Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Idololatria

Caput XV 第XV章

Tertullian · De Idololatria · PL 1, 683A · 18 sectiones

De Idololatria 15.1

1

Sed ( Matth., V, 16) luceant, inquit, opera vestra. At nunc lucent tabernae et januae nostrae: plures jam invenies ethnicorum fores sine lucernis et laureis quam Christianorum. De ista quoque specie quid videtur?

PL 1, 683A

しかし「汝らの行いは輝け」と言われている(マタイ5:16)。ところが今や、輝いているのは我々の店先と戸口である。灯火や月桂樹をつけていない異教徒の門を、キリスト教徒の門よりも、お前はもはや数多く見出すことであろう。この事例についても、どう見るべきか。

De Idololatria 15.2

2

Si idoli honor est, sine dubio idoli honor idololatria est. Si hominis caussa est, recogitemus omnem idololatriam in hominis caussam esse.

PL 1, 683A

もしそれが偶像への栄誉であるならば、疑いなく、偶像への栄誉は偶像崇拝である。もしそれが人間のためであるならば、あらゆる偶像崇拝は人間のためのものであることを、我々は思い返すべきである。

De Idololatria 15.3

3

Recogitemus omnem idololatriam in homines esse culturam, cum ipsos deos nationum homines retro fuisse, etiam apud suos constet. Itaque nihil interest, superioris, an hujus saeculi viris superstitio ista praestetur.

PL 1, 683A

あらゆる偶像崇拝が人間に対する崇拝であることを、我々は思い返すべきである——異教徒たちの神々自身もかつては人間であったことが、彼ら自身の間でも明らかである以上。それゆえ、この迷信が、以前の世の人々に捧げられようと、この世の人々に捧げられようと、何の違いもない。

De Idololatria 15.4

4

Idololatria non propter personas quae opponuntur, sed propter officia ista damnata est, quae ad daemones pertinent. Reddenda sunt (Matth., XXII) Caesari quae sunt Caesaris, bene quod opposuit, et quae sunt Dei Deo.

PL 1, 683B

偶像崇拝が断罪されているのは、対置される人物のゆえにではなく、悪霊どもに属するこれらの務めのゆえにである。「カエサルのものはカエサルに、そして神のものは神に、返さねばならない」(マタイ22章)。彼がこのように対置したのは、よきことであった。

De Idololatria 15.5

5

Quae ergo sunt Caesaris? scilicet de quibus tunc consultatio movebatur, praestandusne esset census Caesari, an non. Ideo et monetam ostendi sibi Dominus postulavit, et de imagine, cujus esset, requisivit.

PL 1, 683B

それでは、カエサルのものとは何か。すなわち、当時まさに議論されていたもの——カエサルに税を納めるべきか否か、である。それゆえ主は、貨幣を自分に見せるよう求め、その像が誰のものであるかを尋ねられた。

De Idololatria 15.6

6

Et cum audisset, Caesaris: Reddite, ait, quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo ; id est imaginem Caesaris Caesari, quae in nummo est, et imaginem Dei Deo, quae in homine est: ut Caesari quidem pecuniam reddas, Deo temetipsum.

PL 1, 683B

そして「それはカエサルのものである」と聞くと、彼はこう言われた。「カエサルのものはカエサルに、神のものは神に返せ」と。すなわち、貨幣にあるカエサルの像はカエサルに、人間にある神の像は神に、ということである——お前がカエサルには金銭を返し、神にはお前自身を返すために。

De Idololatria 15.7

7

Alioquin, quid erit Dei, si omnia Caesaris? Ergo, inquis, honor Dei est, lucernae pro foribus, et laurus in postibus? non utique quod Dei honor est, sed quod ejus qui pro Deo hujusmodi officiis honoratur, quantum in manifesto est, salva operatione quae est in occulto, ad daemonia perveniens.

PL 1, 683B

さもなくば、もしすべてがカエサルのものであるなら、神のものとは何になろうか。「では、戸口の前の灯火や、門柱の月桂樹は、神への栄誉なのか」と、お前は言う。決してそうではない。それは神への栄誉ではなく、神の代わりにこの種の務めによって栄誉を受けている者への栄誉である。表向きにはそう見えるとしても、隠れたところで働くその力は損なわれることなく、悪霊どもへと至っているのである。

De Idololatria 15.8

8

Certi enim esse debemus, si quos latet per ignorantiam litteraturae saecularis, etiam ostiorum deos apud Romanos, Cardeam a cardinibus appellatam, et Forculum a foribus, et Limentinum a limine, et ipsum Janum a janua: et utique scimus, licet nomina inania atque conficta sint, cum tamen in superstitionem deducuntur, rapere ad se daemonia et omnem spiritum immundum per consecrationis obligamentum.

PL 1, 683C

世俗の文学についての無知のゆえにこれを知らずにいる者があるとしても、我々は確信していなければならない——ローマ人たちのもとには戸口の神々さえも存在すること、すなわち、蝶番にちなんでカルデアと呼ばれる女神、扉にちなんでフォルクルスと呼ばれる神、敷居にちなんでリメンティヌスと呼ばれる神、そして門にちなんでヤヌスその人が、そうであることを。そして我々は、たとえその名が空しく作り出されたものであるとはいえ、いったんそれが迷信へと引き込まれるならば、奉献の縛りによって、悪霊どもとあらゆる汚れた霊とを自分のもとへ引き寄せることを、確かに知っている。

De Idololatria 15.9

9

Alioquin daemonia nullum habent nomen singulatim, sed ibi nomen inveniunt, ubi et pignus. Etiam apud Graecos Apollinem θυραιον, et Antelios daemonas ostiorum praesides legimus.

