Panegyricus Constantino Augusto dictus 10.1
Imperatoris igitur filius, et tanti imperatoris, et ipse tam feliciter adeptus imperium, quomodo rempublicam vindicare coepisti? Ignobilem credo aliquam barbarorum manum repentino impetu, et improviso latrocinio ortus tui auspicia tentasse.
PL 8, 630Aされば、皇帝の子であり、しかもこれほど偉大な皇帝の子であり、自らもこれほど幸いに帝位を得たあなたは、どのようにして国家を守り始めたのか。おそらく、名もなき蛮族の一団が、突然の襲撃と不意の略奪によって、あなたの治世の始まりを試したのであろう。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 10.2
Affecisti poena temeritatis reges ipsos Franciae, qui per absentiam patris tui pacem violaverant: non dubitasti ultimis punire cruciatibus; nihil veritus gentis illius odia perpetua et inexpiabiles iras.
PL 8, 630Aあなたは、父の不在に乗じて平和を破ったフランキアの王たち自身に、その無謀の刑罰を科した。あなたはためらうことなく極刑の責め苦をもって罰した。その民の絶えざる憎悪も、宥めがたい怒りも、少しも恐れることなく。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 10.3
Cur enim ullam reputet juste severitatis offensam imperator, qui quod fecit tueri potest? Tua clementia est, quae parcit inimicis, et sibi magis prospicit, quam ignoscit. Te vero, Constantine, quantumlibet oderint hostes, dum perhorrescant.
PL 8, 630Aなぜなら、自らのなしたことを守り抜ける皇帝が、どうして正当な厳格さが招く反感などを気にかけようか。敵を許す寛容とは身を守るためのものであり、許すというよりも、むしろ自らの安全をこそ図るのである〔底本は Tua clementia。ミーニュの諸家注に引くグルテルスの読み Tuta に従う。stulta と読む者もあるとする〕。だがコンスタンティヌスよ、あなたについては、敵がどれほど憎もうとも、恐れ戦いてさえいればそれでよいのだ。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 10.4
Haec est enim vera virtus, ut non ament, et quiescant. Cautior licet sit, qui devinctos habet per veniam perduelles, fortior tamen est, qui calcat iratos.
PL 8, 630Bなぜなら、真の力とはこういうものだからである——彼らが愛さずとも、静まっていること。許しによって叛徒たちを繋ぎとめておく者は、より用心深いかもしれないが、怒れる者たちを踏みにじる者の方が、より強いのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 10.5
Renovasti, Imperator, veterem illam Romani imperii fiduciam, quae de captis hostium ducibus vindictam morte sumebat.
PL 8, 630Bあなたは、皇帝よ、捕らえた敵将たちから死をもって報復を取っていた、あのローマ帝国の古い確信を新たにしたのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 10.6
Tunc enim captivi reges cum a portis usque ad forum triumphantium currus honestassent, simulatque in Capitolium currum flectere coeperat imperator, abrepti in carcerem necabantur.
PL 8, 630Bなぜなら、かつては、捕らわれた王たちが門から広場まで凱旋する戦車を飾った後、皇帝がカピトリウムへと戦車を向け始めるやいなや、彼らは引き立てられて牢獄に入れられ、殺されたからである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 10.7
Unus Perses, ipso Paulo qui dedentem se acceperat deprecante, legem illius severitatis evasit. Caeteri omnes in vinculis luce privati, aliis regibus dedere documentum, ut mallent amicitiam colere Romanam quam exasperare justitiam.
PL 8, 630Bただ一人ペルセウス〔マケドニア王〕だけは、降伏した彼を受け入れたパウルス〔アエミリウス・パウルス〕その人が嘆願したので、あの厳格さの掟を免れた。それ以外の者たちはみな鎖につながれて光を奪われ、他の王たちに、ローマの友誼を保つ方が正義を怒らせるよりましだという教訓を残したのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 10.8
Adeo et hoc boni confert poena hostibus irrogata, ut non solum inimici ferocire non audeant, sed etiam amici impensius revereantur.
PL 8, 630B敵に科せられた刑罰は、これほどの益をももたらす。すなわち、敵があえて猛らないだけでなく、味方でさえいっそう深く畏敬するようになるのである。