De Tobia 14.1
Usuram prohiberi lege divina, unde et sumptum est illud Catonis, fenerare est hominem occidere.
PL 14, 777A利子は神の法によって禁じられていること。そこから「利息を取るのは人を殺すことである」というカトーの言葉も引かれたこと。
De Tobia 14.2
Vestimentum pignori acceptum ante noctem reddendum esse; ac fenoris nomine intelligendum quidquid praeter sortem exigitur: post quae sequitur extorsionum divitibus familiarium reprehensio.
PL 14, 777A質として受け取った衣は、夜になる前に返さねばならないこと。利息の名のもとに、元金のほかに取り立てられるものはすべて含まれること。これに続いて、富者たちにありがちな強要への非難が述べられる。
De Tobia 14.3
46. Non novum nec perfunctorium hoc malum est, quod veteris atque divinae praescripto legis inhibetur. Populus qui despoliaverat Aegyptum, qui pede transierat mare, monetur a fenoris pecunia cavere naufragia.
PL 14, 777B46. 古くからの、神の法の定めによって禁じられているこの悪は、新しいものでも、ささいなものでもない。エジプトを略奪し、足で海を渡った民が、利息の金による難破を避けるよう戒められる。
De Tobia 14.4
Et cum de aliis peccatis semel aut multum iterata admonitione praescripserit, de fenore saepius intimavit. Habes in Exodo: Quod si pecuniam feneraveris pupillo, orphano, pauperi, apud te non suffocabis eum, non impones illi usuram (Exod. XXII, 25) .
PL 14, 777Bほかの罪については、一度か、せいぜい数度の戒めで定めたのに、利息についてはもっとしばしば告げた。あなたは出エジプト記にこうあるのを見る。「もし汝が孤児、みなしご、貧しい者に金を貸すなら、汝のもとで彼を窒息させてはならない、彼に利子を課してはならない」(出エジプト記22:25)。
De Tobia 14.5
Ostendit quid sit suffocare, id est, usuram imponere; strangulat enim, et quod pejus est, animam laqueus creditoris: quo sermone et praedonis violentiam, et deformis nodum mortis expressit.
PL 14, 777B窒息させるとは何か、すなわち利子を課すことだと、彼は示す。債権者の縄は首を絞め、いっそう悪いことに、魂を絞めるからである。この言葉で、略奪者の暴力と、醜い死の結び目を表した。
De Tobia 14.6
Quod si pignus acceperis vestimentum propinqui tui, ante solis occasum restitues illud; est enim hoc coopertorium ejus tantum, hoc vestimentum turpitudinis ejus in quo dormiet. Quod si itaque proclamaverit ad me, exaudiam eum (Ibid., 23) .
PL 14, 777B「もし汝が隣人の衣を質に取るなら、日の沈む前にそれを返せ。それは彼の唯一の覆いであり、彼が眠るときの、彼の恥を隠す衣だからである。もし彼が私に叫ぶなら、私は彼を聞き入れよう」(出エジプト記22:23〔底本は Ibid., 23。内容は22:26-27に当たる〕)。
De Tobia 14.7
Audistis, feneratores, quid Lex dicat, de qua dixit Dominus: Non veni Legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17) ? Quam Dominus non solvit, vos solvitis? Usuram, inquit, petere, suffocare est.
PL 14, 777C諸君は聞いたか、金貸したちよ、律法が何と言うかを。主はその律法について言った。「私は律法を廃止するために来たのではなく、成就するために来た」(マタイ5:17)。主が廃止しなかったものを、諸君は廃止するのか。利子を求めることは窒息させることだ、と律法は言う。
De Tobia 14.8
Hoc quoque foris sero est dictum a quibusdam eorum prudentibus: Quid est, fenerare? Hominem, inquit (Cicero, lib. II Offic., in fine) , occidere. Sed utique non Cato prior quam Moyses, qui legem accepit. Multo ille posterior.
PL 14, 777C外の者たちの中の、ある賢者たちも、遅まきにこう言った。「利息を取って貸すとは何か。人を殺すことだ」と彼は言う(キケロ『義務について』第2巻末)。だがカトーは、律法を受けたモーセより先ではありえない。ずっと後の人である。
De Tobia 14.9
47. Si pignus acceperis vestimentum propinqui tui, ante solis occasum restitues illud, ne nudati appareat turpitudo (Exod. XXII, 26 et 27) . Vos vero exuitis atque nudatis, et non redditis.
