De Tobia 18.1
Ut objicientibus nos divina lege ad fenerandum incitari fiat satis, inquiritur quid justus v. g. Petrus fenori dare valeat; ostenditurque suos illi sermones esse, quos feneret.
PL 14, 782B神の法によって我々は利息を取って貸すよう促されているのだと異議を唱える者たちに満足を与えるために、義人、たとえばペトロが、利息として何を貸し付けることができるかが問われ、彼にとって利息を取って貸すものは自分の言葉であることが示される。
De Tobia 18.2
59. At ne pari recrudescant modo, et dicant etiam se ad fenerandum incitari Legis oraculo; quia scriptum est: Fenerabis gentibus multis, tu autem non mutuaberis (Deut. XXVIII, 12) ; tempus est plenius et expressius disputare et docere quid fenerandum, et quibus Legis statuta praescribant; praecedit enim fenoris causa pignoris causam.
PL 14, 782C59. だが、彼らが同じやり方でまたぶり返し、自分たちも律法の託宣によって利息を取って貸すよう促されていると言わぬように——「汝は多くの諸国民に利息を取って貸すであろう。だが汝は借りることはない」と書かれているからである(申命記28:12)——何を利息を取って貸すべきか、また律法の定めがそれを誰に命じているかを、もっと十分に、もっとはっきりと論じ、教える時である。利息の問題は、質の問題に先立つのだから。
De Tobia 18.3
Mutuabitur, inquit, peccator, et non solvet: justus autem miseretur, et tribuet (Ps. XXXVI, 21) . Audis, debitor, quid debeas declinare: audis, creditor, quid debeas imitari.
PL 14, 782C「罪人は借りて、返さない。だが義人は慈しみ、与える」と言われている(詩篇36:21)。債務者よ、あなたは何を避けねばならないかを聞いている。債権者よ、あなたは何を見倣うべきかを聞いている。
De Tobia 18.4
Et infra: Juvenis fui, et senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem. Tota die miseretur et fenerat (Ibid., 25) . Unde huic justo quod tota die feneret?
PL 14, 782Cまた下のほうにはこうある。「私は若かったが、年老いた。だが義人が見捨てられるのも、その子孫がパンを求めるのも、私は見たことがない。彼は一日中、慈しみ、利息を取って貸す」(詩篇36:25)。この義人に、一日中利息を取って貸すだけのものが、どこにあるのか。
De Tobia 18.5
Ergo dives justus est; et quanto ditior unusquisque fuerit, tanto justior: qui plus habuerit unde feneret, ipse erit justior. Sed difficile dives intrat in regnum coelorum. 60. Quid ergo feneret, dic mihi, sancte David?
PL 14, 782Dそれゆえ、富める者が義人だということになる。しかも、富めば富むほど義しく、利息を取って貸すだけのものをより多く持つ者ほど、より義しいことになる。だが、富める者が天の王国に入るのは難しい。60. では、聖なるダビデよ、何を利息を取って貸すのか、私に言ってくれ。
De Tobia 18.6
Contra me protuli testimonium, nisi mihi subvenis. Petrus dicebat: Argentum et aurum non habeo (Act. III. 6) , numquid non erat justus? Tu mihi ergo expone quid feneret.
PL 14, 782Dあなたが私を助けてくれないなら、私は自分に不利な証言を持ち出したことになる。ペトロは「銀も金も私にはない」と言っていた(使徒言行録3:6)。彼は義人ではなかったのか。それなら、何を利息を取って貸すのかを、あなたが私に説明してくれ。
De Tobia 18.7
Dixisti enim: Beatus vir qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in judicio (Ps. CXI, 5) . Inveni quid fenerat justus. Petrus quoque me doceat et ipse quid feneret, qui dixit inopi attendenti ad se et ad Joannem: Argentum et aurum non habeo.
PL 14, 783Aあなたは言ったのだから。「幸いなるかな、慈しみ、貸す人は。彼は自分の言葉を裁きにおいて整える」(詩篇111:5)。義人が何を利息を取って貸すのかを、私は見いだした。自分とヨハネに目を向けた貧しい者に「銀も金も私にはない」と言ったペトロにも、彼自身が何を利息を取って貸したのかを、私に教えてもらいたい。
De Tobia 18.8
Nihil ergo dabis pauperi, apostole? Das tamen, et plus das quam alii: das inopi, quod alii dare non possunt: das inopi, post quod egere non possit: das inopi, quod etiam divites accipere concupiscunt: das inopi, quod ii qui istud argentum et aurum habent, conferre non noverint; quia avaritia eos impedit: das inopi, qui eis divitibus facias ditiorem.
