Panegyricus Constantino Augusto dictus 3.1
Non fortuita hominum consensio, non repentinus aliquis favoris eventus te principem fecit. Imperium nascendo meruisti.
PL 8, 625A人々の偶然の合意も、突発的な人気の巡り合わせも、あなたを元首としたのではない。あなたは生まれながらにして帝位に値したのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 3.2
Quod quidem mihi deorum immortalium munus et primum videtur et maximum, in lucem statim felicem venire, et ea quae alii vix totius vitae laboribus consequuntur, jam domi parta suscipere.
PL 8, 625Aこれこそ、私には不死なる神々の賜物のうち第一にして最大のものと思われる。すなわち、生まれ落ちるやただちに幸いな光のもとに至り、他の者たちが全生涯の労苦をもってようやく手にするものを、すでに家に備わったものとして受け継ぐことである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 3.3
Quamvis enim magna sit et admiranda felicitas quae stipendiis in ordinem meritis, et militiae gradibus emensis ad fastigium istud majestatis ascendit, et solis virtutis nixa radicibus ad tantum potentiae robur invaluit; quod quidem etiam tu quantum per aetatem licuit consecutus es, et quamvis te supra omnes acquirendae gloriae moras fortuna posuisset, crescere militando voluisti, et adeundis belli periculis, ac manu cum hostibus etiam singulari certamine conserenda, notiorem te gentibus reddidisti, cum non posses esse nobilior.
PL 8, 625Aなるほど、勤めを積み重ねて位を得、軍務の階梯を歩みきってその威厳の頂きに登り、ひとえに力のみを根として、これほどの権力の強さにまで至る幸運は、偉大であり称賛に値する。あなたもまた、年齢の許すかぎりそれを成し遂げた。運命はあなたを、栄誉を得るためのあらゆる遅延の上に置いていたにもかかわらず、あなたは軍務によって成長することを望み、戦の危険に身を投じ、敵とも一騎討ちで手を交えることによって、これ以上高貴になりようのなかったあなたを、諸民族にいっそう知られる者としたのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 3.4
Magnum, inquam, est ab se profectum ad maxima pervenire; longe tamen aliud est, niti per ardua, et juga montium petere e plano, aliud ipsa ortus sui sublimitate fultum, verticem tenere fortunae, et quae summa sunt non sperare, sed habere.
PL 8, 625B私は言う、自らを出発点として最大のものへと至ることは偉大である。だが、平地から険しい道を努め登り、山の頂を目指すのと、自らの生まれの高さそのものに支えられて運命の頂点を保ち、最高のものを望むのではなく、すでに持っていることとは、まったく別のことである。