De Tobia 16.1
Ex Evangelico praecepto fenerandum his, a quibus nihil exspectetur, immo etiam inimicis: uberrimum fenus illius esse, qui Domino feneraverit: nec diffidendum ipsius paupertati quae veras largitur divitias.
PL 14, 780B福音書の戒めによれば、何も期待できない者たちに貸すべきであり、それどころか敵にも貸すべきこと。主に貸した者の利息こそ最も豊かであること。真の富を与える主自身の貧しさを疑ってはならないこと。
De Tobia 16.2
54. Caeterum Dominus in Evangelio talibus magis existimat fenerandum, a quibus redhibitio non speretur. Sic enim ait: Et si mutuum dederitis a quibus speratis recipere, quae vobis est gratia?
PL 14, 780C54. さらに主は福音書において、返済が期待できないような者たちにこそ貸すべきだと考えている。こう言うからである。「もし汝らが、返してもらえると期待する相手に貸すなら、汝らにどんな恩寵があろうか」。
De Tobia 16.3
Nam peccatores peccatoribus fenerant, ut recipiant; verumtamen amate inimicos vestros, et benefacite eis, et mutuum date nihil sperantes; et erit merces vestra multa in coelo, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus super ingratos et malos.
PL 14, 780C「罪人たちも、返してもらうために罪人たちに貸すからだ。だが、汝らの敵を愛し、彼らに善を行い、何も期待せずに貸せ。そうすれば、汝らの報いは天で大きく、汝らはいと高き者の子となろう。いと高き者は、恩知らずな者にも悪い者にも、慈愛に満ちているからである」。
De Tobia 16.4
Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est (Luc., VI, 34 et seq.) . Advertitis quod nomen a Domino fenerator acceperit, quod nomen etiam qui fenori vestro fuerit obligatus.
PL 14, 780C「汝らの父が慈しみ深いように、汝らも慈しみ深くあれ」(ルカ6:34以下)。諸君は、金貸しが主からどんな名を受けたか、また諸君の利息に縛られた者も同じ名を受けたことに、気づくか。
De Tobia 16.5
Peccatores, inquit, peccatoribus fenerant, ut recipiant: uterque peccator, et fenerator, et debitor. Vos autem, inquit, amate inimicos vestros. Non discutiatis quid mereantur inimici, sed quid vos facere oporteat.
PL 14, 780D「罪人たちは、返してもらうために罪人たちに貸す」と言う。金貸しも債務者も、どちらも罪人である。「だが汝らは」と言う、「汝らの敵を愛せ」。敵がどんな報いに値するかを吟味するな。自分が何をなすべきかを考えよ。
De Tobia 16.6
Date mutuum iis a quibus non speratis vos, quod datum fuerit, recepturos. Nullum hic damnum est, sed compendium.
PL 14, 780D貸した物を返してもらえるとは期待しない相手に、貸し与えよ。ここには損失はなく、利益がある。
De Tobia 16.7
Minimum datis, multum recipietis: in terra datis, et id vobis solvetur in coelo: fenus amittitis, mercedem magnam habebitis: feneratores esse desinitis, filii eritis Altissimi: eritis misericordes, qui vos Patris aeterni probetis haeredes.
PL 14, 780D諸君は、ほんの少し与えて、多くを受け取る。地上で与えて、天でそれを支払われる。利息を失い、大きな報いを得る。金貸しであることをやめ、いと高き者の子となる。慈しみ深い者となり、永遠の父の相続人であることを、自ら示すであろう。
De Tobia 16.8
55. Sed feneratorum vos delectat et usurarum vocabulum. Id quoque non invideo. Docebo quomodo boni feneratores esse possitis, quomodo bonas quaeratis usuras. Dicit Salomon: Fenerat Domino qui miseretur pauperi: secundum datum autem ejus retribuet ei (Prov. XIX, 17) .
PL 14, 781A55. だが諸君は、金貸しと利子という名も好んでいる。私はそれも惜しまない。いかにして諸君が良い金貸しとなり、いかにして良い利子を求めうるかを教えよう。ソロモンは言う。「貧しい者を憐れむ者は主に貸す。主はその与えたものに応じて彼に報いる」(箴言19:17)。
De Tobia 16.9
Ecce bonum fenus de malo factum est: ecce irreprehensibilis fenerator: ecce usura laudabilis. Nolite ergo jam invidentem me vestris commodis aestimare. Putatis quod hominem subtraham vobis debitorem?
