De Tobia 10.1
Feneratoris, ne debitoris cadaver ad sepulturam efferretur, prohibentis historia. 36. Quoties vidi a feneratoribus teneri defunctos pro pignore, et negari tumulum, dum fenus exposcitur?
PL 14, 771C金貸しが、債務者の遺体が埋葬のために運び出されるのを妨げた話。36. 私は幾度、金貸したちが死者を質として押さえ、利息が取り立てられている間、墓が拒まれているのを見たことか。
De Tobia 10.2
Quibus ego acquievi libenter, ut suum constringerent debitorem, ut electo eo, fidejussor evaderet; hae sunt enim feneratoris leges.
PL 14, 771D私は彼らの言い分に喜んで同意した。彼らが自分の債務者を締めつけるように、またその者が選び出されれば〔electo eo の意は定かでない。字義どおりに訳した〕保証人が免れるように、と。これが金貸しの法だからである。
De Tobia 10.3
Dixi itaque: Tenete reum vestrum; et ne vobis possit elabi, domum ducite, claudite in cubiculo vestro, carnificibus duriores; quoniam quem vos tenetis, carcer non suscipit, exactor absolvit; peccatorum reos post mortem carcer emittit, vos clauditis; legum severitate defunctus absolvitur, vobis tenetur.
PL 14, 771Dそこで私は言った。「諸君の被告〔債務者〕を押さえておけ。逃れられぬよう、家へ連れて行き、自分の寝室に閉じ込めよ。諸君は死刑執行人よりも苛酷である。諸君が押さえているその者を、牢獄は受け入れず、取り立て人も赦す。罪を負う者を、牢獄は死後に解き放つのに、諸君は閉じ込める。法の厳しさのもとでは死者は赦されるのに、諸君のもとでは押さえられている」と。
De Tobia 10.4
Certe hic sortem suam jam memoratur implesse; non invideo tamen, pignus vestrum reservate. Nihil interest inter funus et fenus, nihil inter mortem distat et sortem: personat, personat funebrem ululatum fenoris usura.
PL 14, 772A確かにこの者は、すでに自分の元金(sors)を満たしたと言われている〔sors は「元金」と「運命」の二義。運命を全うした、すなわち死んだことを掛ける〕。だが私は惜しまない。諸君の質を取っておくがよい。葬儀(funus)と利息(fenus)の間には何の違いもなく、死(mortem)と元金(sortem)の間にも隔たりはない〔funus と fenus、mors と sors の音の近さによる語呂〕。利息の利子は、葬送の嘆きの声を響かせる、響かせる。
De Tobia 10.5
Nunc vere capite minutus est quem convenitis; vehementioribus tamen nexibus alligate, ne vincula vestra non sentiat: durus et rigidus est debitor, et qui non jam noverit erubescere. Unum sane est quod non timere possitis, quia poscere non novit alimenta.
PL 14, 772Aいまやまことに、諸君が訴える相手は頭を減じられている〔capite minutus。caput は「頭」「元金」「身分」の意をもち、語呂になっている〕。それでも、もっと強い縛りで縛れ、諸君の鎖を感じさせずにおくな。債務者は頑固で強情であり、もう赤面することを知らぬ者である。ただ一つ、諸君が恐れずにすむことがある。彼は食物を求めることを知らない、ということだ。
De Tobia 10.6
37. Jussi igitur levari corpus, et ad feneratoris domum exsequiarum ordinem duci: sed etiam inde clausorum mugitu talia personabant. Ibi quoque funus esse crederes, ibi mortuos plangi putares: nec fallebat sententia, nisi quod plures constabat illic esse morituros.
PL 14, 772A37. そこで私は、遺体を持ち上げ、葬列の次第を整えて金貸しの家へ運ぶよう命じた。だが、そこからも、閉じ込められた者たちの呻きで、同じような声が響いていた。そこにもまた葬儀があると思われ、そこでも死者が嘆かれていると思われたであろう。その見立ては誤っていなかった。ただ、そこで死にゆく者のほうが多いことが明らかであった、という点を除いては。
De Tobia 10.7
Victus religionis consuetudine fenerator (nam alibi suscipi pignora etiam ista dicuntur) rogat ut ad tumuli locum reliquiae deferantur; tunc tantum vidi humanos feneratores gravari me; tamen ego eorum humanitatem memorabam prospicere, ne postea se quererentur fraudatos esse, donec feretro colla subjecti, ipsi defuntcum ad sepulcra deducerent, graviori moerore deflentes pecuniae suae funus.
PL 14, 772B宗教の慣習に押し切られ、金貸しは(ほかの場所でも、こうした者が質として受け入れられると言われているからである)、遺骸を墓所まで運ぶよう頼む。そのとき初めて、人間味のある金貸したちが私を重荷に感じるのを見た。それでも私は、あとで騙されたと嘆くことのないよう、彼らの人情が先を見越しているのだと言い立てた。やがて彼らは棺台の下に首を差し入れ、自ら死者〔底本は defuntcum。defunctum と読む〕を墓へ運び、いっそう深い悲しみで、自分たちの金の葬儀を嘆いたのである。