Panegyricus Constantino Augusto dictus 15.1
Quid, oro, sibi voluit? quid optavit? aut quid amplius adipisceretur his quae a te fuerat consecutus? cui tu summa, et diversissima bona, privatum otium et regias opes dederas, cui digredienti ad annulos sederas, cui impensius etiam quam tibi occurrere obsequia nostra mandaveras, cujus omnibus jussis sic statueras obedire, ut penes te habitus, penes illum potestas esset imperii.
PL 8, 633B私は問う、彼はいったい何を望んだのか。何を求めたのか。あなたから得ていたもの以上に何を手に入れようとしたのか。あなたは彼に、最高の、しかも互いにかけ離れた恵み、すなわち私人としての安逸と王者の富とを与えていた。彼が退くとき、あなたは彼のために印章の座に着いていた〔ad annulos sederas は意味が定かでない。仮にこう訳す〕。あなたは我々の恭順を、あなた自身に対する以上に手厚く彼に向けるよう命じていた。あなたは彼のあらゆる命令に従うことを、あなたが〔皇帝の〕装いを持ち、彼が帝位の権力を持つほどにまで、定めていたのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 15.2
Quisnam ille tantus fuit non ardor potentiae, quid enim te imperante non posset? sed error jam desipientis aetatis, ut tot natus annos, gravissimas curas, et bellum civile susciperet?
PL 8, 633Bいったいあれは何であったのか——権力への燃え立つ望みではない(あなたが治めているというのに、彼に何が叶わなかったであろうか)、そうではなく、すでに分別を失った年齢の、あれほどの誤りとは何であったのか——これほどの歳を重ねながら、これほど重い懸念と内乱とを引き受けるとは。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 15.3
Nullis, ut res est, muneribus fortunae explentur, quorum cupidates ratio non terminat, atque ita eos felicitas ingrata subterfluit, ut semper pleni sperum, vacui commodorum, praesentibus careant, dum futura prospectant.
PL 8, 633C実際のところ、その欲望を理性が限らない者たちは、いかなる運命の恵みによっても満たされることがない。かくして、恩知らずの幸運は彼らの手をすり抜けて流れ去り、彼らはつねに希望に満ちながらも利得には空しく、未来を望み見るあいだに現在のものを欠くのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 15.4
Atenim divinum illum virum, qui primus imperium et participavit et posuit, consilii et facti sui non poenitet, nec amisisse se putat, quod sponte transcripsit. Felix beatusque vere, quem vestra, tantorum principum, colunt obsequia privatum.
PL 8, 633Cだが、あの神のごとき人物、最初に帝位を分かち合い、そして自ら退いた者は、自らの決断と行いを後悔してはおらず、自ら進んで譲り渡したものを失ったとも思っていない。まことに幸いで祝福された者である——これほど偉大な元首たちの恭順が、私人となった彼を、いまなお敬っているのだから。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 15.5
Sed et ille multijugo fultus, imperio et vestro tegitur laetus umbraculo, quos scit ex sua stirpe crevisse, et glorias vestras sibi juste vindicat.
PL 8, 634Aしかも彼は、多くの軛を連ねた帝国に支えられ、諸帝の木陰に喜んで覆われている。彼は諸帝が自らの血統から育ったことを知っており、諸帝の栄光を正当に自分のものと主張するのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 15.6
Hunc ergo illum, quae ab illo fuerat frater ascitus, puduit imitari, huic illum in Capitolini Jovis templo jurasse poenituit. Non mirum quod etiam genero pejeravit.
PL 8, 634Aされば、彼〔ディオクレティアヌス〕によって兄弟として迎えられた者〔マクシミアヌス〕〔底本は quae。qui の誤りらしく、そう読んだ〕は、彼を見習うことを恥じ、カピトリヌスのユピテルの神殿で彼に誓ったことを悔いたのである。彼が娘婿〔コンスタンティヌス〕に対してさえ偽誓したのも、何の不思議もない。