De Tobia 19.1
Judaeos primo gentibus fenerasse, postmodum gentes in Christum credentes vicem illis reddidisse, quod pecuniam suam amisissent: ejusdem pecuniae laus, atque ad illam fenerandam exhortatio: et quo pacto in ea re Israelitis antepositae fuerint nationes.
PL 14, 784Aユダヤ人がまず諸国民に利息を取って貸し、のちに、キリストを信じた諸国民が、ユダヤ人が自分たちの金銭を失ったので、彼らに返礼をしたこと。この金銭への賛美と、それを利息を取って貸すようにとの勧め。またこの点で、イスラエル人よりも諸国民がどのように優先されたか。
De Tobia 19.2
63. Denique mysterium Ecclesiae evidenter exprimitur. Primum enim dixit ad discipulum Legis: Si audieris Legem, et custodieris, fenerabis gentibus (Deut. XV, 6) ; quod factum est a patribus nostris.
PL 14, 784B63. こうして、教会の奥義が明白に表される。まず、律法の弟子にこう言ったのである。「汝が律法に聞き従い、これを守るなら、汝は諸国民に利息を取って貸す」(申命記15:6)。これは我々の父祖たちによって成し遂げられた。
De Tobia 19.3
Feneravit Moyses gentibus, qui proselytos acquisivit, feneravit Jesus Nave, feneravit Gedeon, feneravit Samuel, David, Salomon, Elias, Elisaeus; et si quis volebat verbum cognoscere, pergebat ad eos: regina Austri venit audire sapientiam Salomonis.
PL 14, 784Bモーセは諸国民に利息を取って貸した。彼は改宗者を獲得した。ヌンの子ヨシュア、ギデオン、サムエル、ダビデ、ソロモン、エリヤ、エリシャも利息を取って貸した。言葉を知ろうと望む者は、彼らのもとへ行った。南の女王は、ソロモンの知恵を聞くために来た。
De Tobia 19.4
64. Ubi coepit populus Jadaeorum non custodire Legem, coeperunt advenae, hoc est, ex populo nationum qui in Dominum Jesum crediderunt, interpretationem Scripturarum fenerare illi vetusto populo.
PL 14, 784C64. ユダヤ人〔底本は Jadaeorum。Judaeorum と読む〕の民が律法を守らなくなり始めると、寄留者たち、すなわち、主イエスを信じた諸国民の民のうちの者たちが、聖書の解釈を、あの古い民に利息を取って貸し始めた。
De Tobia 19.5
Feneravit Timotheus patre Graeco ortus verbum Judaeis, cum sacerdotium recepisset; feneramus hodieque sacerdotes in Ecclesia verbum Judaeis, qui de Synagoga ad Ecclesiam transierunt; feneramus et novam et vetustam pecuniam: etenim quam habuerunt, jam non habent; oculos habent, et non vident, aures habent, et non audiunt; pecuniam habent, et non habent; quia usum ejus ignorant, pretium ejus nesciunt, figuram ejus et formam non cognoverunt.
PL 14, 784Cギリシア人の父から生まれたテモテは、司教職を受けたとき、ユダヤ人に言葉を利息を取って貸した。今日もなお、教会の司教である我々は、シナゴーグから教会へ移ったユダヤ人に言葉を利息を取って貸している。我々は新しい金銭も古い金銭も貸している。というのも、彼らが持っていたものを、彼らはもう持っていないからである。目はあるが見ず、耳はあるが聞かない。金銭を持っていて、持っていない。その使い道を知らず、その値打ちを知らず、その象りと形を知らなかったからである。
De Tobia 19.6
Nam si cognovissent, numquam auctorem pecuniae denegassent dicentes: Nolumus hunc regnare super nos (Luc., XIX, 14) .
PL 14, 784Cもし知っていたなら、「我々はこの者が我々の王となることを望まない」と言って、金銭の創始者を否むことは決してなかったであろう(ルカ19:14)。
De Tobia 19.7
Qui quidem rediens, accepto regno, jussit vocari servos suos quibus dedit pecuniam, et eos qui fenerassent pecuniam, praedicavit: ei autem qui pecuniam tenuit otiosam domini sui respondit: Sciebas quod ego homo austerus sum, tollo quod non posui, meto quod non seminavi: et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, et ego veniens cum usuris utique exegissem illam (Ibid., 22 et 23) ?
PL 14, 784Dこの者は実際、王国を受けて帰ってくると、金銭を与えた自分の僕たちを呼ぶよう命じ、金銭を利息を取って貸した者たちを称えた。しかし、主人の金銭を遊ばせておいた者には、こう答えた。「私が厳しい人間で、置かなかったものを取り、蒔かなかったものを刈ると知っていたのに、なぜ私の金銭を両替の卓に預けなかったのか。そうすれば、私が来て、利子付きで必ずそれを取り立てたであろうに」(ルカ19:22, 23)。
De Tobia 19.8
65. Audistis quae pecunia boni feneratoris sit, quae pecunia bonas acquirat usuras, quae pecunia non infamet feneratorem, non opprimat debitorem, quam pecuniam aerugo non possit obducere, non penetrare tinea, quae pecunia non de terreno thesauro sit, sed de aeterno, quae pecunia divitem faciat accipientem, nec aliquid imminuat feneranti.
