Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Idololatria

Caput XIII 第XIII章

Tertullian · De Idololatria · PL 1, 679A · 11 sectiones

De Idololatria 13.1

1

Sic tamen nobis de mansuetudine et clementia Dei blandiamur, ut non usque ad idololatriae affinitates necessitatibus largiamur: sed omnem adflatum ejus vice pestis etiam de longinquo devitemus, non his tantum quae praemisimus, sed in universa serie humanae superstitionis, sive deis suis, sive defunctis, sive regibus mancipatae, ut ad eosdem spiritus immundos pertinentis, modo per sacrificia et sacerdotia, modo per spectacula, et hoc genus, modo per festos dies.

PL 1, 679A

とはいえ、我々は神の柔和と慈悲について自らを甘やかすとしても、それによって必要に迫られて偶像崇拝との関わりにまで譲歩することがあってはならない。そうではなく、疫病さながらに、そのあらゆる息吹を遠くからでも避けねばならない。それは先に述べたことがらに限らず、人間の迷信のあらゆる連なり全体においてである——その迷信が、自分たちの神々に引き渡されていようと、死者に引き渡されていようと、王たちに引き渡されていようと、同じ汚れた霊どもに属するものである以上、あるときは生贄と祭司職を通じて、あるときは見世物やこの種のものを通じて、あるときは祭日を通じて、我々に迫るのである。

De Idololatria 13.2

2

Sed de sacrificiis et de sacerdotiis quid loquar? De spectaculis autem et voluptatibus ejusmodi suum jam volumen implevimus.

PL 1, 679B

しかし生贄と祭司職について、何を語ろうか。見世物やこの種の快楽については、すでにそれだけで一巻を満たした。

De Idololatria 13.3

3

Hoc loco retractari oportet de festis diebus, et aliis extraordinariis solemnitatibus, quas interdum lasciviae, interdum timiditati nostrae subscribimus, adversus fidei disciplinam communicantes nationibus in idolicis rebus.

PL 1, 679B

ここでは、祭日について、また他の臨時の祝祭について、改めて論じ直さねばならない。それらに対し我々は、あるときは放埒に、あるときは我々自身の臆病さに迎合し、信仰の規律に反して、偶像にかかわる事柄において異教徒たちと交わっているのである。

De Idololatria 13.4

4

De hoc quidem primo consistam, an cum ipsis quoque nationibus communicare in hujusmodi servus Dei debeat, sive habitu, sive victu, vel quo alio genere laetitiae earum.

PL 1, 680A

まず第一にこの点について論じよう。神の僕は、この種のことにおいて、異教徒たち自身とも交わるべきであるかどうか——装いにおいてであれ、飲食においてであれ、あるいは彼らの喜びのその他いかなる形においてであれ。

De Idololatria 13.5

5

Gaudere cum gaudentibus, et lugere cum lugentibus, de fratribus dictum est ab apostolo ad unanimitatem cohortante (Rom., XII, 15). Caeterum ad haec nihil communionis est lumini et tenebris vitae et morti: aut scindimus quod est scriptum (II Cor.

PL 1, 680A

「喜ぶ者と共に喜び、泣く者と共に泣く」ことは、一致を勧める使徒によって、兄弟について語られている(ローマ12:15)。しかしこれに対し、光と闇との間、命と死との間には、何の交わりもない。それとも我々は、こう書かれていることを引き裂こうとしているのではないか。

De Idololatria 13.6

6

VI, 14; Joan., XVI, 20): Saeculum gaudebit, vos vero lugebitis. Si cum saeculo gaudemus, verendum est, ne cum saeculo et lugeamus. Saeculo autem gaudente lugeamus, et saeculo postea lugente gaudebimus (Luc, XVI, 19).

PL 1, 680A

(コリント二6:14、ヨハネ16:20)「世は喜ぶであろうが、汝らは泣くであろう」。もし我々がこの世と共に喜ぶなら、この世と共に泣くことにもなりはしないかと恐れねばならない。この世が喜ぶときには我々は泣こうではないか。そうすれば、この世がのちに泣くときには我々は喜ぶことになるであろう(ルカ16:19)。

De Idololatria 13.7

7

Sic et Lazarus apud inferos in sinu Abrahae refrigerium consecutus; contra dives in tormento ignis constitutus, alternas malorum et bonorum vices aemula retributione compensant.

PL 1, 680A

同様に、ラザロも冥界にあってアブラハムの懐で安らぎを得ており、それに対して富める者は火の責め苦の中に置かれている。こうして両者は、悪しきことと善きこととの交互の巡り合わせを、対抗的な報いによって埋め合わせるのである。

De Idololatria 13.8

8

Sunt quidam dies munerum, quae apud alios honoris titulum, apud alios mercedis debitum expungunt. Nunc ergo, inquis, recipiam meum, vel rependam alienum.

PL 1, 680B

贈り物の日というものがある。それは、ある者たちにとっては栄誉の名目を、また別の者たちにとっては報酬としての負債を清算するものである。「さあ、今こそ自分のものを受け取り、あるいは他人のものを返済しよう」と、お前は言う。

De Idololatria 13.9

9

Si hunc morem sibi homines de superstitione consecraverunt, tu extraneus ab omni eorum vanitate, quid participas idolothyta solemnia, quasi tibi quoque praescriptum sit de die, quo minus id quod homini debes, vel tibi ab homine debetur, citra diei observationem luas, vel recipias.

PL 1, 680B

もし人々がこの慣わしを迷信によって自分たちのために神聖なものと定めたのだとすれば、彼らのあらゆる空しさとは無縁であるお前が、なぜ偶像に捧げられた祝祭にあずかるのか。あたかもお前にも、その日についての規定が定められており、その日を守ることなしには、人に対して負う物を支払うことも、人から負われている物を受け取ることもできないかのように。

De Idololatria 13.10

10

Da formam in qua velis agi tecum. Cur enim et lateas, cum ignorantia alterius tuam conscientiam contamines? si non ignoraris quod sis christianus, tentaris, et contra conscientiam alterius agis, tanquam non christianus.

PL 1, 681A

お前がどのように扱われることを望むか、その型を示すがよい。なぜお前は身を隠すのか——他人の無知によって自分の良心を汚しながら。もしお前がキリスト教徒であることが知られているなら、お前は試みられているのであり、あたかもキリスト教徒でないかのように、他人の良心に反して行動していることになる。

De Idololatria 13.11

11

Enimvero etsi simulaveris, tentatus, addictus es. Certe sive hac, sive illac, reus es confusionis in Deo (Matth., X, 32; Luc, IX, 26). Qui autem confusus super me fuerit penes homines, et ego confundar super illo, inquit, penes Patrem meum, qui est in coelis.

PL 1, 681A

まことに、たとえ装ったとしても、試みられた者として、お前はすでに有罪と定められている。確かに、こちらであれあちらであれ、お前は神の御前で恥じ入ることについての被告である(マタイ10:32;ルカ9:26)。「人々の前で私について恥じ入る者があれば、私もまた、天にいますわが父の御前で、その者について恥じ入るであろう」と言われている。