Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Idololatria

Caput IV 第IV章

Tertullian · De Idololatria · PL 1, 665B · 10 sectiones

De Idololatria 4.1

1

Idolum tam fieri, quam coli, Deus prohibet. Quanto praecedit ut fiat quod coli possit, tanto prius est, ne fiat, si coli non licet.

PL 1, 665B

神は、偶像が崇拝されることだけでなく、作られることをも禁じておられる。崇拝されうるものがまず作られるのであるから、崇拝することが許されない以上、なおのこと、作られないことの方が優先されるべきである。

De Idololatria 4.2

2

Propter hanc caussam, ad eradicandam scilicet materiam idololatriae, lex divina proclamat (Exod., XXXII; Levit., XXVI, 1; Deut., V, 8): Ne feceris idolum .

PL 1, 665B

この理由のゆえに、すなわち偶像崇拝の材料を根こそぎにするために、神の律法は布告する(出エジプト32;レビ26:1;申命記5:8)。「汝、偶像を造ってはならない。」

De Idololatria 4.3

3

Et conjungens (Exod., XX, 8), neque similitudinem eorum quae in coelo sunt, et quae in terra, et quae in mari. Toto mundo ejusmodi artibus interdixit servis Dei.

PL 1, 665B

そしてこれに付け加えて言う(出エジプト20:8)、「天にあるもの、地にあるもの、海にあるものの、いかなる似姿をも、汝は造ってはならない。」全世界にわたって、神はこの種の技芸を神の僕たちに禁じられた。

De Idololatria 4.4

4

Antecesserat praedicens Enoch omnia elementa, omnem mundi sensum quae coelo, quae mari, quae terra continentur, in i dololatriam versuros daemonas et spiritus desertorum angelorum, ut pro Deo adversus Dominum consecrarentur.

PL 1, 665B

エノクはすでに先立って予告していた。天に、海に、地に含まれるすべての元素、世界のあらゆる知覚されうるものを、悪霊どもと離反した天使たちの霊どもとが偶像崇拝へと変えてしまうであろうことを。それは、神に代わって、主に逆らって奉献されるようにするためである。

De Idololatria 4.5

5

Omnia igitur colit humanus error, praeter ipsum omnium conditorem. Eorum imagines idola, imaginum consecratio idololatria. Quicquid idololatria committit, in artificem quemcunque et cujuscunque idoli deputetur necesse est.

PL 1, 666A

かくして人間の誤りは、万物の創造者そのものを除いて、あらゆるものを崇拝する。それらの像が偶像であり、像の奉献が偶像崇拝である。偶像崇拝がなす所業はことごとく、いかなる偶像であれ、その職人へと必然的に帰せられねばならない。

De Idololatria 4.6

6

Denique idem Enoch simul et cultores idoli et fabricatores in comminatione praedamnat. Et rursus: Juro vobis peccatores, quod in diem sanguinis perditionis poenitentia parata est.

PL 1, 666A

そして実に、同じエノクは、偶像の崇拝者たちと製作者たちを、脅しの言葉のうちに共にあらかじめ断罪している。そしてまた、こう言う。「罪人たちよ、私は汝らに誓う。血にまみれた滅びの日のために、後悔が用意されているのだと。」

De Idololatria 4.7

7

Qui servitis lapidibus, et qui imagines facitis aureas et argenteas, et ligneas, et lapideas, et fictiles, et servitis phantasmatibus, et daemoniis, et spiritibus infamibus, et omnibus erroribus non secundum scientiam, nullum ab iis invenietis auxilium.

PL 1, 666A

「石に仕える汝ら、金や銀、木、石、陶土でできた像を造る汝ら、幻影や悪霊どもや悪名高き諸霊、そして知識によらぬあらゆる誤りに仕える汝らよ——それらから汝らは何の助けも見出さないであろう。」

De Idololatria 4.8

8

Esaias vero (Is., XLIV, 8), Testes, ait, non vos estis, si est Deus absque me. Et non erant tunc qui fingunt et exsculpunt, omnes vani, qui faciunt libita sibi, quae illis non proderunt.

PL 1, 666A

しかしイザヤは(イザヤ44:8)、「わたしのほかに神があるだろうか。汝らは証人ではないか。そして、形づくり彫り刻む者たちは、そのときには存在しなかった。彼らはみな空しい者どもであり、自分たちの欲するものを造るが、それらは彼らの益とはならない」と言う。

De Idololatria 4.9

9

Et deinceps tota illa pronuntiatio, qua in artifices, qua in cultores detestatur, cujus clausula est (Is. XLIV, 20), Cognoscite quod cinis sit cor illorum, et errant et nemo animam suam liberare possit. Ubi aeque David, Et tales fiant , inquit, qui faciunt ea (Ps.

PL 1, 666B

そしてそれに続いて、職人たちをも崇拝者たちをも呪う、あの宣告全体が続く。その結びは(イザヤ44:20)こうである。「彼らの心が灰であることを知れ。彼らは誤っており、誰も自分の魂を救い出すことができない。」そこでは同じくダビデも、こう言っている。「これを造る者たちは、そのようになるがよい」(詩篇

De Idololatria 4.10

10

CXIII, 8). Et quid ego modicae memoriae homo? ultra quid suggeram? quid recolam de Scripturis? quasi aut non sufficiat vox Spiritus Sancti, aut ultra deliberandum sit, an maledixerit atque damnaverit Dominus ipsos prius artifices eorum, quorum cultores maledicit et damnat?

PL 1, 666B

113:8)。そして、乏しい記憶力しか持たぬ人間であるこの私が、これ以上何を差し出せようか。聖典から何を引いて思い起こせようか。あたかも聖なる霊の声だけでは足りないかのように、あるいは、主が彼らの崇拝者たちを呪い断罪しておられるのと同様に、まずその職人たち自身をも呪い断罪されたかどうか、これ以上思案すべきであるかのように。