De Tobia 11.1
Usura etiam ab aleatoribus exigitur, quorum in lusu varia fortuna est, sed lucrum cedit feneratori. Hujus in illos quanta tyrannis, et quae leges aleatorum. Postremo barbarorum quorumdam furor in aleam describitur. 38. Aliud non minoris acerbitatis accipite.
PL 14, 772B利子は賭博者からも取り立てられる。その遊戯では運はさまざまに変わるが、儲けは金貸しのものになる。彼らに対する金貸しの専横はどれほどであり、賭博者たちの法とは何か。最後に、ある蛮族たちの賭博への熱狂が述べられる。――38. 同じく劣らず苛酷な別の事柄を聞け。
De Tobia 11.2
Observant isti aleatorum conventicula, et perdentis aerumnam commoditatem suam judicant: spondent pro singulis.
PL 14, 772Cこの者たちは賭博者の集まりをうかがい、負ける者の苦境を自分に好都合と見て、一人ひとりのために保証人となることを請け合う。
De Tobia 11.3
Varios primo sors ludit eventus, ad diversos saepe transfertur victoria, stipendiaque ejus vicissim atque aerumna mutantur: omnes vincuntur et vincunt, fenerator solus acquirit: penes alios inane nomen quod vicerint, penes feneratorem solum fructus est, non annuus, sed momentarius; illi soli faciunt lucrum in omnium detrimento, illis solis est usura victoriae.
PL 14, 772Cはじめ運はさまざまな成り行きを弄び、勝利はしばしば別の者へ移り、その報酬と苦難は代わる代わる入れ替わる。誰もが負け、誰もが勝つ。得をするのは金貸しだけだ。ほかの者のもとには「勝った」という空しい名があるだけで、実りは金貸しだけのもとにあり、それは年ごとではなく、瞬間ごとのものである。彼らだけが万人の損失から利得を作り、彼らだけが勝利の利子を持つ。
De Tobia 11.4
Videas reliquos subito egentes, repente divites, deinde nudos, singulis jactibus statum mutantes. Versatur enim eorum vita, ut tessera; volvitur census in tabula, fit ludus de periculo, et de ludo periculum: quot propositiones, tot proscriptiones.
PL 14, 772Dほかの者たちが、突然貧しくなり、たちまち富み、次いで裸になり、一投ごとに身分を変えるのを見ることができよう。彼らの生は、さいころのように転がり、財産は盤の上で転がされ、遊戯は危険となり、危険は遊戯となる。賭けの数だけ、没収の布告がある。
De Tobia 11.5
Clamor plaudentium, fletus despoliatorum, gemitus deplorantium. Sedet inter hos creditor ut tyrannus, damnans unumquemque sorte capitali, agitat hastas, feralem instituit de singulorum exuviis auctionem: alios proscriptioni addicit, alios servituti: non tanti occisi sub tyrannis sunt.
PL 14, 772D喝采の叫び、身ぐるみ剥がれた者の泣き声、嘆く者の呻き。その中に債権者が僭主のように座り、一人ひとりを元金(sors capitalis)で断罪し〔「元金」と「死刑」の二義の語呂〕、槍を振るい、一人ひとりの剥ぎ取られた衣で、死の競売を開く。ある者を没収に、ある者を隷従に引き渡す。僭主の下で殺された者も、これほど多くはなかった。
De Tobia 11.6
Vitae igitur hanc aleam rectius dixerim, quam pecuniae; sub momento fertur, quod valeat in aeternum. Ebrietas judicat, et nullus appellat. Habet et alea suas leges, quas fori jura non solvant.
PL 14, 773Aそれゆえ私は、これを金の賭けではなく、命の賭けと呼ぶほうが正しいと言いたい。永遠に値するものが、瞬時に運び去られるからである。酔いが裁き、誰も上訴しない。賭博にも独自の法があり、広場の法もそれを解けない。
De Tobia 11.7
Notatur, si credi potest, infamia, qui putaverit renitendum, et infamium sententia gravius quam censura judicialis inurit opprobrium; quoniam qui apud judicem damnantur, apud illos gloriosi sunt: qui apud illos damnantur, apud judicem criminosi sunt.
