De Idololatria 5.1
Plane impensius respondebimus ad excusationes hujusmodi artificum, quos nunquam in domum Dei admitti oportet, si quis eam disciplinam norit. Jam illa objici solita vox: Non habeo aliud quo vivam. Districtius repercuti potest: vivere ergo habes.
PL 1, 666C確かに、我々はこの種の職人たちの言い訳に対して、より力を込めて答えるであろう。彼らは決して神の家に受け入れられるべきでない者たちであり、それはこの規律を知る者であれば誰にでもわかることである。すでにお馴染みのあの声が投げかけられる。「私には、それ以外に生きる術がない。」それには、こう鋭く打ち返すことができる。「ならば、お前は生きねばならぬというのか。」
De Idololatria 5.2
Quid tibi cum Deo est, si tuis legibus? Tum quod et de Scripturis audent argumentari, dixisse apostolum, ut quisque fuerit inventus, ita et perseveret (I Cor. VII, 20). Possumus igitur omnes in peccatis perseverare ex ista interpretatione.
PL 1, 667Aもしお前が自分の法に従うというなら、神と何の関わりがあろうか。さらに彼らは、聖典に基づいて論じることさえ敢えてする。使徒が「各々は、見出されたそのままの状態に留まるがよい」と言った、と(一コリント7:20)。かくして、この解釈に従えば、我々は皆、罪のうちに留まり続けることができるだろう。
De Idololatria 5.3
Nec enim quisquam nostrum non peccator inventus est (I Cor., IV), cum Christus non alia ex caussa descenderit, quam peccatorum liberandorum. Item eumdem praecepisse (I Thess., IV, 11) dicunt secundum suum exemplum, ut manibus unusquisque operetur ad victum.
PL 1, 667A実に、我々のうち、罪人として見出されなかった者は誰もいないのだから(一コリント4章)。キリストが降臨されたのは、罪人たちを解放するという、まさにその理由のほかにはなかったのだから。同じく彼らは、彼が自らの実例にならって、各人が自分の手で働いて生計を立てるようにと命じた、と言う(一テサロニケ4:11)。
De Idololatria 5.4
Si hoc praeceptum ab omnibus manibus defendatur, credo et fures balnearios manibus suis vivere, et ipsos latrones manibus agere quo vivant. Item falsarios utique non pedibus, sed manibus operari malas litteras.
PL 1, 667Aもしこの命令が、あらゆる手仕事を正当化するために持ち出されるのであれば、おそらく、浴場のこそ泥たちも自分の手で生計を立てているのだし、追い剥ぎたち自身も、手を用いて生きる術を行っていることになろう。同じく、文書偽造者たちも当然、足でではなく手で不正な文書を作り出していることになろう。
De Idololatria 5.5
Histriones vero non manibus solis, sed totis membris victum elaborare. Pateat igitur Ecclesia omnibus, qui manibus et suo opere tolerantur, si nulla exceptio est artium, quas Dei disciplina non recipit.
PL 1, 667Bそして役者たちは、手だけでなく全身を使って生計を稼ぎ出していることになろう。かくして、もし神の規律が受け入れない技芸に何ら例外がないというなら、手と自らの働きによって生計を支えているすべての者たちに、教会は開かれているべきである。
De Idololatria 5.6
Sed ait quidam adversus similitudinis interdictae propositionem (Num. XXI): Cur ergo Moses in eremo simulacrum serpentis ex aere fecit? Seorsum figurae, quae dispositioni alicui arcanae praestruebantur, non ad derogationem legis, sed ad exemplarium caussae suae.
PL 1, 667Bしかし、ある者は、禁じられた似姿という命題に対して、こう言う(民数記21章)。「それなら、モーセはなぜ荒野で青銅の蛇の神像を造ったのか。」それとは別に、ある秘められた配剤のためにあらかじめ据えられた予型があり、それは律法を損なうためではなく、自らの目的のための実例としてである。
De Idololatria 5.7
Alioquin si haec ut adversarii legis interpretemur, numquid et nos, quod et Marcionitae, inconstantiam adscribimus Omnipotenti? quem illi hoc modo destruunt ut mutabilem, dum alibi vetat, alibi mandat?
PL 1, 667Bさもなければ、もし我々がこれらを、律法の敵対者として解釈するのであれば、我々もまた、マルキオン派の者たちと同様に、全能者に不定見を帰することになるのではないか。彼らは、この方があるところでは禁じ、あるところでは命じるというその一点をもって、全能者を可変的なものとして貶めているのである。
De Idololatria 5.8
Si quis autem dissimulat illam effigiem aerei serpentis, suspensi in modum, figuram designasse dominicae crucis, a serpentibus, id est ab angelis diaboli liberaturae nos, dum per semetipsum diabolum, id est, serpentem interfectum suspendit, sive quae alia figurae istius expositio dignioribus revelata est, dummodo (I Cor., X) apostolus affirmet omnia tunc figurate populo accidisse: bene quod idem Deus qui lege vetuit similitudinem fieri, extraordinario praecepto serpentis similitudinem indixit.
PL 1, 667Cしかし、もし誰かが、あの青銅の蛇の形像が——吊るされたその形において——主の十字架の予型を表していたこと、すなわちその十字架が、蛇ども、すなわち悪魔の天使たちから我々を解放するであろうものであり、自らを通して悪魔自身を、すなわち殺された蛇を掲げるものであったことを、見過ごしてしまうとしても、あるいは、この予型について、より相応しい者たちに啓示された何か別の解釈があるにせよ——使徒が、当時民に起こったことはすべて予型的なものであったと断言している限りは(一コリント10章)——律法によって似姿を造ることを禁じたのと同じ神が、特別な命令によって蛇の似姿を命じられたのは、まことに良いことである。
De Idololatria 5.9
Si eumdem Deum observas, habes legem ejus (Exod., XX, 4), Ne feceris similitudinem. Si et praeceptum factae postea similitudinis respicis, et tu imitare Moysen, ne facias adversus legem simulacrum aliquod, nisi et tibi Deus jusserit.
PL 1, 668Aもし、お前が同じ神に従っているなら、お前はその法を持っている(出エジプト20:4)。「汝、似姿を造ってはならない。」もしまた、後になされた似姿についての命令にも目を向けるなら、お前もまたモーセに倣うがよい。神がお前に命じられるのでない限り、法に反してどんな神像をも造ってはならない。