ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 7 › De Ira Dei

Caput X 第X章

Lactantius · De Ira Dei · PL 7, 99B · 59 sectiones

De Ira Dei 10.1

1

De Mundi ortu et rerum natura, et Dei providentia. Qui nolunt divina providentia factum esse mundum, aut principiis inter se temere coeuntibus dicunt esse concretum, aut repente natura extitisse; naturam vero (ut Straton) habere in se vim gignendi et minuendi: sed eam nec sensum habere ullum, nec figuram, ut intelligamus, omnia quasi sua sponte esse generata, nullo artifice, nec auctore.

PL 7, 99B

世界の起源と事物の本性、そして神の摂理について。世界が神的な摂理によって造られたことを認めようとしない者たちは、世界は諸々の原基がでたらめに寄り集まって凝り固まったのだと言うか、あるいは自然によって忽然と生じたのだと言う。そして自然そのものは――ストラトンが言うように――自らのうちに生み出し減じる力を持つが、感覚も形も持たない、とする。それによって我々に、万物はいわばひとりでに、いかなる作り手も創造者もなく生じたのだと理解させようとするのである。

De Ira Dei 10.2

2

Utrumque vanum et impossibile. Sed hoc evenit ignorantibus veritatem, ut quidvis potius excogitent, quam id sentiant quod ratio deposcit. Primum minuta illa semina, quorum concursu fortuito totum coiisse mundum loquuntur, ubi aut unde sint, quaero.

PL 7, 99B

どちらも虚しく、あり得ないことである。しかし、真理を知らない者たちにはこういうことが起こる。理性が要求するところを悟るよりも、むしろ何でもよいから考え出そうとするのである。まず私が問うのは、彼らが偶然の出会いによって世界全体が凝り固まったのだと語る、あの微小な種が、いったいどこにあり、どこから存在するのか、ということである。

De Ira Dei 10.3

3

Quis illa vidit unquam? quis sensit? quis audivit? An solus Leucippus oculos habuit? solus mentem? qui profecto solus omnium caecus et excors fuit, qui ea loqueretur, quae nec aeger quisquam delirare, nec dormiens posset somniare.

PL 7, 99B

いったい誰がそれを見たことがあるのか。誰が感じ、誰が聞いたのか。レウキッポスひとりだけが目を持っていたのか。ひとりだけが精神を持っていたのか。まことに、彼こそはすべての人間の中で唯一、盲目で分別を欠いた者であった。病人がうわ言に言うことも、眠る者が夢に見ることもできぬようなことを、語ったのだから。

De Ira Dei 10.4

4

Quatuor elementis constare omnia philosophi veteres disserebant: ille noluit, ne alienis vestigiis videretur insistere. Sed ipsorum elementorum alia voluit esse primordia, quae nec videri possint, nec tangi, nec ulla corporis parte sentiri.

PL 7, 101A

古い哲学者たちは、万物は四つの元素から成ると論じていた。だが彼はそれを望まず、他人の足跡を踏襲していると見られることを嫌った。そこで彼は、それら元素にもまた別の原基があるとし、それは見ることも触れることも、肉体のいかなる部分によっても感じることもできないものだとした。

De Ira Dei 10.5

5

Tam minuta sunt, inquit, ut nulla sit acies ferri tam subtilis, qua secari ac dividi possint, unde illis nomen imposuit atomorum.

PL 7, 101A

それらはあまりに微小なので、どれほど鋭い鉄の刃をもってしても、切断し分割することはできない、と彼は言う。そしてそれゆえに、彼はそれらに「原子」、すなわち切り分けえぬもの、という名を与えた。

De Ira Dei 10.6

6

Sed occurrebat ei, quod si una esset omnibus eademque natura, non possent res efficere diversas, tanta varietate, quantam videmus inesse mundo. Dixit ergo, laevia esse, et aspera, et rotunda, et angulata, et hamata.

PL 7, 101A

しかし彼には、もしすべてが同一の本性を持つならば、世界に見られるほど多様な事物を作り出すことはできまい、という難点が生じた。そこで彼は、原子には滑らかなものも、粗いものも、丸いものも、角ばったものも、鉤のあるものもある、と言った。

De Ira Dei 10.7

7

Quanto melius fuerat tacere, quam in usus tam miserabiles, tam inanes, habere linguam: et quidem vereor, ne non minus delirare videatur, qui haec putet refellenda. Respondeamus tamen velut aliquid dicenti.