PL 14, 783A使徒よ、ではあなたは貧しい者に何も与えないのか。いや、あなたは与える。しかも他の人々より多く与える。他の人々が与えられないものを貧しい者に与える。それを受けたのちには乏しくなりえないものを貧しい者に与える。富める者たちさえ受けたがるものを貧しい者に与える。あの銀や金を持つ者たちが、貪欲に妨げられて、差し出すすべを知らないものを貧しい者に与える。あの富める者たちよりも〔彼を〕富ませるものを貧しい者に与える〔底本は qui。ミーニュの脚注は、qui を古い形の奪格(=quo)と取り、先行詞「その贈り物」を補って「それによって彼をあの富める者たちより富ませる贈り物を」と解する。刊本と一部の写本は quod eum divitibus faciat (ditiorem) と読む〕。
De Tobia 18.9
Incitasti animum meum, concupisco hoc donum tuum. Dicito, rogo, quid des. Noli me diu suspensum reddere, cupio petere, si cito solvas.
PL 14, 783Aあなたは私の心を駆り立てた。私はあなたのその賜物を切に望む。頼む、何を与えるのか言ってくれ。私を長く宙吊りにしないでくれ。あなたがすぐに支払ってくれるなら、私は求めたいのだ。
De Tobia 18.10
Sed solvisti cito: non distulisti inopem, non despexisti precem pauperis, non diutius eum desperare fecisti, non vacuus ad templum ascendisti dicens: Argentum et aurum non habeo.
PL 14, 783Bだが、あなたはすぐに支払った。貧しい者を待たせなかった。貧しい者の願いを蔑まなかった。彼をそれ以上絶望させなかった。「銀も金も私にはない」と言いながら、空手で神殿に上ったのではなかった。
De Tobia 18.11
Non illi soli plenis manibus ascendunt, qui argentum et aurum habent: ascendit et pauper non vacuus: ascendit et ille non vacuus, quia aurum et argentum non habet. Audiamus quid det iste pauper: Sed quod habeo, inquit, do tibi.
PL 14, 783B満ちた手で上って行くのは、銀や金を持つ者だけではない。貧しい者も空手ではなく上って行く。あの者も、金も銀も持たないからこそ、空手ではなく上って行く。この貧しい者が何を与えるか、聞こう。「だが、私が持っているものを、汝に与える」と彼は言う。
De Tobia 18.12
In nomine Jesu Nazareni surge et ambula (Ibid.) . O optanda paupertas; o ditior inopia! Claudicabat, cui divites dabant: unus pauper dedit, et statim qui claudus erat, sanus est factus.
PL 14, 783B「ナザレのイエスの名によって、立って歩け」(使徒言行録3:6)。ああ、望ましい貧しさよ。ああ、より豊かな乏しさよ。富める者たちが施していた相手は足の不自由なままであったが、一人の貧しい者が与えると、足の不自由であった者はたちまち癒やされた。
De Tobia 18.13
61. Habet ergo justus quod feneret, habet et argentum quod feneret, sermones suos fenerat: hoc est justi argentum; eloquia enim Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplo.
PL 14, 783C61. こうして義人には、利息を取って貸すものがある。利息を取って貸す銀もある。義人は自分の言葉を利息を取って貸すのである。これが義人の銀である。「主の言葉は、清い言葉、火で試された銀、地で吟味され、七たび精錬されたもの」だからである。
De Tobia 18.14
Hoc fenerat qui Legem accipit, qui Legem meditatur, qui Legem exercet: hoc feneravit Petrus, hoc feneravit Paulus, quibus dicitur ut ad viros nationum pergerent.
