De Idololatria 16.1
Circa officia vero privatarum et communium solemnitatum, ut togae purae, ut sponsalium, ut nuptialium, ut nominalium, nullum putem periculum observari de flatu idololatriae quae intervenit: caussae enim sunt considerandae, quibus praestatur officium.
PL 1, 685Aしかし私事および共同の祝祭の務め――成人の衣、婚約、婚礼、命名式――については、そこに入り込んでくる偶像崇拝の息吹に、いかなる危険も見て取られるべきではないと私は考える。務めが果たされる理由を考察すべきだからである。
De Idololatria 16.2
Eas mundas esse opinor per semet ipsas, quia neque vestitus virilis, neque annulus aut conjunctio maritalis, de alicujus idoli honore descendit.
PL 1, 685A思うに、これらの理由はそれ自体として清らかなものである。男子の衣服も、指輪も、婚姻の結びつきも、いずれの偶像の栄誉に由来するものではないからである。
De Idololatria 16.3
Nullum denique cultum a Deo maledictum invenio, nisi muliebrem in viro (Deut., XXII, 5): Maledictus enim, inquit, omnis qui muliebribus induitur. Toga vero etiam appellatione virilis est. Nuptias quoque celebrari non magis Deus prohibet quam nomen imponi.
PL 1, 685A実に、女性の装いを男が身にまとう場合を除いては(申命記22:5)、神に呪われた装いを私は一つも見出さない。「女のものを身にまとう者はすべて呪われている」と言われているからである。しかしトガは、その名称からしてすでに男性の衣である。婚礼を挙げることも、名を付けることも、神は禁じてはいない。
De Idololatria 16.4
Sed his accommodantur sacrificia. Sim vocatus, nec adsacrificii sit titulus officii et operae meae expunctio, quantum sibi libet. Utinam quantum sibi quidem, nec videre possimus quae facere nobis nefas est!
PL 1, 686Aしかし、これらの行事には生贄が付き添う。たとえ招かれていようとも、私の務めの名目も、その働きの遂行も、生贄に向けられたものであってはならない。生贄は、望むだけそれ自身のものであればよい。願わくは、それが自身にかかわる限りであっても、我々が行うことを許されない事柄を目にすることさえなければよいのだが。
De Idololatria 16.5
Sed quoniam ita Malus circumdedit saeculum idololatria, licebit adesse in quibusdam, quae nos homini, non idolo, officiosos habent.
PL 1, 686Aしかし、悪しき者がこのように世を偶像崇拝で取り囲んでしまった以上、我々を偶像にではなく人間に対して務めを尽くす者とするような、ある種の場には立ち会うことも許されよう。
De Idololatria 16.6
Plane ad sacerdotium et sacrificium vocatus non ibo (proprium enim idoli officium est): sed neque consilio, neque sumptu, aliave opera in ejusmodi fungar.
PL 1, 686A明らかに、私は祭司職や生贄の儀に招かれても赴くことはない(それは偶像に固有の務めだからである)。助言によっても、金銭によっても、その他いかなる働きによっても、そうした事柄に関わることはしない。
De Idololatria 16.7
Si propter sacrificium vocatus assistam, ero particeps idololatriae: si me alia caussa conjungit sacrificanti, ero tantum spectator sacrificii.
PL 1, 686Aもし私が生贄のゆえに招かれて立ち会うならば、私は偶像崇拝に与る者となる。もし別の理由が私を生贄を捧げる者と結びつけるならば、私はただ生贄の見物人であるにすぎない。