PL 7, 101A

かくも哀れで空しい用途のために舌を持つよりは、黙っていたほうがどれほどましであったことか。実のところ、こうしたことを論駁するに値すると考える者もまた、劣らず正気を失っているように見えはしまいかと、私は恐れる。とはいえ、何か意味あることを言っているものとして、答えることにしよう。

De Ira Dei 10.8

8

Si lenia sunt et rotunda, utique non possunt invicem se apprehendere, ut aliquod corpus efficiant; ut si quis milium velit in unam coagmentationem constringere, lenitudo ipsa granorum in massam coire non sinat.

PL 7, 101B

もし原子が滑らかで丸いならば、互いに捉え合って一つの物体を作り出すことなどできぬはずである。ちょうど、誰かが黍粒を一つに固めようとしても、粒そのものの滑らかさが、それらの塊への凝集を許さないのと同じである。

De Ira Dei 10.9

9

Si aspera et angulata sunt, et hamata, ut possint cohaerere; dividua ergo et secabilia sunt: hamos enim necesse est et angulos eminere, ut possint amputari.

PL 7, 101B

もし原子が粗く角ばり鉤形をしていて、それゆえ互いに結びつくことができるとするならば、それらは分割可能であり、切断可能なものだということになる。というのも、鉤や角が突き出ているからには、それらは切り落とされうるはずだからである。

De Ira Dei 10.10

10

Itaque quod amputari ac divelli potest, et videri poterit et teneri. « Haec, inquit, per inane irrequietis motibus volitant, et huc, atque illuc feruntur, sicut pulveris minutias videmus in sole, cum per fenestram radios ac lumen immiserit.

PL 7, 101B

したがって、切り落とし引き裂くことができるものは、見ることも捉えることもできるはずである。「これらの原子は」と彼は言う、「虚空の中を絶え間ない運動で飛び交い、あちこちへと運ばれる。ちょうど、窓から光と光線が差し込むとき、我々が太陽の光の中に見る塵の微粒のようなものである。」

De Ira Dei 10.11

11

Ex his arbores et herbae, et fruges omnes oriuntur: ex his animalia et aqua, ignis et universa gignuntur, et rursus in eadem resolvuntur. » Ferri hoc potest, quam diu de rebus parvis agitur. Ex his etiam mundus ipse concretus est.

PL 7, 102A

「これらから木々や草、あらゆる作物が生じ、これらから動物や水、火、そして万物が生まれ、またこれらへと再び分解される」と。これくらいのことなら、小さな事柄について語られているうちは、まだ聞き流すこともできよう。これらから、世界そのものもまた凝り固まったのだ、と彼は言う。

De Ira Dei 10.12

12

Implevit numerum perfectae insaniae; nihil videtur ulterius dici posse: sed invenit tamen ille quod adderet. « Quoniam est omne, inquit, infinitum, nec potest quidquam vacare; necesse est ergo innumerabiles esse mundos. » Quae tanta vis fuerat atomorum, ut moles tam inaestimabiles ex tam minutis conglobarentur?

PL 7, 102A

彼は完全な狂気の数をも満たした。これ以上言えることは何もないように思われる。しかし彼はなお、付け加えるべきことを見つけたのである。「全体は無限であり」と彼は言う、「何ものも空いたままではあり得ない。ゆえに世界は数え切れぬほど多くあるはずである」と。原子にいったいどれほどの力があったというのか、あれほど微小なものから、あれほど測り知れない巨大な塊が寄り集まって塊をなすとは。

De Ira Dei 10.13

13

Ac primum requiro, quae sit istorum seminum, vel ratio, vel origo. Si enim ex illis sunt omnia, ipsa igitur unde esse dicemus? quae natura tantam copiam ad efficiendos innumerabiles mundos subministrabit?

PL 7, 102B

まず私が問いたいのは、これらの種の理法とは、あるいはその起源とは何かということである。もし万物がそれらから成るのだとすれば、それら自身はどこから存在すると言うべきなのか。いかなる自然が、数え切れぬ世界を作り出すほどの豊富さを供給するというのか。

De Ira Dei 10.14

14

Sed concedamus, ut impune de mundis deliraverit: de hoc loquamur, in quo sumus, et quem videmus. Ait, omnia ex individuis corpusculis fieri. Si hoc ita esset, nulla res unquam sui generis semine indigeret.

