Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Idololatria

Caput VIII 第VIII章

Tertullian · De Idololatria · PL 1, 669B · 10 sectiones

De Idololatria 8.1

1

Sunt et aliae complurium artium species, quae etsi non contingunt idolorum fabricationem, tamen ea sine quibus idola nil possunt, eodem crimine expediunt.

PL 1, 669B

他にも、数多くの技芸の種類がある。それらは偶像の製作そのものには関わらないとしても、それなしには偶像が何もなし得ないようなものを、同じ犯罪によって作り出している。

De Idololatria 8.2

2

Nec enim differt, an extruas vel exornes, si templum, si aram, si aediculam ejus instruxeris, si bracteam expresseris, aut insignia, aut etiam domum fabricaveris. Major est ejusmodi opera, quae non effigiem confert, sed auctoritatem.

PL 1, 670A

建てるのと飾るのとでは、何の違いもない。神殿を、祭壇を、あるいはその小神殿を造ったとしても、金箔を打ち出したとしても、標章を、あるいは家屋そのものを作ったとしても、同じことである。この種の仕事は、〔偶像に〕形像を与えるのではなく権威を与えるがゆえに、いっそう重い。

De Idololatria 8.3

3

Si ita necessitas exhibitionis extenditur, habent et alias species, quae sine exorbitatione disciplinae, id est, sine idoli confectura opem victus praestent.

PL 1, 670A

もし生計の必要がそのように広く言い訳されるのであれば、規律からの逸脱なしに、すなわち偶像の製作なしに、生計の助けとなる、他の種類の仕事もある。

De Idololatria 8.4

4

Scit albarius tector et tecta sarcire, et tectoria inducere, et cisternam liare, et cymatia distendere, et multa alia ornamenta praeter simulacra parietibus incrustare.

PL 1, 670A

漆喰塗りの職人は、屋根を修繕することも、壁塗りを施すことも、貯水槽を防水加工することも、繰形を張り出させることも、神像を除く多くの装飾を壁に嵌め込むことも知っている。

De Idololatria 8.5

5

Scit et pictor, et marmorarius, et aerarius, et quicumque caelator, latitudines suas utique multo faciliores. Nam qui signum describit, quanto facilius abacum linit? Qui de tilia Martem exsculpit, quanto citius armarium compingit?

PL 1, 670A

画家も、大理石工も、青銅工も、彫金師である者は皆、自分にはずっと容易な仕事の幅があることを知っている。像を描く者が、壁の飾り板を塗ることは、どれほどたやすいことか。菩提樹の材からマルス〔軍神〕の像を彫り出す者が、戸棚を組み立てることは、どれほど速いことか。

De Idololatria 8.6

6

Nulla ars non alterius artis, aut mater, aut propinqua est. Nihil alterius vacat. Tot sunt artium venae, quot hominum concupiscentiae. Sed de mercedibus et manuspretiis interest. Proinde interest et de labore. Minor merces frequentiore actu repensatur.

PL 1, 670B

いかなる技芸も、他の技芸の母であるか、それに近しいものであるかのいずれかでないことはない。どの技芸も他と無縁ではない。技芸の脈流は、人間の欲望と同じだけ数多い。だが、報酬や手間賃については差がある。したがって、労苦についても差がある。より少ない報酬は、より頻繁な仕事によって埋め合わされる。

De Idololatria 8.7

7

Quot parietes signa desiderant? Quot templa et aedes idolis aedificantur? Domus vero, et praetoria et balnea et insulae quantae? Soccus et baxa quotidie deaurantur, Mercurius et Serapis non quotidie.

PL 1, 670B

いくつの壁が像を求めるであろうか。いくつの神殿や社が偶像のために建てられるであろうか。だが家々は、官邸は、浴場は、集合住宅は、どれほど多いことか。サンダルや上靴は毎日金メッキされるが、メルクリウスやセラピスの像が毎日金メッキされることはない。

De Idololatria 8.8

8

Sufficiat ad quaestum artificiorum, frequentior est omni superstitione luxuria et ambitio. Lances et scyphos facilius ambitio, quam superstitio desiderabit. Coronas quoque magis luxuria, quam solemnitas erogat.

PL 1, 670B

職人たちの稼ぎにとっては、贅沢と見栄とがあらゆる迷信よりも頻繁である、ということで十分であろう。皿や杯を求めるのは、迷信よりも見栄の方がたやすいであろう。冠についても、祝祭よりも贅沢の方が多くを費やすのである。

De Idololatria 8.9

9

Cum igitur ad haec artificiorum genera cohortemur, quae idolum quidem, et quae idolo competunt, non attingant, sint autem et hominibus communia saepe quae et idolis, hoc quoque cavere debemus, ne quid, scientibus nobis, ab aliquibus de manibus nostris in rem idolorum postuletur.

PL 1, 671A

したがって、我々がこの種の職人仕事を勧めるにあたり、それが偶像そのものにも偶像に属するものにも触れないとしても、人間にも偶像にも共通することがしばしばあるのだから、我々はさらに次のことにも注意しなければならない。すなわち、我々が承知の上で、誰かによって我々の手から偶像のために何かが求められることのないように、ということである。

De Idololatria 8.10

10

Quod si concesserimus, et non remediis jam usitatis egerimus, non puto nos a contagio idololatriae vacare, quorum manus non ignorantium in officio vel in honore et usu daemoniorum deprehenduntur.

PL 1, 671A

もしそれを認め、すでに常用されている対処法によって行動しないならば、我々は偶像崇拝という感染から免れているとは思わない。なぜなら、知らないわけではない我々の手が、悪霊どもへの奉仕において、あるいはその栄誉と使用において、見咎められるのだから。