彼の判断は称えられた。主が「汝は正しく判断した」と言ったのである。
De Tobia 22.4
Recte judicavit pharisaeus, qui male cogitavit, putans quod ignoraret magis Dominus peccata mulieris, quam donaret. Sed laudatur ejus sententia, ut excusatio ei omnis adimatur.
PL 14, 791Bファリサイ派の者は、悪しく考えたが、正しく判断した。彼は、主が女の罪を赦すというよりむしろ知らないのだと考えたのである。それでも彼の判断が称えられたのは、彼から一切の言い訳を取り去るためである。
De Tobia 22.5
86. Plus remissum est Ecclesiae, quae congregata est ex populo nationum, quoniam plus debebat: sed et ipsa plus solvit non exigenti, sed donanti.
PL 14, 791B86. 諸国民の民から集められた教会は、より多く負っていたので、より多く赦された。だが教会もまた、取り立てず、かえって赦す者に、より多く返した。
De Tobia 22.6
Dedit aquam pedibus Christi, quia sua peccata mundavit: osculata est pedes, ferens pacis insignia: misit oleum in pedes ejus, misericordiam et ipsa in pauperes conferendo. Isti sunt pedes Christi, in his innocentius ambulat Christus. Et capillis capitis sui tersit.
PL 14, 791B教会はキリストの足に水を与えた。自分の罪を清めたからである。足に口づけした。平和の印を帯びてである。彼の足に油を注いだ。貧しい者たちに施すことで、自らも慈しみを注いだのである。これらが、キリストの足であり、キリストはこれらの足で、より無垢に歩む。そして、自分の頭の髪でぬぐった。
De Tobia 22.7
Christo enim humiliatur, quicumque habet humilitatis affectum. Et ideo, inquit, dimissa sunt peccata ejus multa, quoniam dilexit multum (Ibid., 47) . 87. Adverte quod Dominus et misericordiam quasi liberalis impertit, et judicium cum miseratione dispensat.
PL 14, 791Cキリストに対して、謙遜の心を持つ者は誰でも、自らを低くするからである。それゆえ彼は言う。「彼女の多くの罪は赦された。彼女が多く愛したからである」(ルカ7:47)。87. 注意せよ。主は、気前のよい者のように慈しみを施し、また憐れみをもって裁きを配剤する。
De Tobia 22.8
Ante donavit per gratiam, sed quibus donaret sciebat. Non habet quod excuset Judaeus. Mihi quasi peccatori plura donavit, illi quasi ingrato minora concessit.
PL 14, 791C主はまず恩寵によって赦したが、誰に赦すかを知っていた。ユダヤ人には、言い訳にするものがない。私には、罪人であるかのように、より多くを与え、あの者には、恩知らずであるかのように、より少なく与えた。
De Tobia 22.9
Scivit tamen quod et ille quasi ingratus non possit quod accepisset exsolvere, et Ecclesia memor gratiae eo plura solveret, quo plura meruisset.
PL 14, 791Cそれでも主は、あの者が、恩知らずであるかのように、受けたものを返し尽くすことができず、恩寵を覚える教会が、受けるにふさわしかった分だけ多く返すことを、知っていた。