PL 7, 102B

だが、彼が諸世界について語り狂ったことは咎めずに済ませておこう。ここでは、我々がその中にあり、目にしているこの世界について語ろう。彼は、万物は分割し得ぬ微小体から生じると言う。もしそうであるならば、いかなるものも、自らの種族の種を必要とすることは決してなかったはずである。

De Ira Dei 10.15

15

Sine ovis alites nascerentur, ac ova sine partu, item caetera viventia sine coitu: arbores, et quae gignuntur e terra, propria semina non haberent, quae nos quotidie tractamus, et serimus. Cur ex frumento seges nascitur, et rursus ex segete frumentum?

PL 7, 102B

鳥は卵なしに生まれ、卵は産みの営みなしに生じ、他の生き物もまた交わりなしに生まれることになろう。木々や、地から生じるものたちは、我々が日々手にし、蒔いているような、それ固有の種を持たないことになろう。なぜ小麦から穀畑が生じ、また穀畑から小麦が生じるのか。

De Ira Dei 10.16

16

Denique si atomorum coitio et conglobatio efficeret omnia, in aere universa concrescerent; si quidem per inane atomi volitant: cur sine terra, sine radicibus, sine humore, sine semine, non herba, non arbor, non fruges oriri augerique possunt?

PL 7, 103A

実に、もし原子の結合と凝集が万物を作り出すのであれば、あらゆるものは空気の中で凝り固まるはずである。原子は虚空の中を飛び交うのだから。だが、なぜ土もなく、根もなく、湿り気もなく、種もないところでは、草も木も作物も、生じることも育つこともできないのか。

De Ira Dei 10.17

17

Unde apparet, nihil ex atomis fieri; quandoquidem unaquaeque res habet propriam certamque naturam, suum semen, suam legem ab exordio datam.

PL 7, 103A

このことから、いかなるものも原子から生じるのではないことが明らかである。おのおのの事物は固有の確かな本性を持ち、自らの種を持ち、初めから与えられた自らの法を持っているのだから。

De Ira Dei 10.18

18

Denique Lucretius, quasi oblitus atomorum, quas asserebat, ut redargueret eos, qui dicunt ex nihilo fieri omnia, his argumentis usus est, quae contra ipsum valerent.

PL 7, 103A

実にルクレティウスは、自ら主張していた原子をまるで忘れたかのように、万物は無から生じると言う者たちを論駁しようとして、かえって自分自身に不利に働く論拠を用いてしまった。

De Ira Dei 10.19

19

Sic enim dixit: Nam si de nihilo fierent, ex omnibu rebus Omne genus nasci posset nil semine egeret. Item postea, Nil igitur fieri de nilo posse fatendum est Semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae Aeris in teneras possint proferrier auras.

PL 7, 103B

彼はこう述べている。 「もし物が無から生じるのであれば、あらゆる事物から あらゆる種類のものが生まれえて、何ものも種を必要としなかったであろう。」 また後にはこうも述べる。 「かくして、無からは何ものも生じ得ぬと認めねばならぬ。 物には種が必要だからである。それによっておのおのの物は生み出され、 柔らかな大気の中へと現れ出ることができるのだ。」

De Ira Dei 10.20

20

Quis hunc putet habuisse cerebrum, cum haec diceret, nec videret sibi esse contraria? Nihil enim per atomos fieri exinde apparet, quod semen cuiusque rei certum est; nisi forte et ignis, et aquae naturam ex atomis esse credemus.

PL 7, 103B

こう述べながら、自分自身と矛盾していることに気づかなかったとは、いったい誰が、彼に脳があったと考えるであろうか。おのおのの事物に確かな種があるということから、何ものも原子によって生じるのではないことが明らかである。もっとも、火や水の本性さえも原子から成ると、我々が信じるのでない限りは。

De Ira Dei 10.21

21

Quid, quod durissimi rigoris materiae, si ictu vehementiore collidantur, ignis excutitur? Num in ferro aut silice atomi latent? Quis inclusit? aut cur sua sponte non emicant; aut quomodo semina ignis in materia frigidissima permanere potuerunt?

