Panegyricus Constantino Augusto dictus 17.1
Pulchrum enim, dii boni! et coeleste miraculum imperator adolescens, in quo illa, quae jam summa est fortitudo, adhuc tamen crescit: in quo hic fulgor oculorum, haec veneranda pariter et grata majestas praestringit simul et invitat aspectus.
PL 8, 635Aまことに美しい、善き神々よ、そして天の奇跡である——若き皇帝とは。彼にあっては、すでに最高である剛毅が、なおも成長を続けている。彼にあっては、この目の輝きと、畏るべくして同時に好ましいこの威厳とが、見る者の目をくらませつつ、同時にその眼差しを誘うのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 17.2
Talem magnum illum regem, talem Thessalum virum mente concipio: quorum summa virtus pulchritudini conjuncta celebratur.
PL 8, 635Aそのような姿を、私は心に思い描く——あの大王を、あのテッサリアの人を。彼らの並外れた武勇は、美しさと結びついて讃えられているのだ。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 17.3
Non frustra enim doctissimi viri dicunt: naturam ipsam magnis mentibus domicilia corporum digna metari, et ex vultu hominis, ac decore membrorum colligi posse quantus illos coelestis spiritus intrarit habitator.
PL 8, 635Aなぜなら、最も学識ある者たちが語ることは、いたずらではないからである——自然そのものが、偉大な精神にふさわしい肉体の住まいを割り当てるのであり、人の顔つきと肢体の美しさから、いかなる天上の霊がその住まい手として入っているかを推し量ることができるのだ、と。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 17.4
Itaque te cum ingredientem milites vident admirantur, et diligunt, sequuntur oculis, animo tenent, Deo se obsequi putant, cujus tam pulchra forma est quam certa divinitas.
PL 8, 635Bかくして、兵士たちはあなたが進み来るのを見ると、感嘆し、愛し、目で追い、心にとどめ、自分たちは神に従っているのだと思う。その神の姿はこれほど美しく、その神性はこれほど確かなのだから。