ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Tobia

Caput XVII 第XVII章

Ambrose of Milan · De Tobia · PL 14, 781C · 7 sectiones

De Tobia 17.1

1

Occurritur objectioni, qua nonnulli negant generaliter prohibitum ne pignus retineatur, sed ad pauperum pignora Legem restringunt. 57. Reddite ergo pignora quae tenetis, quoniam fidejussorem idoneum reperistis.

PL 14, 781C

異論に答える。一部の者は、質を留め置くことが一般に禁じられているのではなく、律法は貧しい者の質に限られるのだと言って否定する。57. それゆえ、諸君が留め置いている質を返せ。諸君は十分な保証人を見いだしたのだから。

De Tobia 17.2

2

Sed obmurmurant adhuc dicentes, quia licet tenere pignora, et se Lege defendunt. Aiunt enim: Scriptum est in Deuteronomio: Si fuerit tibi debitum a proximo tuo quodcumque, non introibis in domum ipsius pignerare pignus: sed foris stabis, et homo apud quem est debitum tuum, proferet tibi foris pignus.

PL 14, 781D

しかし彼らはなおも不平を鳴らして、質を留め置くことは許されていると言い、律法を盾に自分を守る。こう言うのである。申命記にこう書かれている。「もし汝に、汝の隣人から何か負債があるなら、その家に入って質を取ってはならない。汝は外に立て。汝に負債のある者が、外で汝に質を差し出すであろう」。

De Tobia 17.3

3

Si autem homo ille pauper fuerit, non dormies in pignore ipsius; sed redditione reddes ei pignus ipsius ad occasum solis, et dormiet in vestimento suo, et benedicet te, et erit in te misericordia coram Domino Deo tuo (Deut. XXIV, 10 et seq.) .

PL 14, 782A

「だが、その者が貧しい者であるなら、その質を取ったまま寝てはならない。日の入りまでに必ずその質を返せ。その者は自分の衣で眠り、汝を祝福し、主なる汝の神の前で、汝のうちに慈しみがあるであろう」(申命記24:10以下)。

De Tobia 17.4

4

Et alibi, inquiunt, scriptum est: Non pignerabis molam, neque lapidem superiorem molae; quoniam hic pignerat (Ibid., 6) . Et alibi: Non accipies pignus vestimenti viduae (Ibid., 17) .

PL 14, 782A

また別の所には、と彼らは言う、こう書かれている。「臼も、臼の上石も質に取ってはならない。それを質に取る者は〔債務者の生計そのものを〕質に取るからである〔hic pignerat の係りは定かでない。右のように取った〕」(申命記24:6)。また別の所には、「寡婦の衣を質に取ってはならない」(申命記24:17)。

De Tobia 17.5

5

Unde argumentantur quia specialia pignora sint interdicta, non omnia, id est, pauperis et viduae. Molam quoque et lapidem superiorem molae prohibitum pignerari.

PL 14, 782A

ここから彼らは、禁じられているのは特定の質であって、すべてではない、つまり貧しい者と寡婦の質だけだと論じる。臼と臼の上石も、質に取ることが禁じられているのだという。

De Tobia 17.6

6

58. Sed cum per Ezechielem prophetam ipse Dominus dicat (Ezech. XVIII, 7) , justum esse qui pignus reddidit, injustum qui tenuit: utique non speciale aliquod, sed generaliter omne pignus suadet esse reddendum; cum dicat Job: Conscriptionem quam habui adversus aliquem juramento conceptam, imponens coronam legebam, et si non scindens eam reddidi, nihil accipiens a debitore (Job. XXXI, 26 et 27) .

PL 14, 782B

58. しかし、主自身が預言者エゼキエルを通して、質を返した者は義しく、質を留めた者は不義であると言っているのであるから(エゼキエル18:7)、主が返すべきだと勧めているのは、どれか特定の質ではなく、あくまで質のすべてである。ヨブも言っている。「私は、誰かに対して持っていた、誓いによって作成された証書を、冠を載せて読み、そして破って返し、債務者から何も受け取らなかった〔et si non scindens … の構文が崩れている。このように解した〕」(ヨブ記31:26, 27)。

De Tobia 17.7

7

Cum Dominus nihil ab iis quibus mutuum dederimus, sperandum esse praecipiat (Luc. VI, 34) , quod recipere debeamus, quomodo pignus secundum Legem putant esse retinendum?

PL 14, 782B

主は、我々が貸し与えた相手から、返してもらうべきものを何も当てにしてはならないと命じているのに(ルカ6:34)、彼らはどうして、律法に従って質を留め置くべきだと考えるのか。