ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Tobia

Caput XXIII 第XXIII章

Ambrose of Milan · De Tobia · PL 14, 791C · 16 sectiones

De Tobia 23.1

1

Oggerentibus usurae antiquitatem reponitur etiam culpam antiquam esse, quam solutum Christus venerit, invexerit autem diabolus: huic feneratores assimilari, nec non etiam eos qui fidejussorem obligant, in quo sibi alterum parant inimicum.

PL 14, 791C

利子が古くからあると持ち出す者には、罪もまた古くからあるのだと答える。キリストはその罪を解くために来たのであり、それを持ち込んだのは悪魔である。金貸したちはこの悪魔に似ており、また、保証人を縛る者たちも同様で、その者たちは保証人のうちに、自分のために別の敵を作っている。

De Tobia 23.2

2

Quam cavendum sit, ne quis pro alio se obliget, aut saltem pro summa suis majore facultatibus! 88. Habetis ergo quem sequamini feneratorem, si vultis laude donari, si vultis non esse quod reprehendatur a nobis. Nos enim non personae obtrectamus, sed avaritiae.

PL 14, 791C

他人のために身を縛らぬよう、少なくとも自分の資力を超える額のために縛らぬよう、どれほど用心すべきか。88. それゆえ、諸君には従うべき金貸しがいる。賞賛を与えられたいなら、我々から咎められる者でありたくないなら。我々は人を非難するのではなく、貪欲を非難するのだから。

De Tobia 23.3

3

Nec fallit dixisse aliquos, cum ante hoc biduum tractatus noster eorum compunxisset affectum: Quid sibi voluit Episcopus adversus feneratores tractare, quasi novum aliquid admissum sit, quasi id non etiam superiores fecerint, quasi non vetus sit fenerare?

PL 14, 792A

二日前に我々の説教が彼らの心を刺したとき、ある者たちがこう言ったことを、我々は知らないわけではない。「司教は、金貸したちに対して何を論じようというのか。何か新しいことがなされたかのように。以前の人々もそれをしなかったかのように。利息を取って貸すことが古くからあることではないかのように」。

De Tobia 23.4

4

Verum est, nec ego abnuo: sed et culpa vetus est. Denique peccatum ab Adam: ex illo culpa, ex quo et Eva: ex illo praevaricatio, ex quo et humana conditio.

PL 14, 792A

その通りであり、私も否定しない。だが、罪もまた古い。実に、罪はアダムからあり、咎はエバがいた時から、背反は人間の造りが生じた時からある。

De Tobia 23.5

5

Sed ideo Christus venit, ut inveterata aboleret, nova conderet; et quae inveteraverat culpa, renovaret gratia. Ideo se passioni obtulit, ut renovaretur spiritu, et absolveret universos (Conf. Aug. lib. I contr. Jul. Pelag., c. 3) .

PL 14, 792B

しかしキリストは、古びたものを廃し、新しいものを築くために来た。古びた咎を、恩寵によって新たにするためである。それゆえ彼は受難に自らを献げた。人が霊によって新たにされ、彼がすべての者を赦すためである(聖アウグスティヌス『ペラギウス派のユリアヌス駁論』第1巻第3章を見よ)。

De Tobia 23.6

6

Diabolus autem Evam decepit, ut supplantaret virum, obligaret haereditatem. 89. Quid feneratores faciunt? Decipiunt defeneratos, obligant fidejussores: sed non Tobias pignus quaesivit, aut fidejussorem poposcit (Tob. I, 17, et IV, 22) .

PL 14, 792B

悪魔はエバを欺いて、男を出し抜き、相続財産を質に入れさせた。89. 金貸したちは何をするか。利息で身を滅ぼした者たちを欺き、保証人を縛る。だがトビトは、質を求めず、保証人も要求しなかった(トビト記1:17, 4:22)。

De Tobia 23.7

7

Curandum est igitur, ut fidejussorem requiras, ut eum tuis nominibus astringas. Ecce paratur alter inimicus. Nam cum non habueris unde debitum solvas, ille pro te tenebitur. Inveniris in eo circumventor et fallax, qui amicum deceperis.

PL 14, 792B

それゆえ、あなたは、保証人を求め、あなたの債務で彼を縛ることに腐心することになる。見よ、別の敵が用意されている。あなたが債務を払うものを持たなかったとき、彼があなたの代わりに責めを負うのである。あなたは、友を欺いた者として、彼のうちに、ごまかしと偽りの者と見いだされる。

De Tobia 23.8

8

Ille nudabitur, ille pro te in vincula ducetur: illum graviorem exactorem creditore patieris qui allegat: stimula civem tuum quem spopondisti.

