De Ira Dei 9.1
De providentia Dei, deque sententiis illi repugnantibus. Cum sententiae philosophorum prioris temporis de providentia consensissent, nec ulla esset dubitatio, quin mundus a Deo, et ratione esset instructus, et ratione regeretur: primus omnium Protagoras extitit temporibus Socratis, qui sibi diceret non liquere, utrum esset aliqua divinitas, necne.
PL 7, 98A神の摂理について、またそれに反する諸説について。以前の時代の哲学者たちの説は摂理について一致しており、世界が神によって理をもって形づくられ、理をもって治められているということに、いかなる疑いもなかった。ところが、ソクラテスの時代に至って初めて、プロタゴラスが、何らかの神性が存在するのかどうかは自分には明らかでない、と述べたのである。
De Ira Dei 9.2
Quae disputatio eius adeo impia, et contra veritatem et religionem iudicata est, ut et ipsum Athenienses expulerint suis finibus, et libros eius in concione, quibus haec continebantur, exusserint.
PL 7, 98A彼のこの議論は、真理と宗教とに反する不敬なものと判じられたため、アテナイ人たちは彼をその領土から追放し、この説を含む彼の書物を、民会において焼き払ったほどであった。
De Ira Dei 9.3
De cuius sententia non est opus disputare, quia nihil certi pronuntiavit. Post haec Socrates, et auditor eius Plato, et qui de schola Platonis, tanquam rivuli diversas in partes profluxerunt; stoici et peripatetici, in eadem fuere sententia, qua priores.
PL 7, 98B彼の説について論ずる必要はない。彼は何ら確かなことを言明しなかったからである。その後、ソクラテスと、その弟子プラトンと、プラトンの学派からあたかも支流のようにさまざまな方向へ分かれ出た者たち——ストア派と逍遙学派——は、それ以前の人々と同じ説にとどまった。
De Ira Dei 9.4
Postea vero Epicurus Deum quidem esse dixit, quia necesse sit esse aliquid in mundo praestans, et eximium, et beatum; providentiam tamen nullam: itaque mundum ipsum nec ratione ulla, nec arte, nec fabrica instructum, sed naturam rerum quibusdam minutis seminibus et insecabilibus conglobatam.
PL 7, 98Bところが後になって、エピクロスは、世界のうちには何か卓越し、優れ、至福なものが存在せねばならないという理由から、神が存在することは認めたが、しかし摂理は全く存在しないとした。それゆえ、世界そのものは、いかなる理によっても、技によっても、構造によっても形づくられたのではなく、事物の本性はある種の微小で不可分な種が寄り集まってできたのだ、とした。
De Ira Dei 9.5
Quo quid repugnantius dici possit, non video. Etenim si est Deus, utique providens est, ut Deus; nec aliter ei potest divinitas attribui, nisi et praeterita teneat, et praesentia sciat, et futura prospiciat.
PL 7, 98Bこれより矛盾したことが言われうるとは、私には思えない。なぜなら、もし神が存在するなら、神である以上、当然摂理を持つはずだからである。過去のことを保持し、現在のことを知り、未来のことを見通すのでなければ、神性を神に帰することはできない。
De Ira Dei 9.6
Cum igitur providentiam sustulit, etiam Deum negavit esse. Cum autem Deum esse professus est, et providentiam simul esse concessit. Alterum enim sine altero nec esse prorsus, nec intelligi potest.
PL 7, 98Cしたがって、エピクロスは摂理を取り去ることによって、神が存在することをも否定したことになる。だが、神が存在すると認めた以上、同時に摂理も存在すると認めたことになる。この両者は、一方なしには他方も全く存在しえず、理解することもできないからである。
De Ira Dei 9.7
Verum iis postea temporibus, quibus iam philosophia defloruerat, extitit Melius quidam Diagoras, qui nullum esse omnino Deum diceret, ob eamque sententiam nominatus est ἄθεος; item Cyrenaeus Theodorus: ambo quia nihil novi poterant reperire, omnibus iam dictis et inventis, maluerunt vel contra veritatem id negare, in quo priores universi sine ambiguitate consenserant.
PL 7, 98Cしかし、哲学がすでに衰えていたそれよりのちの時代に、メロス島のディアゴラスという者が現れ、神は全く存在しないと言い、その説のゆえに「アテオス」と呼ばれた。同じくキュレネのテオドロスも同様であった。この二人は、すでに言われ尽くし、見出され尽くしていたために何ら新しいことを見出せず、それ以前の人々が皆一致して疑いなく認めていたことを、真理に反してでも否定するほうを選んだのである。
De Ira Dei 9.8
Ii sunt, qui tot saeculis, tot ingeniis assertam atque defensam providentiam calumniati sunt. Quid ergo? utrumne istos minutos et inertes philosophos ratione, an vero auctoritate praestantium virorum refellemus? an potius utroque? Sed properandum est, ne longius a materia divagetur oratio.
PL 7, 98C彼らこそ、幾多の世にわたり、幾多の才知によって主張され擁護されてきた摂理を、いわれなく非難した者たちである。それでは、これらの取るに足りぬ怠惰な哲学者たちを、理をもって論駁すべきか、それとも優れた人々の権威をもってすべきか。あるいはむしろ両方によってすべきか。しかし先を急がねばならない。議論が主題からあまり遠くへ逸れないように。