PL 7, 103B

では、きわめて硬く強靭な材が、激しく打ち合わされると火花が飛び散るのはどうしたことか。鉄や火打石の中に、原子が潜んでいるとでもいうのか。誰がそれを閉じ込めたのか。あるいは、なぜひとりでに飛び出してこないのか。あるいはまた、火の種が、あれほど冷たい材の中に、いかにして留まっていられたのか。

De Ira Dei 10.22

22

Omitto silicem ac ferrum. Orbem vitreum plenum aquae si tenueris in sole, de lumine, quod ab aqua refulget, ignis accenditur etiam in durissimo frigore. Num etiam in aqua ignem esse credendum est? atqui de sole ignis ne aestate quidem accendi potest.

PL 7, 103C

火打石や鉄のことは措くとしよう。水を満たしたガラス玉を太陽にかざせば、水から照り返る光によって、たとえ極寒のさなかでも火が点る。では、水の中にさえ火があると信じるべきなのか。だが太陽そのものからは、真夏であっても火を点けることはできないのに。

De Ira Dei 10.23

23

Si cerae inhalaveris, vel si vapor levis aliquid attigerit, aut crustam marmoris, aut laminam, paulatim per minutissimos rores aqua concrescit.

PL 7, 104A

蝋に息を吹きかけるか、あるいは軽い水蒸気が大理石の板や薄板に触れるならば、極めて細かな露を通して、少しずつ水が凝り固まってゆく。

De Ira Dei 10.24

24

Item de halitu terrae aut maris nebula existit: quae aut dispersa humefacit quidquid texerit; aut collecta, in arduos montes in sublime vento rapta, stipatur in nubem, atque imbres maximos deiicit. Ubi ergo dicimus liquores natos esse? Num in vapore? Num in halitu?

PL 7, 104A

同様に、地や海の蒸気から霧が生じる。それは、拡散すれば覆うものすべてを湿らせ、あるいは集まって、風によって険しい山々の上空高く運ばれれば、雲へと凝集し、はげしい雨を降らせる。それでは、液体はいったいどこに生じると我々は言うのか。水蒸気の中にか。蒸気の中にか。

De Ira Dei 10.25

25

Num in vento? Atqui nihil potest consistere in eo, quod nec tangitur, nec videtur. Quid ego de animalibus loquar, in quorum corporibus nihil sine ratione, sine ordine, sine utilitate, sine specie figuratum videmus; adeo ut solertissima, et diligentissima omnium partium membrorumque descriptio, casum ac fortunam repellat.

PL 7, 104A

風の中にか。しかし、触れることも見ることもできないものの中には、何ものも存在し続けることはできない。動物たちについては何を言おうか。その肉体のうちには、理なく、秩序なく、効用なく、美しさなくかたちづくられたものは何一つ見られない。そのため、あらゆる部分と器官についての、この上なく巧みで綿密な構成は、偶然や運によるものであることを退けているのである。

De Ira Dei 10.26

26

Sed putemus artus et ossa et nervos et sanguinem de atomis posse concrescere. Quid sensus, cogitatio, memoria, mens, ingenium, quibus seminibus coagmentari possunt? minutissimis, inquit. Sunt ergo alia maiora. Quomodo igitur insecabilia?

PL 7, 104B

だが、四肢や骨、腱や血が原子から凝り固まりうるとしておこう。では、感覚や思考、記憶、精神、才知は、いかなる種から組み立てられうるのか。「極めて微小な種からだ」と彼は言う。だとすれば、それより大きな種もあることになる。ならば、それらはどうして分割不可能なのか。

De Ira Dei 10.27

27

Deinde, si ex invisibilibus sunt, quae non videntur, consequens est, ut ex visibilibus sint, quae videntur; cur igitur nemo videt?

PL 7, 104B

次に、もし見えないものが不可視のものから成るならば、見えるものは可視のものから成るはずである。ならば、なぜ誰も見ないのか。

De Ira Dei 10.28

28

Sed sive invisibilia quae sunt in homine consideret, sive tractabilia, quae veniunt sub aspectum, ratione utraque constare quis non videt? Quomodo ergo sine ratione coeuntia possunt aliquid efficere rationale?

PL 7, 104B

だが、人間のうちにある不可視のものにせよ、視覚のもとに現れる触れうるものにせよ、そのいずれもが理によって成り立っていることを、誰が見て取らないであろうか。ならば、理なくして寄り集まるものが、どうして理を備えたものを作り出しうるのか。

De Ira Dei 10.29

29

Videmus enim nihil esse in omni mundo, quod non habeat in se maximam mirabilemque rationem. Quae, quia supra hominis sensum et ingenium est, cui rectius, quam divinae providentiae tribuenda est?

