エウメニウスfl. c. 300

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Panegyricus Constantino Augusto dictus

Caput XIX 第XIX章

Eumenius · Panegyricus Constantino Augusto dictus · PL 8, 636A · 6 sectiones

Panegyricus Constantino Augusto dictus 19.1

1

Massilia enim, ut audio, in profundum mare prominens, et munitissimo accincta portu, in quem angusto aditu Mediterraneus refluit sinus, solis mille quingentis passibus terrae cohaeret, qua firmissimus et turribus frequens murus opponitur.

PL 8, 636A

というのも、私が聞くところによれば、マッシリアは深い海へと突き出ており、狭い入り口から地中海の入り江が流れ込む最も堅固な港に囲まれ、わずか千五百歩の広さで陸地に接するばかりであり、そこには最も強固で塔の多い城壁が立ちはだかっているという。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 19.2

2

Quippe olim Graecos, Italosque illuc convenas, cum artibus ingenioque pollerent, etiam ipse docuit locus omnia, quae bello usui forent largius in eam partem, quae adiri posset impendere, cum natura in caeteris sumptum operis remisisset.

PL 8, 636A

なぜなら、かつてそこに移り住んだギリシア人やイタリア人たちは、技芸と才知に富んでいたが、その土地そのものが彼らに教え込んだのである——自然が他の部分では工事の労を免除していたので、近づきうるあの一角に、戦に役立つあらゆるものをより多く注ぎ込むべきだと。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 19.3

3

Itaque illam tum gravi fato Caesari portas pro duce seniore claudentem, terra marique, admotis machinis, aggeribus extructis, navalibus praeliis saepius oppugnatam, quam territam, vix obsessio diuturna patefecit, cum tamen Graeculi magistratus et ipsum Caesarem, et mox duces ejus et copias non tam viribus suis quam moenibus repulissent.

PL 8, 636A

それゆえ、かつて重い運命によって、年長の指導者〔ポンペイウス〕に加担して門をカエサルに閉ざしていたこの都市は、陸においても海においても、攻城機を寄せられ、堤を築かれ、幾度も海戦を挑まれ、脅かされるよりも攻められることの方がはるかに多かったが、ようやく長い包囲によって開かれたにすぎなかった。しかもその折、かのギリシア風の為政者たちは、カエサルその人をも、やがてその将軍たちと軍勢をも、自らの武力によってというよりはむしろ城壁によって退けていたのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 19.4

4

Atenim primo tuo, imperator, adventu, primoque impetu exercitus tui nihil ejusdem Massiliae altitudo murorum, nihil creberrimae turres, nihil loci natura remorata est, quominus et portum caperes, et urbem continuo, si velles.

PL 8, 636B

だが、皇帝よ、あなたの最初の到来と、あなたの軍勢の最初の突撃には、あのマッシリアの城壁の高さも、林立する塔も、その地の性質も、何ら妨げとならなかった。あなたが望めば、港を奪い、ただちに都市そのものをも奪えたであろう。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 19.5

5

Quippe tanta fiducia murum omnem milites invaserant, ut statim sine dubio ascensuri fuissent, nisi in parandis quas admoverant scalis, conjecturam oculorum sublimitas fefellisset.

PL 8, 636B

なぜなら、兵士たちはこれほどの確信をもって城壁全体に攻めかかったので、寄せた梯子を用意する際に、〔城壁の〕高さが目測を欺いていなければ、疑いなくただちに登り切っていたであろうから。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 19.6

6

Sed sic quoque multi, scalarum brevitate decepti, quod supererat ascensui extentis corporibus aequabant, et succedentium humeris sublevati jam intervalla pinnarum uncis manibus invaserant: adeo nihil periculi in vindictae executione metuebant, ut sibi non murum scandere, sed ex aequo congredi viderentur.

PL 8, 636B

だがそれでもなお、多くの者は梯子の短さに欺かれながらも、登るのに足りない部分を身体を伸ばして埋め、後から続く者の肩に支えられて、すでに鉤爪のような手で胸壁の間隔にまで取りついていた。彼らは復讐の実行において危険を少しも恐れなかったので、まるで城壁を登っているのではなく、対等な地面で戦っているかのように見えたほどであった。