エウメニウスfl. c. 300

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Panegyricus Constantino Augusto dictus

Caput I 第I章

Eumenius · Panegyricus Constantino Augusto dictus · PL 8, 623B · 5 sectiones

Panegyricus Constantino Augusto dictus 1.1

1

Facerem, sacratissime Imperator, quod paulo ante mihi plerique suaserunt, ut quoniam majestas tua hunc mediocritati meae diem in ista civitate celeberrimum ad dicendum dedisset, de eo ipso ducerem sermonis exordium, nisi me ab hoc duplex ratio revocaret, considerantem neque mediae aetatis hominem ostentare debere subitam dicendi facultatem, neque ad aures tanti numinis quidquam nisi diu scriptum, et saepe tractatum afferri oportere.

PL 8, 623B

私は、いとも神聖なる皇帝よ、少し前に多くの者が私に勧めたことを行うところであった。すなわち、あなたの威厳がこの都市においてこれほど人々の集う日を、及ばぬ我が身に語らせるべく与えたのだから、まさにそのことから話の糸口を引き出すべきである、と。だが二つの理由がそこから私を思いとどまらせた。中年に達した者が即興の弁舌の才を誇示すべきではないということ、そしてこれほど偉大な神威の耳には、久しく書き記され、幾度も練られたもの以外を差し出すべきではないということである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 1.2

2

Nam qui apud imperatorem populi Romani dicit ex tempore, quantum sit non sentit imperium. Huc accedit quod jam satis multi sunt, qui me putant nimium multa dicturum: idque, arbitror, non ex ingenio meo, quod mediocre est, sed ex laudum vestrarum copia metiuntur.

PL 8, 623B

なぜなら、ローマ人民の皇帝の前で即興に語る者は、帝位がいかほどのものであるかを感じ取っていないからである。これに加えて、私が過分に多く語るだろうと考える者はすでに十分に多い。それは、思うに、凡庸な私の才知からではなく、諸帝の栄誉の豊かさから推し量られているのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 1.3

3

Quorum ego expectationem, invitus licet, fallam brevitate dicendi. Revera enim cogitaveram plura quae dicerem, sed malo orationem meam respui.

PL 8, 624A

彼らの期待を、私は不本意ながら、簡潔な語りによって裏切ることになろう。実のところ、私はもっと多くのことを語ろうと考えていた。だが私は、自分の演説が〔聴き飽きられて〕退けられるよりは、〔惜しまれる方を〕選ぶ〔比較の一項が脱落しているらしく、〔〕内で補った〕。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 1.4

4

Itaque primum illud compendium faciam, quod cum omnes vos invictissimi Principes, quorum concors est et socia majestas, debita veneratione suspiciam, hunc tamen quantulumcumque tuo modo, Constantine, numini dicabo sermonem.

PL 8, 624A

かくして私はまず次の省略を行おう。すなわち、いとも不敗なる元首たちよ、威厳を一致させ分かち合うその方々すべてを、私はしかるべき崇敬をもって仰ぎ見るのだが、それでもなお、この些少ながらの言葉を、コンスタンティヌスよ、もっぱらあなたの神威に捧げようと思う。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 1.5

5

Ut enim ipsos immortales deos quanquam universos animo colamus, interdum tamen in suo quemque templo ac sede veneramur; ita mihi fas esse dico omnium principum pietatem meminisse, laudibus celebrare praesentem.

PL 8, 624A

なぜなら、我々は不死なる神々そのものを、その全体を心において崇拝するとはいえ、それでもなお時に応じて、おのおのをその神殿と座所において崇敬するのだから。それと同じく、私はすべての元首たちの敬虔を心に留めながらも、この場にいる者を賛辞をもって讃えることが、私には許されていると言う。