PL 14, 773A〔賭博の掟に〕逆らうべきだと考える者は、信じがたいことだが、不名誉の烙印を押される。不名誉な者たちの判決は、裁判官の譴責よりも重い恥辱を焼きつける。裁判官のもとで有罪とされる者は彼らのもとで栄誉を受け、彼らのもとで有罪とされる者は裁判官のもとで罪人だからである。
De Tobia 11.8
Nobile constituit Moyses seniorum judicium (Exod. XVIII) : hi tamen de levioribus judicabant; verbum grave, hoc est, de potioribus negotiis Moysi judicio reservare consueverant. Hic dicitur: Aleonum consilium judicavit, et plus eorum timetur potentia, quam leonum.
PL 14, 773Aモーセは長老たちの高貴な裁判所を設けた(出エジプト記18章)。ただし彼らはより軽い事柄を裁き、重大な事案、すなわちより重要な訴訟は、モーセの裁きに留保する習いであった。ここでは言われる。「賭博者らの協議が裁いた」と。獅子らの力よりも、彼らの力のほうが恐れられている〔aleones(賭博者)と leones(獅子)の語呂〕。
De Tobia 11.9
Inter has feras vivis fenerator atque versaris. His bestiis cibum eripis, his tetrior aestimaris, his crudelior plus timeris.
PL 14, 773B汝は金貸しとして、これらの猛獣の間で生き、行き交う。獣たちから食物をもぎ取る。汝は獣たちよりおぞましいと見なされ、獣たちよりも残酷であるがゆえに、いっそう恐れられている。
De Tobia 11.10
39. Ferunt Chunorum populos omnibus bellum inferre rationibus, feneratoribus tamen esse subjectos; et cum sine legibus vivant, aleae solius legibus obedire, in procinctu ludere, tesseras simul et portare, et plures suis quam hostilibus jactibus interire: in victoria sua captivos fieri, et spolia suorum perpeti, quae pati ab hoste non noverint: ideo numquam belli studia deponere; quod victus aleae ludo, cum totius praedae munus amiserit, ludendi subsidia requirat bellandi periculo: frequenter autem tanto ardore rapi, ut cum ea quae sola magni aestimant, victus arma tradiderit, ad unum aleae jactum vitam suam potestati vel victoris vel feneratoris addicat.
PL 14, 773B39. 伝えられるところでは、フン族の諸民族は、あらゆる口実で戦争を仕掛けながら、金貸したちには従属し、法なしに暮らしながら賭博の法にだけは従う。戦闘態勢のままで賭け、さいころをも携え、敵の投げよりも自分たちの投げで多く死に、自らの勝利においても捕虜となり、敵からは受けることを知らなかった略奪を、仲間から被る。それゆえ戦いの熱意を捨てることがない。賭けに負けた者は、戦利品全体の賜物を失ったとき、遊びを続ける資金を、戦いの危険に求めるからである。しばしばまた、これほどの熱情に駆られ、彼らが唯一大事と見なす武器を、負けて渡したのち、一投のさいころで、自分の命を勝者か金貸しの権力に委ねる。
De Tobia 11.11
Denique constituit quod quidam eorum et imperatori Romano cognitus in fide, pretium servitutis quam sibi tali sorte superatus intulerat, suppliciis imperatae mortis exsolverit.
PL 14, 773C実際、彼らの一人で、ローマ皇帝にも信義において知られていた者が、このような運に敗れて自ら招いた隷属の代価を、命じられた死の責め苦で支払ったことが、確かめられている。
De Tobia 11.12
Premit ergo fenerator etiam colla Chunorum, et eos urget in ferrum, premit barbaros suae terrore saevitiae.
PL 14, 774Aかくて金貸しは、フン族の首をさえ押さえつけ、彼らを剣へと駆り立て、蛮族をその残忍さの恐怖によって押さえつける。