エウメニウスfl. c. 300

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Panegyricus Constantino Augusto dictus

Caput II 第II章

Eumenius · Panegyricus Constantino Augusto dictus · PL 8, 624A · 5 sectiones

Panegyricus Constantino Augusto dictus 2.1

1

A primo igitur incipiam originis tuae numine: quod plerique adhuc fortasse nesciunt, sed qui te amant plurimum sciunt.

PL 8, 624A

かくして私は、あなたの出自の神威から始めよう。それはおそらく多くの者がいまだ知らぬところであるが、あなたを最も愛する者たちはよく知っている。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 2.2

2

Ab illo enim Divo Claudio manat in te avita cognatio, qui Romani imperii solutam et perditam disciplinam primus reformavit, immanesque Gotthorum copias Ponti faucibus et Istri ore proruptas terra marique delevit; utinam diuturnior recreator hominum, quam maturior deorum comes.

PL 8, 624A

なぜなら、あの神君クラウディウスから、あなたに至る祖先の血縁が流れているからである。彼はローマ帝国の弛緩し崩れた規律を最初に立て直した者であり、ポントスの喉口とイストロスの河口から溢れ出た巨大なゴート族の軍勢を、陸と海とで滅ぼした者である。ああ、彼が神々の伴侶となるにはあまりに早く、人類の再興者であり続けるにはあまりに短かったことよ。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 2.3

3

Quamvis igitur ille felicissimus dies proxima religione celebratus imperii tui natalis habeatur, quoniam te isto habitu primus ornavit; jam tamen ab illo generis auctore in te imperii fortuna descendit.

PL 8, 624B

されば、あの最も幸いなる日は、先ごろの祭儀をもって祝われ、あなたの帝位の誕生日と見なされている——その日こそが初めてあなたにその装いをまとわせたのだから。だがそれでも、すでにあの一族の創始者から、帝位の運命はあなたへと下ってきていたのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 2.4

4

Quin imo patrem tuum ipsum, vetus illa imperatoriae domus praerogativa provexit; ut jam summo gradu, et supra humanarum rerum fata consisteres, post duos familiae tuae principes tertius imperator.

PL 8, 624B

いや、それどころか、あの帝家の古き特権こそが、あなたの父その人を高めたのであり、それによってあなたはすでに最高の位に立ち、人間の運命を超えたところに立つのである——あなたの家系から二人の元首に続く、第三の皇帝として。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 2.5

5

Inter omnes, inquam, participes majestatis tuae hoc habes, Constantine, praecipuum, quod imperator es, tantaque est nobilitas originis tuae, ut nihil tibi addiderit honoris imperium, nec possit fortuna numini tuo imputare quod tuum est, omissis ambitu et suffragatione.

PL 8, 624B

あなたの威厳にあずかるすべての者たちのうちで、コンスタンティヌスよ、あなたはこの点で際立っている。すなわちあなたが〔生まれながらに〕皇帝であるということ〔底本は quod imperator es。ミーニュの諸家注は、リウィネイウスとアキダリウスが語の脱落を疑い、quod imperator natus es と読もうとしたと伝える(古写本の裏付けは無いとする)。natus を補って訳した〕。そしてあなたの出自の高貴さはこれほどまでであるから、帝位はあなたに何の栄誉も加えることがなく、また運命も、あなたのものであるものを、自らの恩恵としてあなたの神威に負わせることはできない。そこには野心による運動も推挙も無かったのである。