De Idololatria 12.1
Male nobis de necessitatibus humanae exhibitionis supplaudimus, si post fidem obsignatam dicimus: non habeo quo vivam. Jam hic enim plenius illi abruptae propositioni respondebo: Sero dicitur.
PL 1, 677B我々は、人が身を養う上での必要について、見当違いに自らを褒めたたえている。もし信仰の証印を受けた後になって、「私には生きる手立てがない」と言うとすれば。実に、ここで私は、その性急な主張に対して、いっそう十分に答えることにしよう。「遅すぎる」と言われるのである。
De Idololatria 12.2
Ante enim fuit deliberandum, ex similitudine providentisssimi aedificis illius qui prius sumptus operis cum viribus suis supputat, ne, ubi coeperit, defectus postea erubescat. Sed et nunc habes dicta Domini, et exempla adimentia tibi omnem caussationem.
PL 1, 678Aというのも、あらかじめ思案しておくべきであったからである。あの、きわめて用心深い建築者——工事の費用をまず自分の資力と引き比べて計算し、着手した後になって不足のために恥じ入ることのないようにする者——に倣ってのことである。しかし今なお、お前には主の御言葉があり、あらゆる口実をお前から取り去る実例がある。
De Idololatria 12.3
Quid enim dicis? «Egebo». Sed felices egenos Dominus appellat. «Victum non habebo.» Sed nolite, inquit, cogitare de victu.
PL 1, 678Aお前は何と言うのか。「私は乏しくなるだろう」と。しかし主は、乏しい者を幸いな者と呼んでおられる。「私には食べ物がないだろう」と。しかし、「食べ物のことを思い煩うな」と主は言われる。
De Idololatria 12.4
Et vestitus habemus exemplum lilia. «Substantia mihi opus erat:» Atquin omnia vendenda sunt, et egentibus dividenda. «Sed filiis et posteritati providendum.» Nemo aratro manum imponens et retro spectans aptus est operi. «Sed conditionalis eram.» Nemo duobus dominis servire potest.
PL 1, 678Aまた衣服については、我々には百合の花という実例がある。「私には財産が必要だった」と。しかるに、すべては売り払われ、乏しい者たちに分け与えられるべきである。「だが子らと後の世代のために備えねばならない」と。鋤に手をかけながら後ろを振り返る者は、誰であれ、その仕事にふさわしくない。「だが私は契約に縛られた身であった」と。誰も二人の主人に仕えることはできない。
De Idololatria 12.5
Si vis Domini discipulus esse, crucem tuam tollas, et Dominum sequaris necesse est, id est, angustias et cruciatus tuos, vel corpus solum, qnod in modum crucis est. Parentes, conjuges, liberi propter Deum relinquendi erunt.
PL 1, 678Bもしお前が主の弟子でありたいと望むなら、お前は自分の十字架を担い、主に従わねばならない。すなわち、お前自身の苦難と責め苦を、あるいはお前の肉体そのもの——それは十字架の形をしている——を担うことである。両親も、配偶者も、子らも、神のために捨てられねばならないであろう。
De Idololatria 12.6
De artibus et negotiationibus, et de professionibus etiam liberorum et parentum caussa dubitas?
PL 1, 678Bお前は、子らと両親のためにという理由から、技芸や商売、さらには生業についてまで、なお迷うのか。
De Idololatria 12.7
Jam tunc demonstratum est nobis et pignora, et artificia, et negotia propter Dominum derelinquenda, cum Jacobus et Joannes vocati a Domino et patrem navemque derelinquunt; cum Matthaeus de teloneo suscitatur; cum etiam sepelire patrem tardum fuit fidei.
PL 1, 678Bすでにそのとき、我々に示されていた。家族の絆も、技芸も、商いも、主のために捨て去られるべきであるということが。ヤコブとヨハネが主に召されて、父と舟とを後に残して去ったときに。マタイが収税所から立ち上がらされたときに。さらには、父を葬ることさえ、信仰にとっては遅すぎる行いであったときに。
De Idololatria 12.8
Nemo eorum quos Dominus allegit, non habeo, dixit, quo vivam. Fides famem non timet. Scit etiam famem non minus sibi contemnendam propter Deum, quam omne mortis genus. Didicit non respicere vitam, quanto magis victum? Quotusquisque haec adimplevit? Sed quae penes homines difficilia, penes Deum facilia.
PL 1, 678B主が選び出された者たちのうち、誰ひとりとして、「私には生きる手立てがない」とは言わなかった。信仰は飢えを恐れない。信仰はまた、神のために、飢えもあらゆる種類の死に劣らず蔑まれるべきものであると知っている。信仰は命そのものさえ顧みないことを学んだ。まして食べ物においてをや。いったい、これらのことを果たした者がどれほどいるだろうか。しかし、人間にとって難しいことも、神にとっては易しいことである。