De Tobia 13.1
Usurae etymologiam prosequens ostendit illam leporibus ipsis, ac plantis quibuslibet fecundiorem esse, feneratorisque aviditate omnem aliam superari: dein ad institutam usurae cum animalibus ac plantis comparationem redit.
PL 14, 775B利子(usura)の語源をたどりつつ、それがノウサギ自身やあらゆる植物よりも多産であり、金貸しの貪欲があらゆる他のものを凌ぐことが示される。ついで、はじめに設けた、利子と動物・植物との比較に戻る。
De Tobia 13.2
43. Usuram quoque ab usu arbitror dictam, quod ut vestes usu, ita usuris patrimonia scindantur. Lugubre cerae prima littera sonat. Parturit vox doloris est: quid tibi potest esse boni, quod a dolore incipit et ab obligatione?
PL 14, 775B43. 利子(usura)という語は、使用(usus)から来ていると私は思う。衣が使うことですり切れるように、財産が利子によって裂かれるからである。蠟板に〔書かれた usura の〕第一の文字は、悲痛な音を響かせる〔底本は Lugubre cerae prima littera sonat。ミーニュの脚注は、cerae は蠟を引いた帳簿・書板の意で、「利子の語が書き込まれる書板の第一の文字が悲痛に響く」と解し、usura の頭の u は昔ギリシア語の二重母音 ou と同じ音で、梟の声に似るので不吉に響くとされたと説く〕。「産む」という語は苦痛の声である〔ミーニュの脚注は、ローマ版がこの二文を「〔利子を言う〕ギリシア語の語は悲痛に響く。産むことは苦痛の声だからである」と改めた推定を、すべての写本に反するとして退け、写本の読みを保つ〕。苦痛と拘束から始まるものから、汝に何の善がありえようか。
De Tobia 13.3
Lepores ferunt generare simul et educare, et continuo parturire: istis quoque anaglyphariis usurarum generatur et supergeneratur usura, enutritur ac nascitur, et nata jam parturit.
PL 14, 775Cノウサギは、産むと同時に育て、すぐにまた孕むと言われる。利子のこうした浮き彫り細工〔anaglyphariis。語義が定かでなく、浮き彫りのように手の込んだ勘定の意かと取った〕においても、利子の上に利子が生じ、さらに重ねて生じ、育てられ、生まれ、生まれたそばから孕む。
De Tobia 13.4
Radices quoque arborum primo plantantur ut prendant: cum prenderint, tunc virescere incipiunt, postea pullulare: at vero pecunia fenebris vix plantata jam pullulat.
PL 14, 775C木の根もまず植えられて根づき、根づいてから緑になりはじめ、のちに芽吹く。ところが利息の金は、植えられるやいなや芽吹く。
De Tobia 13.5
Semina tempore erumpunt, animalia tempore pariunt: Tempus enim pariendi, et tempus moriendi; tempus plantandi, et tempus evellendi plantatum; tempus occidendi, et tempus sanandi (Eccle. III, 2 et 3) .
PL 14, 776A種は時に応じて芽を出し、動物は時に応じて産む。「産むに時があり、死ぬに時がある。植えるに時があり、植えたものを抜くに時がある。殺すに時があり、癒すに時がある」(コヘレトの言葉3:2-3)。
De Tobia 13.6
Et infra: Tempus acquirendi, et tempus reddendi: tempus custodiendi, et tempus expellendi (Ibid., 6) , ut Ecclesiastes ait: pecunia fenebris hodie seminatur, cras fructificat: semper parit, et numquam interit: semper plantatur, vix evellitur.
PL 14, 776Aさらに下にこうある。「得るに時があり、返すに時がある。守るに時があり、追い出すに時がある」(コヘレトの言葉3:6)。コヘレトの言うとおり、利息の金は今日蒔かれ、明日実を結ぶ。つねに産み、けっして死なない。つねに植えられ、ほとんど抜かれない。
De Tobia 13.7
Vult semper fenerator acquirere, numquam perdere: numquam custodire pecuniam suam, semper expellere: numquam sanare, semper occidere.
PL 14, 776A金貸しは、つねに得ようとし、けっして失おうとしない。自分の金をけっして守らず、つねに追い出す。けっして癒さず、つねに殺す。
De Tobia 13.8
44. Et quia bonus ad omnia magister Ecclesiastes liber est Salomonis, paulisper ipsi inhaereamus: Non satiabitur oculus, inquit, videndo, et non satiabitur auris auditu (Eccl. I, 8) : nec fenerator expletur accipiendo, nec affectus ejus quotidiano numerandi aeris satiatur auditu.
PL 14, 776A44. コヘレトはあらゆることに良い師であり、ソロモンの書であるから、しばらくそれに寄り添おう。「目は見て満足することがなく、耳は聞いて満たされることがない」(コヘレトの言葉1:8)。金貸しも受け取ることで満たされず、その欲も、日ごとに銭を数える音を聞いて満足しない。
De Tobia 13.9
Et iterum: Omne quod fuit, ipsum est quod erit (Ibid., 9) : Crescit semper pecunia, otium nescit avaritia, nescit usura ferias. Omnes, inquit, torrentes vadunt in mare, et mare non adimpletur (Ibid., 7) .
PL 14, 776Bまた言う。「あったことは、これからもあることである」(コヘレトの言葉1:9)。金はつねに増え、貪欲は暇を知らず、利子は休日を知らない。「すべての川は海に流れ込むが、海は満ちることがない」と言う(コヘレトの言葉1:7)。
De Tobia 13.10
Mare istud fenerator est; omnium patrimonia tamquam fluctus absorbet, et ipse nescit expleri. Mari tamen plerique utuntur ad quaestum, feneratore nemo utitur nisi ad dispendium: illic multorum commodum est, hic universorum naufragium.
PL 14, 776Bこの海とは金貸しである。あらゆる者の財産を波のように呑み込み、自らは満たされることを知らない。だが、海は多くの者が儲けのために用いるのに、金貸しは損害のためでなければ誰も用いない。海では多くの者の利益があるが、金貸しのもとでは万人の難破がある。
De Tobia 13.11
45. Multa sunt animantia quae cito generare incipiunt, sed cito etiam generare desistunt: sors cito generat, et numquam desinit; immo cum exordium crescendi acceperit, in infinitum extendit augmentum.
PL 14, 776C45. 早くから産みはじめるが、早く産むのをやめる生き物は多い。元金は早く産み、けっして産むのをやめない。それどころか、増える始まりを得たのち、限りなく増加を伸ばし続ける。
De Tobia 13.12
Omne deinde quod crescit, cum ad naturae suae formam atque mensuram, magnitudinemque pervenerit, vacat incremento: sed feneratorum pecunia tempore semper augetur, et ultra formam maternae sortis excedens modum non tenet.
PL 14, 776Cまた、育つものはすべて、自分の本性の形と大きさと量に達すれば、成長をやめる。だが金貸したちの金は時とともにつねに増し、母なる元金の形を超えて、限りを保たない。
De Tobia 13.13
Pleraque etiam animantium cum coeperint ea quae ex his orta sunt generare, tamquam effetis viribus usum generationis amittunt: sors autem fenoris cum fuerit crescentibus exaequata centesimis, et vetustatem sui renovat, et partus solitos adjunctione multiplicat.
PL 14, 777Aまた生き物の多くは、自分から生まれたものが子を産みはじめると、力尽きたかのように、生殖の働きを失う。ところが利息の元金は、増え続ける百分の一の利子と同じ大きさに達しても、自らの老いを新たにし、いつもの産みを加算によって増やす。