PL 14, 784D65. 諸君は聞いた。どのような金銭が良い金貸しのものであるか。どのような金銭が良い利子を生むか。どのような金銭が金貸しに悪評を招かず、債務者を圧迫しないか。どの金銭を錆が覆うことができず、虫が食い入ることができないか。どの金銭が地上の宝ではなく永遠の宝から出ているか。どの金銭が受ける者を富ませ、貸す者から何も減らさないか。
De Tobia 19.9
Haec pecunia usuram habet: non centesimam ejus quod dederit portionem, sed centuplum fert fructum.
PL 14, 785Aこの金銭は利子を持つ。貸したものの百分の一ではなく、百倍の実を結ぶ。
De Tobia 19.10
Expande igitur sinum mentis, ut hujus pecuniae numeratam tibi suscipias quantitatem: intende cordis obtutum, ut agnoscas pecuniae hujus imaginem et inscriptionem: certe hanc pecuniam excute, tabulam supra mensam animae tuae quae stabilis virtutibus sit, quadratam constitue, conde in thesauro pectoris tui, de quo doctus scriba depromit nova et vetera.
PL 14, 785Aそれゆえ、この金銭の数えられた額をあなたが受け取れるよう、精神の懐を広げよ。この金銭の像と銘を見分けられるよう、心の眼差しを注げ。この金銭をよく振るって確かめ、徳によって堅固な、あなたの魂の卓の上に、四角い板を据えよ。そして、教えを受けた書記が新しいものと古いものを取り出す、あなたの胸の宝庫にそれを収めよ。
De Tobia 19.11
Vides qualis haec pecunia sit, quemadmodum creditorem, debitoremque invisa in se conjungat nomina. Qui invehebar in feneratores, jam provoco debitorem.
PL 14, 785Bあなたは、この金銭がどのようなものか、それが債権者と債務者という疎まれる名を、どのようにして自らのうちで結び合わせるかを、見ている。金貸したちを激しく攻撃していた私が、今や債務者を促す。
De Tobia 19.12
Hujus ergo feneratores pecuniae vos esse desidero; ut ad vos qui mutuum sumant, sponte festinent: per quam non nummum, sed regnum possitis acquirere: per quam non maledicta quaeratis, sed benedictionis gratiam.
PL 14, 785Bそれゆえ私は、諸君がこの金銭の金貸しとなることを望む。借りようとする者たちが、自ら進んで諸君のもとへ急ぐように。この金銭によって、諸君が手に入れうるのは貨幣ではなく王国であり、この金銭によって、諸君が求めるのは呪いではなく祝福の恩寵である。
De Tobia 19.13
66. Hanc pecuniam fenerat populus nationum, qui scivit accipere feneratum, qui scivit cernere, qui scivit excutere. Recusasti indiga fenoris spiritalis, egere coepisti. De te ergo a Dei filio dictum est: Mutuabitur peccator, et non solvet (Ps. XXXVI, 21) .
PL 14, 785B66. この金銭を、諸国民の民が利息を取って貸している。彼らは、貸し付けられたものを受け取ることを知り、見分けることを知り、振るって確かめることを知っていた。汝は、霊的な利息を必要としていながら〔indiga の係りは定かでない。このように取った〕、これを拒み、乏しくなり始めた。それゆえ、汝について、神の子によってこう言われたのである。「罪人は借りて、返さない」(詩篇36:21)。
De Tobia 19.14
Tibi dicitur Advena qui est in te, ascendet super te: tu autem descendes in imum (Deut. XXVIII, 43) .
PL 14, 785B汝にはこう言われる。「汝のうちにいる寄留者は、汝の上に上る。だが汝は最も低い所へ下る」(申命記28:43)。
De Tobia 19.15
Nescit enim summum, qui Christum ignorat: in inferno semper est, qui non ascendit ad Christum: in summo autem populus qui verbum recipit, hic habet fidei patrimonium omne.
PL 14, 785Cキリストを知らない者は、最高のものを知らないからである。キリストのもとへ上らない者は、常に冥界にいる。最高の所にいるのは、言葉を受け入れる民であり、この民が信仰の財産のすべてを持つ。
De Tobia 19.16
De hoc dicit Lex: Hic tibi foenerabit, tu autem non fenerabis ei: hic tibi erit caput, tu autem eris cauda (Ibid., 44) , hoc est, ille erit primus, tu ultimus et abjectus.
PL 14, 785Cこれについて律法は言う。「この者が汝に利息を取って貸し、汝は彼に利息を取って貸さない。この者は汝の頭となり、汝は尾となる」(申命記28:44)。すなわち、彼が第一となり、汝が最後の卑しい者となる、ということである。
De Tobia 19.17
Auferam a Judaea caput et caudam, initium et finem: initium Christum, qui interrogatus quis esset, respondit: Initium quod et loquor vobis (Joan. VIII, 25) : finem quoque Christum dicit: ipse est enim finis Legis ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4) . Ergo qui non credit ad justitiam, nec initium, nec finem habet, sed ipse finis sui est.
PL 14, 785C「私はユダヤから頭と尾を取り去る」〔イザヤ9:14 の言葉による〕。すなわち、始めと終わりを取り去る。始めはキリストである。彼は、何者かと問われて答えた。「私が汝らにも語っている初めである」(ヨハネ8:25)。終わりもまたキリストだと彼は言う。「彼こそ、信じるすべての者に対して義となるための、律法の終わりだからである」(ローマ10:4)。したがって、義に至るために信じない者は、始めも終わりも持たず、自らが自らの終わりである。