PL 1, 684A

さもなければ、悪霊どもは個々に固有の名を持たない。むしろ、担保のあるところにこそ、名を見出すのである。ギリシア人たちのもとでも、我々は、戸口の神アポロ・テュライオス(「戸口の」の意)と、戸口を司る悪霊であるアンテリオイたちについて読むのである。

De Idololatria 15.10

10

Haec igitur ab initio praevidens Spiritus sanctus, etiam ostia in superstitionem ventura praececinit per antiquissimum prophetam Enoch. Nam et alia ostia in balneis adorari videmus.

PL 1, 684A

それゆえ聖なる霊は、初めからこれを予見し、戸口もまた迷信の中に陥ることになるのを、最古の預言者エノクを通して予言した。実に、浴場における他の戸口もまた崇拝されているのを、我々は見るのである。

De Idololatria 15.11

11

Si autem eorum sunt quae in ostiis adorentur, ad eos et lucernae et laureae pertinebunt. Idolo feceris, quicquid ostio feceris. Hoc in loco ex auctoritate quoque Dei contestor, quia nec tutum est subtrahere quodcumque uni fuerit ostensum, utique omnium caussa.

PL 1, 684A

もし戸口において崇拝されるものが彼ら(悪霊ども)に属するのであれば、灯火も月桂樹も、彼らに属することになる。お前が戸口に対して行うことは何であれ、偶像に対して行ったことになるのである。この箇所において、私は神の権威によっても証言する——ひとりに示されたことを何であれ隠しておくことは安全ではない、それはすべての人のためのものである以上、と。

De Idololatria 15.12

12

Scio fratrem per visionem eadem nocte castigatum graviter, quod januam ejus subito annuntiatis gaudiis publicis servi coronassent.

PL 1, 684A

私は、ある兄弟が、同じ夜のうちに幻によって重く懲らしめられたことを知っている——公の喜ばしい知らせが突然告げられたとき、僕たちが彼の戸口に冠を掛けたためである。

De Idololatria 15.13

13

Et tamen non ipse coronaverat, aut praeceperat, nam ante processerat, et regressus reprehenderat factum: adeo apud Dominum in hujusmodi etiam disciplina familiae nostrae aestimatur.

PL 1, 684B

それでも、彼自身が冠を掛けたのでも、それを命じたのでもなかった。なぜなら彼は先に外出しており、戻ってきてからその行いを咎めたからである。かくも主の御前では、この種のことにおいてすら、我々の家の規律が問われるのである。

De Idololatria 15.14

14

Igitur quod attineat ad honores regum vel imperatorum (Rom., XIII, 7), satis praescriptum habemus, in omni obsequio esse nos oportere, secundum Apostoli praeceptum, subditos magistratibus et principibus et potestatibus: sed intra limites disciplinae, quousque ab idololatria separamur.

PL 1, 684B

それゆえ、王たちや皇帝たちへの栄誉に関する限り(ローマ13:7)、我々にはすでに十分な規定がある。使徒の命令に従い、政務官や君主、権限ある者たちに服する、あらゆる従順のうちにあるべきである、と。ただし、規律の境界内において、すなわち偶像崇拝から切り離されている限りにおいてである。

De Idololatria 15.15

15

Propterea enim et illud exemplum trium fratrum praecucurrit, qui alias obsequentes erga regem Nabuchodonosor (Dan., III, 12, seqq.), honorem imaginis ejus constantissime respuerunt, probantes idololatriam esse, quicquid ultra humani honoris modum ad instar divinae sublimitatis extollitur.

PL 1, 684B

まさにそのゆえに、あの三人の兄弟の実例が先立って示されている。彼らは、他の点ではナブコドノソル王に従順でありながら(ダニエル3:12以下)、王の像への栄誉を最も断固として拒み、人間への栄誉の程度を超えて、神的な崇高さになぞらえて高められるものは何であれ、偶像崇拝であることを証明したのである。

De Idololatria 15.16

16

Sic et Daniel (Dan. VI, 5, seqq.) caetera Dario subnixus, tamdiu fuit in officio, quamdiu a periculo disciplinae vacaret. Nam id ne subiret, non magis leones regios timuit, quam illi regios ignes.

PL 1, 684C

同様にダニエルも(ダニエル6:5以下)、その他の点ではダリウスに支えられながら、規律への危機を免れている限りにおいて、その務めにとどまっていた。すなわち、彼はその危機に陥らないために、かの三人の兄弟が王の火を恐れなかったのと同様に、王の獅子たちを恐れなかったのである。

De Idololatria 15.17

17

Accendant igitur quotidie lucernas, quibus lux nulla est, affigant postibus lauros postmodum arsuras, quibus ignes imminent; illis competunt et testimonia tenebrarum, et auspicia poenarum (Matth., V). Tu lumen es mundi, et arbor virens semper (Ps. I).

PL 1, 684C

それゆえ、光を持たない者たちは、日ごとに灯火を灯すがよい。火の迫っている者たちは、のちに燃え尽きることになる月桂樹を、門柱に取り付けるがよい。彼らにこそ、闇の証しと、刑罰の前兆とがふさわしい。「お前は世の光であり、常に青々とした木である」(マタイ5章、詩篇1篇)。

De Idololatria 15.18

18

Si templis renuntiasti, ne feceris templum januam tuam. Minus dixi: si lupanaribus renuntiasti, ne indueris domi tuae faciem novi lupanaris.

PL 1, 685A

もしお前が神殿を棄権したのであれば、お前の戸口を神殿としてはならない。いや、それでは言い足りない——もしお前が娼館を棄権したのであれば、お前の家に新たな娼館の顔つきを着せてはならない。