PL 14, 777C47. 「もし汝が隣人の衣を質に取るなら、日の沈む前にそれを返せ。彼の裸の恥が現れないように」(出エジプト記22:26-27)。ところが諸君は、衣を剥ぎ、裸にし、返さない。
De Tobia 14.10
Videte ne sol occidat super avaritiam vestram, ne sol justitiae vobis occidat; quia justitiam non tenetis, aut sol iniquitatis super flagitia vestra condatur.
PL 14, 777D日が諸君の貪欲の上に沈まぬよう、正義の太陽が諸君に沈まぬよう気をつけよ。諸君は正義を保っていないのだから。あるいは、不義の太陽が諸君の悪行の上に沈まぬよう気をつけよ。
De Tobia 14.11
Dies quoque perit invito, nox irruit sicut Judae, qui cum diabolus se misisset in cor ejus, surrexit ad proditionem, et facta est nox; sol enim justitiae occiderat ei, et recubuerat super eum.
PL 14, 777D日は、望まぬ者にも尽きる。ユダのもとには夜が襲った。悪魔がその心に入ったとき、彼は裏切りのために立ち上がり、夜になった。正義の太陽が彼のために沈み、彼の上に横たわったからである。
De Tobia 14.12
Qui in cor ejus intravit, fecit illi tenebras, ut lucis non videret auctorem. Ibi miser periit in illo convivio in quo alii salvantur. Reddite igitur vestimentum debitori, in quo dormiat, et quietus sit.
PL 14, 778Aその心に入った者が、彼に闇をもたらし、彼は光の創始者を見られなくなった。そこでこの哀れな者は、ほかの者たちが救われる、その晩餐において滅びた。それゆえ、債務者に衣を返せ。眠れるように、安らげるように。
De Tobia 14.13
Si nolueritis reddere: exaudiam, inquit, eum; quia misericors sum (Ibid.) . Si vos non exauditis, ego exaudiam, ego miserebor, ego non despiciam inopis precem.
PL 14, 778A諸君が返そうとしないなら、「私は彼を聞き入れよう、私は慈しみ深いからだ」と神は言う(出エジプト記22:26-27)。諸君が彼を聞き入れないなら、私が聞き入れ、私が憐れみ、私は貧しい者の祈りを退けない。
De Tobia 14.14
48. In Deuteronomio quoque scriptum est: Non exiges a fratre tuo usuram pecuniae, et usuram escarum, et usuram omnium rerum quascumque feneraveris fratri tuo. Si alienigenae credideris, usuram exiges ab eo: a fratre autem tuo non exiges (Deut. XXIII, 19 et 20) .
PL 14, 778A48. 申命記にもこう書かれている。「汝は兄弟から、金の利子も、食物の利子も、汝が兄弟に貸したあらゆるものの利子も、取り立ててはならない。他国人に貸したなら、彼から利子を取り立ててよい。だが兄弟からは取り立ててはならない」(申命記23:19-20)。
De Tobia 14.15
Vides quantum pondus in verbis sit. Noli, inquit, exigere usuram a fratre tuo, hoc est, cum quo habere debes omnia communia, ab eo tu usuram exigis?
PL 14, 778Bあなたは、この言葉にどれほどの重みがあるかを見る。「汝の兄弟から利子を取り立てるな」と言う。それは、あらゆるものを共有しているはずの相手から、汝が利子を取り立てるのか、ということである。
De Tobia 14.16
Frater tuus consors naturae, et cohaeres gratiae, noli ab eo exigere amplius, a quo durum est repetere quod dederis, nisi cum habuerit unde solvat.
PL 14, 778B汝の兄弟は、本性を分かち合う者であり、恩寵の共同相続人である。貸したものを、返す当てができたときでもなければ、取り戻すのが辛いその相手から、それ以上取り立てるな。
De Tobia 14.17
49. Et quia plerique refugientes praecepta Legis (14, quaest. 3, c. Plerique) , cum dederint pecuniam negotiatoribus, non in pecunia usuras exigunt, sed de mercibus eorum tamquam usurarum emolumenta percipiunt; ideo audiant quid Lex dicat: Neque usuram, inquit, escarum accipies, neque omnium rerum quascumque feneraveris fratri tuo.
