Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Idololatria

Caput III 第III章

Tertullian · De Idololatria · PL 1, 664D · 6 sectiones

De Idololatria 3.1

1

Idolum aliquandiu retro non erat. Priusquam hujus monstri artifices ebullissent, sola templa et vacuae aedes erant, sicut in hodiernum quibusdam locis vetustatis vestigia per manent. Tamen idololatria agebatur, non in isto nomine, sed in isto opere.

PL 1, 664D

偶像は、かつてしばらくの間、存在しなかった。この怪物の職人たちが湧き出るより前は、ただ神殿があるばかりで、それらは空であった。今日でもなお、いくつかの土地に古さの痕跡が残っているとおりである。それでも偶像崇拝は行われていた。この名によってではなく、この行いによってである。

De Idololatria 3.2

2

Nam et hodie extra templum et sine idolo agi potest. At ubi artifices statuarum et imaginum, et omnis generis simulacrorum diabolus saeculo intulit, rude illud negotium humanae calamitatis, et nomen de idolis consecutum est, et profectum.

PL 1, 664D

実に、今日でも神殿の外で、偶像なしに行われうるからである。しかし悪魔が、彫像や像、あらゆる種類の神像を作る職人たちを世にもたらしたとき、人類の災いであるこの粗野な営みは、偶像に由来する名を得て、そして前進した。

De Idololatria 3.3

3

Exinde jam caput facta est idololatriae ars omnis quae idolum quomodo edit. Neque enim interest, an plastes effingat, an caelator exsculpat, an phrygio detexat: quia nec de materia refert, an gypso, an coloribus, an lapide, an aere, an argento, an filo formetur idolum.

PL 1, 665A

それ以来、偶像をどのようにであれ生み出す技芸はすべて、偶像崇拝の元凶となった。塑像師が象るのであれ、彫刻師が彫り出すのであれ、刺繍師が織り出すのであれ、問題ではない。石膏であれ、絵の具であれ、石であれ、青銅であれ、銀であれ、糸であれ、いかなる材料から偶像が形作られようとも、関わりないからである。

De Idololatria 3.4

4

Quando enim et sine idolo idololatria fiat, utique cum adest idolum nihil interest quale sit, qua de materia, qua de effigie, ne qui putet id solum idolum habendum, quod humana effigie sit consecratum.

PL 1, 665A

偶像なしにさえ偶像崇拝がなされうるのであるから、当然、偶像が存在する場合には、それがどのようなものであるか、いかなる材料からか、いかなる形像であるかは、何の問題でもない。人間の形像において奉献されたもののみが偶像と見なされるべきだ、と誰かが考えることのないようにである。

De Idololatria 3.5

5

Ad hoc necessaria est vocabuli interpretatio: ειδος graece formam sonat; ab eo per diminutionem ειδωλον deductum, aeque apud nos formulam fecit. Igitur omnis forma vel formula idolum se dici exposcit. Inde idololatria omnis circa omne idolum famulatus et servitus.

PL 1, 665A

このために語の解釈が必要である。ギリシア語のエイドスは『形』を意味する。そこから縮小形として導かれたエイドロンは、我々のもとでの『フォルムラ』(小さな形)と同じ働きをする。それゆえ、あらゆる形や小さな形は、自らが偶像と呼ばれることを求める。ゆえに、あらゆる偶像をめぐるあらゆる隷属と奉仕が、偶像崇拝である。

De Idololatria 3.6

6

Inde et omnis idoli artifex, ejusdem et unius est criminis: nisi parum idololatriam populus admisit, quia simulacrum vituli, et non hominis sibi consecravit.

PL 1, 665B

ゆえに、いかなる偶像の職人も、同一のひとつの犯罪に問われる。ただし、民が犯した偶像崇拝がそれだけ軽いものであった、というのでなければの話である——彼らが自分たちのために奉献したのは、子牛の神像であって、人間の神像ではなかったのだから。