Panegyricus Constantino Augusto dictus 11.1
Inde est igitur, Imperator, pax ista qua fruimur. Neque enim Rheni jam gurgitibus, sed nominis tui terrore munimur. Quamlibet ille aut arescat aestu, aut resistat gelu, neutro hostis audebit uti vado.
PL 8, 631Aそれゆえにこそ、皇帝よ、我々が享受しているこの平和はあるのである。我々を守っているのは、もはやライン川の渦ではなく、あなたの名の恐怖なのだ。その川がどれほど暑さに干上がろうと、あるいは氷に閉ざされて動かなくなろうと、敵はいずれの渡り場をも用いようとは敢えてしないであろう。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 11.2
Nihil enim tam insuperabili vallo natura praeclusit, quod non penetret audacia, cui aliqua conandi spes relinquatur. Ille est inexpugnabilis murus, quem extruit fama virtutis.
PL 8, 631Aなぜなら、自然がいかに越えがたい壁で閉ざしたものであろうと、試みる望みがいくらかでも残されている限り、大胆さがそれを突き通せぬものはないからである。真に難攻不落の城壁とは、武勇の評判が築くものである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 11.3
Sciunt posse se Franci transire Rhenum, quos ad necem suam libenter admittas; sed nec victoriam possunt sperare, nec veniam.
PL 8, 631Aフランク人たちは、自分たちがライン川を渡ることができると知っている。あなたは彼らを喜んで自らの死へと迎え入れるであろう。だが彼らは勝利も、赦しも望むことができない。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 11.4
Quid ipsos maneat ex regum suorum cruciatibus metiuntur, ideoque tantum abest, ut amnis illius transitum moliantur, magis ut comperta potestate desperent. Ubi nunc est illa ferocia? ubi semper infida mobilitas?
PL 8, 631A彼らは自分たちの王たちの受けた責め苦から、自分たちに何が待ち受けているかを推し量る。それゆえ、あの川を渡ろうと企てることなど、それほどまでにあり得ぬことであり、むしろあなたの権力を思い知って絶望するばかりである。いまやあの獰猛さはどこにあるのか。あの絶えず信を欠く軽薄さはどこにあるのか。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 11.5
Jam ne procul quidem Rhenum audetis accolere, et vix securi flumina interiora potatis. Contra hinc per intervalla disposita magis ornant limitem castella quam protegunt.
PL 8, 631Aもはや諸君〔フランク人〕は、遠くからさえもライン川の畔に住まうことをも敢えてせず、警戒を解いて内陸の川の水を飲むことすらほとんどできぬ。これに対してこちら側では、間隔を置いて配された砦は、国境を守るというよりむしろ、これを飾っている。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 11.6
Arat illam terribilem aliquando ripam inermis agricola, et toto nostri greges flumine bicorni mersantur.
PL 8, 631Bかつて恐ろしかったあの岸辺を、いまや武器を持たぬ農夫が耕し、我々の家畜の群れは、あの二又に分かれる川の全体に浸かっている。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 11.7
Haec est tua, Constantine, de Ascarici Regaïsique supplicio quotidiana atque aeterna victoria, omnibus quondam secundis praeliis anteponenda. semel acie vincitur, sine fine documento.
PL 8, 631Bコンスタンティヌスよ、これこそが、アスカリクスとレガイスス〔底本の綴りは Regaisus。Merogaisus とする読みもあるが、底本どおり音写した〕に科した刑罰によってあなたが得た、日々にして永遠の勝利であり、かつての順調な戦いのすべてに優先させるべきものである。戦いで勝つのは一度だけだが、その教訓は終わりなく続くのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 11.8
Cladem suam, quamvis multi pereant, vulgus ignorat; compendium est devincendorum hostium duces sustulisse.
PL 8, 631B多くの者が滅びようとも、民衆は自らの敗北を知らない。敵を打ち負かすための近道とは、その指導者たちを取り除くことである。