PL 14, 778B49. また、律法の戒め(『教令集』第2部第14事例第3問題「Plerique」法文〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕)を避けようとする者が多く、商人たちに金を貸したのち、金そのものでは利子を取り立てず、その商品から、利子の利得のようなものを受け取る。そこでこの者たちは、律法が何と言うかを聞け。「食物の利子も、汝が兄弟に貸したあらゆるものの利子も、受け取ってはならない」と。
De Tobia 14.18
Fraus enim ista et circumscriptio Legis est, non custodia. Et putas te pie facere, quia a negotiatore velut munus suscipis? Inde ille fraudem facit in mercium pretio, unde tibi solvit usuram.
PL 14, 778Bそのようなものは、律法に対する欺きと詐取であって、守ることではない。汝は、商人から贈り物のように受け取るのだから、敬虔にふるまっていると思うのか。商人はまさにそこから、汝に利子を払うために、商品の値で欺きを行うのだ。
De Tobia 14.19
Fraudis illius tu auctor, tu particeps, tibi proficit quidquid ille fraudaverit. Et esca usura est, et vestis usura est, et quodcumque sorti accedit, usura est: quod velis ei nomen imponas, usura est. Si licitum est, cur vocabulum refugis, cur velamen obtexis?
PL 14, 778Cその欺きの創始者は汝であり、汝はその共犯者であり、彼が欺き取ったものはすべて汝の利益になる。食物も利子であり、衣も利子であり、元金に加わるものはすべて利子である。どんな名を付けようと、それは利子である。許されるものなら、なぜその名を避けるのか。なぜ覆いを掛けるのか。
De Tobia 14.20
Si illicitum est, cur incrementum requiris? 50. Quod pejus est, hoc vitium plurimorum est, et maxime divitum, quibus hoc nomine struuntur cellaria.
PL 14, 778C許されないものなら、なぜ増加分を求めるのか。50. さらに悪いことに、この悪習は多くの者、とりわけ富める者たちのものであり、その名目で貯蔵庫が満たされる。
De Tobia 14.21
Si quis instaurandum convivium putat, ad negotiatorem mittit, ut absynthiati cupellam sibi gratis deferat: ad cauponem dirigit, ut Picenum vinum, aut Tyriacum requirat: ad lanium, ut vulvam sibi procuret: ad alium, ut poma sibi adornet.
PL 14, 778C宴を整えようと考える者は、商人のもとへ人をやり、ニガヨモギ酒の小樽をただで届けさせる。居酒屋の主人のもとへ人を向かわせ、ピケヌム産のぶどう酒か、テュロス産のもの〔Tyriacum は「テュロスの」と取った〕を求めさせる。肉屋には子宮の肉を調達させ、別の者には果物を整えさせる。
De Tobia 14.22
Itaque humanitatem judicant quae alieno periculo constant. Tu bibis, et alius diffluit lacrymis: tu epularis, et alios cibo tuo strangulas: tu symphonia delectaris et alius miserabili deplorat ululatu: tu poma degustas, et alius spinam vorat.
PL 14, 778Dこうして彼らは、他人の危険によって成り立つものを、人情と見なす。汝が飲む間、他人は涙に暮れ、汝が宴を楽しむ間、他人たちを汝の食事で絞め殺し、汝が合奏を楽しむ間、他人は哀れな泣き声で嘆き、汝が果物を味わう間、他人は棘を呑み込む。
De Tobia 14.23
Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Spina usura est, spina centesima est, tribulus est fenus, male urit. Quomodo ergo potes fructum habere de spinis? Si iste fructus de spinis non nascitur, ille nascetur aeternus.
PL 14, 779A「人は棘からブドウを、アザミからイチジクを集めるだろうか。」利子は棘であり、百分の一は棘であり、利息はアザミであり、ひどく焼く。ならば、棘からどうして実を得られようか。この実が棘から生まれないのなら、あの実は永遠のものとして生まれるだろう。
De Tobia 14.24
De aerumnis ditaris, de lacrymis lucrum quaeris, de fame aliena pasceris, de exuviis despoliatorum hominum cudis argentum: et judicas te divitem, qui stipem poscis a paupere?
PL 14, 779A汝は労苦から富み、涙から儲けを求め、他人の飢えで養われ、身ぐるみ剥がれた人々の衣から銀貨を鋳る。それでいて、貧しい者に施しをねだる汝が、自分を富者と見なすのか。
De Tobia 14.25
Sed audi quid dicat Salvator: Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram (Luc. VI, 24) ?
PL 14, 779Aだが、救い主の言葉を聞け。「災いあれ、汝ら富める者よ、汝らは自分の慰めをすでに受けている」(ルカ6:24)。