Panegyricus Constantino Augusto dictus 21.1
Quod quidem nobis semper optandum est, ut prosperos habeas etiam ultra vota successus, qui omnem spem in gremio majestatis tuae ponimus, et tuam ubique praesentiam, quasi dari possit, expetimus.
PL 8, 637Aこれこそ、我々が常に願うべきことである——あなたが誓願を超えてさえ順調な成功を得るように、と。我々はあらゆる希望をあなたの威厳の懐に置き、あたかもそれが叶うものであるかのように、あなたがいたるところにいることを望むのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 21.2
Ecce enim, dum a limite paulisper abscesseras, quibus se terroribus barbarorum perfidia jactaverat scilicet, dum sibi illa proponunt quando perveniet? quando vincet? quando fessum reducet exercitum? cum repente audito reditu tuo velut attoniti conciderunt.
PL 8, 637A見よ、あなたが国境からしばらく離れていたあいだ、蛮族の不実さはどれほどの脅しをもって誇っていたことか。彼らは、いつ彼は到着するのか、いつ勝つのか、いつ疲れた軍を連れ帰るのかと、心に思い描いていた。ところが、あなたの帰還を聞くやいなや、彼らは打たれたかのように急に崩れ落ちたのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 21.3
Nec tuum pro republica votum amplius quam unius noctis cura tetigit. Postridie enim quam accepto illo nuntio geminatum itineris laborem susceperas, omnes fluctus resedisse, omnem quam reliqueras tranquillitatem rediisse didicisti; ipsa hoc sic ordinante fortuna, ut te ibi rerum tuarum felicitas admoneret, diis immortalibus ferre quae voveras, ubi deflexisses ad templum toto orbe pulcherrimum, imo ad praesentem, ut venisti, deum.
PL 8, 637B国家のためのあなたの誓願に、一夜の心配以上のものが触れることはなかった。というのも、その報せを受けて倍の行程の労苦を引き受けたその翌日には、あなたはすでに、すべての波が静まり、あなたが後に残してきたあらゆる平穏が戻っていたことを知ったからである。運命そのものがこれをこのように取り計らったのは、あなたがそこで、あなたの事業の幸運によって、不死なる神々に誓願したものを捧げるようにと促されるためであった——あなたが道を逸れて、全世界で最も美しい神殿へ、いや、それどころか、あなたが到着するや、まさに現にいる神そのもののもとへと赴いたその場所で。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 21.4
Vidisti enim, credo, Constantine, Apollinem tuum, comitante victoria, coronas tibi laureas offerentem, quae tricenum singulae ferunt omen annorum. Hic est enim humanarum numerus aetatum, quae tibi utique debentur ultra Pyliam senectutem.
PL 8, 637Bコンスタンティヌスよ、私は思う、あなたはあなたのアポロを見たのであろう。勝利の女神を伴って、彼はあなたに月桂の冠を捧げていた。その一つひとつが三十年の兆しを運ぶ冠を。これこそ人間の齢の数であり、それはネストルの老年をなお超えて、あなたに必ずや与えられるものである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 21.5
Et imo, quid credo? vidisti, teque in illius specie recognovisti, cui totius mundi regna deberi vatum carmina divina cecinerunt. Quod ego nunc demum arbitror contigisse, cum tu sis, ut ille, juvenis, et laetus, et salutifer, et pulcherrimus imperator.
PL 8, 638Aいや、それどころか、なぜ「思う」などと言うのか。あなたは見たのであり、その姿のうちにあなた自身を認めたのだ——全世界の王国が彼に属すべきであると、詩人たちの神々しい歌が歌ったその者の姿のうちに。私はいまようやく、これが起こったのだと考える。あなたが、彼のように、若く、喜びに満ち、救いをもたらし、この上なく美しい皇帝であるからには。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 21.6
Merito igitur augustissima illa delubra tantis donariis honestasti, ut jam vetera non quaerant. Jam omnia te vocare ad se templa videantur, praecipucque Apollo noster, cujus ferventibus aquis perjuria puniuntur, quae te maxime oportet odisse.
PL 8, 638Aされば当然にも、あなたはあの至高の聖所を、これほどの奉納品によって飾り、もはや古いものを求めさせないほどにした。いまやすべての神殿が、あなたを自らのもとへ招いているように見える。とりわけ〔底本は行末の e が欠けて praecipuc-que と見える。praecipueque と読む〕我々のアポロ〔グラン(ウォゲスス地方)の温泉神アポロ・グランヌスと考えられている〕が——その煮え立つ水によって、あなたが何よりも憎むべき偽誓が罰せられる、その神が。