PL 7, 104C

実に我々は、この世界全体において、その内に最大かつ驚嘆すべき理を持たぬものは何一つないのを見る。それは人間の感覚と才知を超えているのだから、神的な摂理以外の何に、より正しく帰せられるべきであろうか。

De Ira Dei 10.30

30

An simulacrum hominis et statuam ratio et ars fingit; ipsum hominem de frustis temere concurrentibus fieri putabimus? Et quid simile veritatis in ficto, cum summum et excellens artificium nihil aliud, nisi umbram et extrema corporis lineamenta possit imitari?

PL 7, 105A

人の像や彫像は理と技芸によって形づくられるのに、人間そのものは、でたらめに寄り集まった破片から生じると我々は考えるのであろうか。そして、最も優れた卓越した技巧をもってしても、影と肉体の外形の輪郭以外の何ものも似せることができないのだとすれば、作り物のうちに、いったい真実に似た何があるというのか。

De Ira Dei 10.31

31

Num potuit humana solertia dare operi suo aut motum aliquem, aut sensum? Omitto usum videndi, audiendi, odorandi, caeterorumque membrorum, vel apparentium, vel latentium, mirabiles utilitates.

PL 7, 105A

人間の技巧は、自らの作品に何らかの運動や感覚を与えることができたであろうか。見ること、聞くこと、嗅ぐこと、そのほか、表に現れた器官であれ隠れた器官であれ、その驚嘆すべき効用については、ここでは措いておく。

De Ira Dei 10.32

32

Quis artifex potuit, aut cor hominis, aut vocem, aut ipsam fabricare sapientiam? Quisquamne igitur sanus existimat, quod homo ratione et consilio facere non possit, id concursu atomorum passim cohaerentium perfici potuisse?

PL 7, 105A

いったいどのような作り手が、人間の心臓を、声を、あるいは知恵そのものを作り上げることができたであろうか。それゆえ、人間が理性と思慮によって成しえないことを、勝手にあちこちで結びつく原子の偶然の出会いによって成し遂げられえた、などと正気の者が考えるであろうか。

De Ira Dei 10.33

33

Vides in quae deliramenta inciderint, dum nolunt effectionem curamque rerum Deo dare. Concedamus tamen his, ut ex atomis fiant quae terrena sunt: num etiam coelestia?

PL 7, 105B

お前も見るとおり、彼らは事物の造作と配慮とを神に帰そうとしないばかりに、いかなる狂気に陥ったことか。とはいえ、地上のものが原子から生じるということは、彼らのために譲っておこう。だが、天上のものまでもそうだというのか。

De Ira Dei 10.34

34

Deos aiunt incorruptos, aeternos, beatos esse; solisque dant immunitatem, ne concursu atomorum concreti esse videantur. Si enim dii quoque ex illis constitissent, dissipabiles fierent, seminibus aliquando resolutis, atque in naturam suam revertentibus.

PL 7, 105B

彼らは、神々は朽ちることなく、永遠であり、至福であると言い、神々にのみ、原子の偶然の出会いによって凝り固まったものと見られないようにと、免除を与える。だが、もし神々もまたそれらから成り立っているのであれば、いつか種がほどけて、それぞれの本性へと戻ってゆくとき、神々もまた分解してしまうことになろう。

De Ira Dei 10.35

35

Ergo si est aliquid, quod atomi non effecerint, cur non caetera eodem modo intelligamus? Sed, quaero, antequam mundum primordia ista generarent, cur sibi dii habitaculum non aedificaverint?

PL 7, 105B

ならば、もし原子が作り出さなかったものが何かあるのだとすれば、なぜ他のものについても同じように理解しないのか。だが私は問いたい。それら原基が世界を生み出す以前に、なぜ神々は自分たちのために住まいを築いておかなかったのか。

De Ira Dei 10.36

36

Videlicet nisi atomi coiissent, coelumque fecissent, adhuc dii per medium inane penderent.

