エウメニウスfl. c. 300

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Panegyricus Constantino Augusto dictus

Caput XII 第XII章

Eumenius · Panegyricus Constantino Augusto dictus · PL 8, 631B · 5 sectiones

Panegyricus Constantino Augusto dictus 12.1

1

Ut tamen omnibus modis barbarorum immanitas frangeretur, nec sola hostes regum suorum supplicia moererent, etiam immissa, Bructeris vastatione fecisti, Imperator invicte.

PL 8, 631B

だが、蛮族の凶暴さがあらゆる仕方で打ち砕かれるように、そして敵がただ自分たちの王たちの刑罰だけを嘆くのではないように、不敗の皇帝よ、あなたはブルクテリ族に対して軍を送り込み、荒廃をもたらしたのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 12.2

2

In quo prima consilii tui fuit ratio, quod exercitu repente trajecto inopinantes adortus es, non quo aperto Marte diffideres, ut qui palam congredi maluisses, sed ut illa natio perfugiis silvarum et paludium bellum solita frustrari fugae tempus amitteret.

PL 8, 631B

その際、あなたの計略の第一の理は、軍を突然渡らせて、不意を突いて彼らを襲ったということであった。それは、あなたが公然たる戦を恐れたからではなく、あなたはむしろ公然と対決することを望んでいたのだが、そうしたのは、森と沼への逃げ込みによって戦を挫くことに慣れたあの民族から、逃げる時を奪うためであった。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 12.3

3

Caesi igitur innumerabiles, capti plurimi. Quidquid fuit pecoris, captum, aut trucidatum est. Vici omnes igne consumpti.

PL 8, 631C

かくして数えきれぬ者が斬られ、多くの者が捕らえられた。家畜はことごとく捕らえられるか、屠られるかした。すべての村は火で焼き尽くされた。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 12.4

4

Puberes qui in manus venerunt, quorum nec perfidia erat apta militiae, nec ferocia servituti, ad poenas spectaculo dati saevientes bestias multitudine sua fatigarunt.

PL 8, 631C

手に落ちた成年の男たちは、その不実さゆえに軍務に適さず、その獰猛さゆえに奴隷にも適さなかったので、見世物として刑に処せられ、その数の多さで猛り狂う猛獣を疲れさせるほどであった。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 12.5

5

Hoc est, Imperator, fretum esse virtute sua atque fortuna, hoc est, non pacem emere parcendo, sed victoriam quaerere provocando.

PL 8, 631C

これこそ、皇帝よ、自らの武勇と運とを頼みとするということであり、これこそ、容赦によって平和を買うのではなく、挑むことによって勝利を求めるということである。