PL 14, 792C

彼は裸にされ、彼はあなたの代わりに鎖につながれて連れ去られる。あなたは彼を、債権者よりも厳しい取り立て人として耐えねばならなくなる。債権者は彼に「あなたが保証した同市民を急き立てよ」と申し立てるからである〔qui allegat 以下の係りは定かでない。qui を creditore に係け、その言葉を保証人への催促と取った〕。

De Tobia 23.9

9

Ita fiet ut ipse quoque esse incipias ingratus, et praetereas illud quod scriptum est: Gratiam repromissoris ne obliviscaris; dedit enim pro te animam bonam (Eccli. XXIX, 20) . Necesse est dicas: Quis enim te quaerebat fidem dicere?

PL 14, 792C

こうして、あなた自身も恩知らずになり始め、「保証人の恩を忘れるな。彼は汝のために善い魂を与えたのである」と書かれていることを、見過ごすことになる(集会の書29:20)。あなたはこう言わざるをえなくなる。「いったい誰が、あなたに保証を申し出るよう求めたというのか」。

De Tobia 23.10

10

Nam nisi tu fidem dixisses, ego non accepissem pecuniam. Adulteram accepi pecuniam, aes auro admixtum mihi dedit: utinam te non obtulisses! Fortasse creditor te subornavit, vel tu illum.

PL 14, 792C

「あなたが保証しなかったなら、私は金銭を受け取らなかっただろう。私は偽りの金銭を受け取った。金に銅を混ぜたものを、彼は私に渡した。あなたが名乗り出なければよかったのだ。おそらく債権者があなたをそそのかしたか、あなたが彼をそそのかしたのだろう」。

De Tobia 23.11

11

90. Ergo cave ne alieno te obliges debito; ne hoc quoque vendidisse dicaris: ne si quid tibi, ut habet usus amicitiae, debitor dederit gratiae, te videatur emisse.

PL 14, 792C

90. それゆえ、他人の債務で自分を縛らぬよう用心せよ。これをも売ったと言われないように。また、友情の慣わしとして、債務者があなたに好意のしるしに何かを与えたとき、あなたがそれを買ったと見られないように。

De Tobia 23.12

12

Aut si vis intervenire, moveris amici obsecratus oratis, erubescis negare; ita interveni, ut si debito solvendo non fuerit, de tuo noveris esse solvendum. In haec paratus accede.

PL 14, 792D

あるいは、介入したいなら、友の願いに動かされ、懇願されて断るのが恥ずかしいなら〔底本は moveris amici obsecratus oratis, erubescis negare。ミーニュの脚注は、本文に崩れは無く、moveris と erubescis の前に si(もし)を補って解せばよいとする。oratis は「願い」の奪格〕、友が払えなかったときは〔ミーニュの脚注は、si debito solvendo non fuerit を、amicus(友)を補って解する〕、自分の財から払わねばならないと心得て、介入せよ。その覚悟をして近づけ。

De Tobia 23.13

13

Legisti enim: Non spondeas super virtutem tuam; si enim spoponderis, quasi restituens cogita (Eccli. VIII, 16) .

PL 14, 793A

あなたは読んだはずだ。「汝の力を超えて保証してはならない。もし保証したなら、返済する者であるかのように考えよ」(集会の書8:16)。

De Tobia 23.14

14

Et infra: Recipe proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne cadas (Eccli. XXIX, 27) , id est, ne majore te obliges nominis quantitate quam ferre possunt et exsolvere tuarum copiae facultatum. Si enim quod habes tradas, amisisti opes, non amisisti fidem.

PL 14, 793A

また下にはこうある。「隣人を、汝の力に応じて受け入れよ。そして、汝は倒れぬよう自分に気をつけよ」(集会の書29:27)。すなわち、あなたの資力が負い、返済しうる額を超える債務名義で、自分を縛らぬように、ということである。実際、持っているものを差し出すなら、財産は失ったが、信義は失わなかったのである。

De Tobia 23.15

15

Famae tuae damna non sentis, redemisti amicum sine tua fraude. Alibi quoque id te monent Proverbia Salomonis dicentis: Spondens sponde amico tuo, quemadmodum qui obligat se sponsorem amicorum suorum (Prov. XVII, 18) .

PL 14, 793A

あなたは名声の損害を被らず、自分の欺きなしに友を請け出したのである。ソロモンの箴言も、別の所で、これをあなたに戒めている。「汝の友のために保証せよ、友たちの保証人として自らを縛る者のように」(箴言17:18)。

De Tobia 23.16

16

Si autem non habes, audi quid Salomon dicat: Noli te dare in sponsionem erubescens personam: si enim non habueris unde solvas, auferent stramentum de sub lateribus tuis (Prov. XXII, 26 et 27) . Ergo bonus fenerator acquiret gratiam, exsecratiotionem improbus.

PL 14, 793A

だが、持っていないなら、ソロモンが何と言うか聞け。「人の顔を恥じて、保証に身を投じてはならない。もし返すものがなければ、彼らは汝の脇の下から敷物を取り去るであろう」(箴言22:26, 27)。それゆえ、良い金貸しは好意を得、不正な金貸しは呪詛〔底本は exsecratiotionem。exsecrationem と読む〕を得る。