エウメニウスfl. c. 300

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Panegyricus Constantino Augusto dictus

Caput VII 第VII章

Eumenius · Panegyricus Constantino Augusto dictus · PL 8, 627B · 5 sectiones

Panegyricus Constantino Augusto dictus 7.1

1

Dies me ante deficiet quam oratio; si omnia patris tui facta vel hac brevitate percurram. Cujus etiam suprema illa expeditio non Britannica tropaea, ut vulgo certum est, expetivit, sed diis jam vocantibus ad intimum terrarum limen accessit.

PL 8, 627B

もし私があなたの父のすべての功業を、この簡潔さにおいてすら通して語ろうとするならば、演説が尽きる前に日が尽きるであろう。彼のあの最後の遠征は、世間で確かとされているようなブリタンニアの戦勝記念碑を求めたのではなく、すでに神々が呼んでいたがゆえに、大地の最も奥まった境まで至ったのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 7.2

2

Neque enim ille tot tantisque rebus gestis non dico Caledonum, aliorumque Pictorum silvas et paludes, sed nec Hiberniam proximam, nec Thulen ultimam, nec ipsas, si quae sunt, Fortunatorum insulas dignabatur acquirere, sed, quod eloqui nemini voluit, iturus ad deos genitorem illum deorum, ignea coeli astra refoventem, prospexit Oceanum, ut fruiturus exinde luce perpetua, jam videret illic diem pene continuum.

PL 8, 627B

なぜなら、これほど多くの偉大な業をなした彼は、カレドニア人や他のピクト人の森と沼地はおろか、近きヒベルニアも、最果てのトゥーレも、もしあるならば幸福者の島々そのものすら、手に入れるに値するとはみなさなかったからである。そうではなく彼は、誰にも語ろうとしなかったことだが、神々のもとへ赴こうとして、神々の生みの親であり、天の火の星々を〔その水で〕よみがえらせるあの大洋を望み見た。それは、以後永遠の光を享受しようとする者として、すでにそこで、ほとんど絶え間ない昼を見るためであった。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 7.3

3

Vere enim profecto illi superum templa patuerunt, receptusque est consessu coelitum, Jove ipso dexteram porrigente. Quin imo statim sententiam rogatus, cui imperium decerneret, dixit ut decebat Constantium Pium: manifeste enim sententia patris electus es imperator.

PL 8, 627C

まことに実に、彼には天上の者たちの神殿が開かれ、天の神々の座に迎え入れられた——ユピテル自らが右手を差し伸べて。いや、それどころか、帝位を誰に定めるべきかとただちに意見を問われるや、敬虔なるコンスタンティウスにふさわしい答えを述べた。すなわち、あなたは明らかに父の判断によって皇帝に選ばれたのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 7.4

4

Quod quidem ita nos dicere cum veritas jubet, tum pietati tuae, video, gratissimum est. Sed cur tantummodo privatis tuis affectibus blandiamur, cum omnium deorum fuerit illa sententia, et quidem jam pridem auctoritate praescripta, quamvis tum pleno firmata sit consilio?

PL 8, 628A

これを我々がこのように語るのは、真理がそう命じるからであるが、同時にあなたの敬虔にとってこの上なく喜ばしいことであると、私には見える。だが、なぜ我々はただあなたの私的な情愛にのみへつらうのか。あの判断はすべての神々のものであり、しかもすでに久しく前から権威によって先取り定められていたのだ。もっともそれが確定したのはそのとき満場の合議によってではあったが。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 7.5

5

Jam tunc enim coelestibus suffragiis ad salutem reipublicae vocabaris, cum ad tempus ipsum, quo pater in Britanniam transfretabat, classi jam vela facienti repentinus tuus adventus illuxit: ut non advectus cursu publico, sed divino quodam advolasse curriculo videreris.

PL 8, 628A

というのも、すでにそのとき、あなたは天の票決によって国家の救いのために呼ばれていたのである。父がブリタンニアへ渡海するまさにその時、すでに帆を上げつつあった艦隊のもとに、あなたの突然の到着が光を放った。それはあたかも、あなたが公用の駅伝によって運ばれてきたのではなく、何か神の車によって飛来してきたと見えるほどであった。