エウメニウスfl. c. 300

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Panegyricus Constantino Augusto dictus

Caput XX 第XX章

Eumenius · Panegyricus Constantino Augusto dictus · PL 8, 636C · 4 sectiones

Panegyricus Constantino Augusto dictus 20.1

1

Sed, o singularem tuam, Constantine, pietatem, et sua semper officia etiam inter arma servantem! signum receptui dedisti, et victoriam distulisti, ut omnibus tibi liceret ignoscere, ne quid atrocius faceret miles iratus, quam clementiae tuae natura pateretur.

PL 8, 636C

だが、ああ、コンスタンティヌスよ、あなたの類い稀な敬虔よ、武器を交えるさなかにあってさえ常にその務めを守るその敬虔よ。あなたは退却の合図を出し、勝利を先延ばしにした。それは、あなたがすべての者を許せるようにするためであり、怒れる兵士が、あなたの寛容の性質が許す以上の残虐なことをしでかさないようにするためであった。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 20.2

2

In quo licet optimi imperatoris sollicitudine caveris, ut inducti in fraudem milites poenitendi tempus acciperent, atque ultro veniam precarentur; nos tamen, qui mitissimos sensus tuos intuemur, nihil est enim tam perspicuum quam in pectore tuo bonitas, illi te intelligimus pepercisse, quem, si prima copiam habuisset irruptio, eripere ferro nemo potuisset.

PL 8, 636C

その際、あなたは最善の皇帝の配慮によって、欺かれて陥った兵士たちが後悔する時を得、自ら進んで赦しを乞うようにと用心したのだとしても、しかし我々は、あなたのこの上なく優しい思いを見つめる者として——あなたの胸の善良さほど明らかなものはないのだから——理解している。あなたが情けをかけたのは彼そのものに対してであった、と。もし最初の突撃が機会を得ていたなら、誰も剣から彼を救い出すことはできなかったであろう。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 20.3

3

Ita, quod ad pietatem tuam pertinet, imperator, et illum, et omnes quos receperat, reservasti.

PL 8, 637A

かくして、皇帝よ、あなたの敬虔に関するかぎり、あなたは彼をも、彼が受け入れた者たちすべてをも、生き永らえさせたのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 20.4

4

Sibi imputet quisquis uti noluit beneficio tuo, nec se dignum vita judicavit, cum per te liceret ut viveret: tu, quod sufficit conscientiae tuae, etiam non merentibus pepercisti. Sed, ignosce dicto, non omnia potes: dii te vindicant et invitum.

PL 8, 637A

あなたの恩恵を用いようとせず、あなたのおかげで生きることが許されていたのに自らを生きるに値しないと判じた者があれば、それは自分自身に帰すがよい。あなたは、あなたの良心にとって十分であるとおり、値しない者たちにさえ情けをかけたのだから。だが、この言葉を許してほしい——あなたにもすべてができるわけではない。神々は、あなたの意に反してさえ、あなたのために報復するのである。