PL 14, 781A見よ、悪から善い利息が作られた。見よ、非難の余地のない金貸し、見よ、称賛に値する利子。ゆえに、私が諸君の利益を妬んでいるとは、もはや思うな。債務者という人間を諸君から取り上げようとしている、と思うのか。
De Tobia 16.10
Deum provideo, Christum subrogo, illum demonstro qui vos fraudare non possit. Fenerate ergo Domino pecuniam vestram in manu pauperis.
PL 14, 781A私は神を備え、キリストを代わりに立て、諸君を欺くことのできない相手を示す。ゆえに、貧しい者の手において、主に諸君の金を貸せ。
De Tobia 16.11
Ille astringitur et tenetur: ille scribit quidquid egenus acceperit: Evangelium ejus cautio est: ille promittit pro omnibus indigentibus, ille dicit fidem; quid dubitatis dare?
PL 14, 781B彼は縛られ、拘束される。貧しい者が受け取るものはすべて、彼が書き付ける。福音書が彼の保証証書である。彼はすべての困窮者のために約束し、彼が信義を言明する。何をためらうのか、与えることを。
De Tobia 16.12
Si quis vobis dives hujus saeculi offeratur, qui fide promittat sua pro aliquo debitore, statim numeratis pecuniam: pauper est vobis Dominus coeli, et conditor mundi hujus; et adhuc deliberatis quem ditiorem quaeratis fidejussorem.
PL 14, 781Bもしこの世の富者が現れ、誰か債務者のために自分の信義によって約束するなら、諸君はすぐに金を数えて渡す。ところが、天の主、この世界の創造者が、諸君には貧しい者として現れているのに、諸君はなお、より富んだ保証人をどれにするかと思案している。
De Tobia 16.13
56. Sed allegatis, quia pauper est factus, cum dives esset. Vidistis ergo quia fides ejus dives est, fides ejus idonea est; pauper est factus, cum pro nobis solveret, et adhuc paupertas ipsa non decipit; nos enim divites fecit, quos pauperes putabatis.
PL 14, 781B56. だが諸君は、彼は富んでいたのに貧しくなったと申し立てる。ならば諸君は、彼の信義が富んでおり、彼の信義が十分であることを見たのである。彼は我々のために支払うときに貧しくなったのであり、その貧しさそのものも、なお人を欺かない。彼は、諸君が貧しいと思っていた我々を、富者にしたのだから。
De Tobia 16.14
Dicit enim Apostolus: Pauper factus est cum dives esset, ut in illius inopia vos ditaremini (II Cor. VIII, 9) . Bona inopia, quae largitur divitias. Nolite ergo vos paupertatem timere, ut sitis divites.
PL 14, 781C使徒は言う。「彼は富んでいたのに貧しくなった。それは、彼の貧しさによって汝らが富む者となるためである」(二コリント8:9)。富を与えるその貧しさは、善い貧しさである。ゆえに諸君は、富む者となるために、貧しさを恐れるな。
De Tobia 16.15
Date otiosam pecuniam, et recipietis fructuosam gratiam, et pauperum subvenietis necessitatibus, et vobis custodiae sollicitudo minuetur. Non peribit quod pauper acceperit; et vobis quod dederitis inopi, sine custode servabitur.
PL 14, 781C眠っている金を与えよ。そうすれば実り多い恩寵を受け、貧しい者たちの窮乏を助け、諸君自身は番をする気苦労が減る。貧しい者が受け取ったものは失われない。諸君が窮乏者に与えたものは、番人なしに守られる。
De Tobia 16.16
Quod si incrementum usurarum quaeritis, in Lege benedictio, in Evangelio coelestis est merces: quid suavius benedictione; quid majus est coelo?
PL 14, 781Cだがもし諸君が利子の増加を求めるなら、律法には祝福があり、福音書には天の報いがある。祝福より甘いものがあろうか。天より大きいものがあろうか。
De Tobia 16.17
Si escarum desideratur usura, ea quoque praesto est, sicut legimus: Is enim qui miseretur pauperis, ipse pascetur (Prov. XXII, 9) .
PL 14, 781Cもし食物の利子が望まれるなら、それもまた手近にある。我々が読むとおりである。「貧しい者を憐れむ者は、自らが養われる」(箴言22:9)。