PL 14, 783C律法を受け、律法を思い巡らし、律法を行う者が、これを利息を取って貸す。ペトロはこれを利息を取って貸し、パウロもこれを利息を取って貸した。彼らは、諸国民の人々のもとへ行くよう言われたのである。
De Tobia 18.15
Ad Cornelium centurionem Petro, cui dicitur: Surge, vade nihil dubitans, quoniam ego misi illos; et surrexit et ivit (Act. X. 20) . Et infra dixit: Numquid aquam vetare possumus, ne baptizentur ii, qui Spiritum sanctum acceperunt (Ibid., 47) ?
PL 14, 783C百人隊長コルネリウスのもとへ行ったのはペトロである。彼は「立って、ためらわずに行け。私が彼らを遣わしたのだから」と言われ、立って行った(使徒言行録10:20)。のちに彼は言った。「聖なる霊を受けた者たちが洗礼を受けるのを、水で妨げることができようか」(使徒言行録10:47)。
De Tobia 18.16
Jussitque eos baptizari. Hoc est Fenerabis gentibus, ut peccata dimittas, debita auferas: tu autem non mutuaberis. Mutuatur enim peccator, et non solvet peccata sua; quia peccator est.
PL 14, 783Cそして彼は、彼らに洗礼を授けるよう命じた。これが「汝は諸国民に利息を取って貸す」ということ、すなわち、罪を赦し、負債を取り除くということである。「だが汝は借りることはない」。罪人は借りて、自分の罪を返さないからである。彼は罪人だからである。
De Tobia 18.17
Paulo dicitur (Act. IX, 15) : Fenerabis gentibus qui missus est ad gentes; Joanni dicitur: Fenerabis gentibus; Jacobo et caeteris dicitur: Fenerabitis gentibus; quibus dictum est: Ite, baptizate gentes (Matth. XXVIII, 19) .
PL 14, 783Dパウロには、諸国民のもとへ遣わされた者として、「汝は諸国民に利息を取って貸す」と言われる(使徒言行録9:15)。ヨハネには「汝は諸国民に利息を取って貸す」と言われる。ヤコブとその他の者たちには「汝らは諸国民に利息を取って貸す」と言われる。彼らには「行って、諸国民に洗礼を授けよ」と言われた(マタイ28:19)。
De Tobia 18.18
62. Dicitur populo patrum: Si custodieris mandata Dei, benedictus eris, et fenerabis gentibus verbum (Deut. XXVIII. 12) . Denique non de pecunia dici significant sequentia: Princeps eris gentibus multis: tibi autem nemo dominabitur.
PL 14, 783D62. 父祖たちの民にはこう言われる。「汝が神の命令を守るなら、汝は祝福され、汝は諸国民に言葉を利息を取って貸す」(申命記28:12)。続く言葉は、これが金銭について言われているのではないことを示している。「汝は多くの諸国民の長となるが、汝を支配する者は誰もいない」。
De Tobia 18.19
Constituet te Dominus Deus tuus caput, et non in caudam, et eris tunc supra, et non subter, si exaudieris vocem Domini Dei tui (Ibid., 13) . Et sequitur: Si autem non audieris, maledictus tu in civitate, et maledictus in agro (Ibid., 16) .
PL 14, 784A「主なる汝の神は汝を頭とし、尾とはしない。汝が主なる汝の神の声に聞き従うなら、そのとき汝は上に立ち、下にはならない」(申命記28:13)。続けてこうある。「だが聞き従わないなら、汝は町で呪われ、畑で呪われる」(申命記28:16)。
De Tobia 18.20
Et infra: Maledicta progenies ventris tui (Ibid., 18) . Non pecunia utique benedictum facit, sed cognitio Dei, praedicatio verbi: si gratiam Domini feneremus, si indigentibus eloquia Domini conferamus, si observemus mandata coelestia.
PL 14, 784Aさらに下には「汝の胎の子孫は呪われる」(申命記28:18)とある。祝福をもたらすのは、決して金銭ではなく、神を知ること、言葉を宣べ伝えることである。主の恩寵を我々が利息を取って貸すなら、乏しい者たちに主の言葉を差し出すなら、天の命令を守るなら、そうなのである。
De Tobia 18.21
Et contra maledictum non facit, si desit pecunia quae feneretur: sed si desit studium, si desit observatio coelestium statutorum, maledictus eris.
PL 14, 784Aまた逆に、呪いをもたらすのも、利息を取って貸す金銭が欠けていることではない。熱意が欠け、天の定めを守ることが欠けるなら、あなたは呪われる。