PL 7, 105B

すなわち、原子が結合して天を作り出しさえしなければ、神々は今なお虚空のただ中に宙づりになっていたであろう、というわけである。

De Ira Dei 10.37

37

Quo igitur consilio, qua ratione de confuso acervo se atomi congregaverunt, ut ex aliis inferius terra conglobaretur, coelum desuper tenderetur, tanta siderum varietate distinctum, ut nihil unquam excogitari possit ornatius?

PL 7, 105C

それでは、いかなる思慮、いかなる理由によって、原子は混沌とした山積みの中から自ら集まり、あるものからは下方に地が凝り固まり、上方には天が張りめぐらされ、これ以上美しく飾り立てることなど考えられぬほどの、あれほど多様な星々によって彩られたのであろうか。

De Ira Dei 10.38

38

Tanta ergo qui videat et talia, potest existimare nullo effecta esse consilio, nulla providentia, nulla ratione divina; sed ex atomis subtilibus, exiguis concreta esse tanta miracula?

PL 7, 106A

かくも大いなる、かくも見事なものを目にしながら、いかなる思慮によっても、いかなる摂理によっても、いかなる神的な理法によっても作り出されたのではなく、微細でちっぽけな原子から、これほどの驚異が凝り固まったのだ、などと考えることができるであろうか。

De Ira Dei 10.39

39

Nonne prodigio simile est aut natum esse hominem, qui haec diceret, aut extitisse, qui crederet? ut Democritum, qui auditor eius fuit, vel Epicurum, in quem vanitas omnis de Leucippi fonte profluxit.

PL 7, 106A

こうしたことを語る人間が生まれたことも、それを信じる人間が現れたことも、まさに怪異に等しいのではなかろうか。彼の弟子であったデモクリトスや、あるいはレウキッポスの泉からあらゆる虚妄が流れ込んだエピクロスのようにである。

De Ira Dei 10.40

40

At enim (sicut alii dicunt) natura mundus effectus est, quae sensu et figura caret. Hoc vero multo est absurdius. Si natura mundum fecit, consilio et ratione fecerit, necesse est; is enim facit aliquid, qui aut voluntatem faciendi habet, aut scientiam.

PL 7, 106A

しかし、他の人々が言うように、世界は感覚も形も持たない自然によって作られたのだ、というのであれば。これはさらにはるかに不合理である。もし自然が世界を作ったのなら、必然的に思慮と理性とをもって作ったはずである。何かを作る者は、作ろうとする意志か、あるいは知識のいずれかを持っているものだからである。

De Ira Dei 10.41

41

Si caret sensu ac figura, quomodo potest ab ea fieri, quod et sensum habeat et figuram? nisi forte quis arbitretur, animalium fabricam tam subtilem a non sentiente formari animarique potuisse; aut istam coeli speciem, tam providenter ad utilitates viventium temperatam, nescio quo casu, sine conditore, sine artifice, subito extitisse. « Si quid est, inquit Chrysippus, quod efficiat ea; quae homo, licet ratione sit praeditus, facere non possit, id profecto est maius, et fortius, et sapientius homine. » Homo autem non potest facere coelestia; ergo illud, quod haec efficiet vel effecerit, superat hominem arte, consilio, prudentia, potestate.

PL 7, 106B

もし自然が感覚も形も持たないのなら、感覚も形も持つものが、その自然からどうして生じえようか。よもや、動物たちのあれほど精緻な構造が、感覚を持たぬものによって形づくられ、生命を吹き込まれえたなどと、あるいはまた、生き物の効用のためにあれほど摂理深く整えられた天のこの様相が、いかなる偶然によってか知らないが、創造者もなく、作り手もなく、たちどころに出現したなどと、誰かが考えるのでない限りは。「もし」とクリュシッポスは言う、「人間が理性を備えていながらなお成し得ないことを成し遂げる何かがあるとすれば、それは間違いなく、人間より偉大で、より力強く、より知恵あるものである」と。しかるに人間は天上のことを成すことができない。したがって、それを成す、あるいは成した者は、技芸においても、思慮においても、知恵においても、権力においても、人間を凌駕しているのである。

De Ira Dei 10.42

42

Quis igitur potest esse, nisi Deus? Natura vero, quam veluti matrem esse rerum putant, si mentem non habet, nihil efficiet unquam, nihil molietur. Ubi enim non est cogitatio, nec motus est ullus, nec efficacia.

PL 7, 106B

それでは、神でなくして、いったい誰がそうでありうるのか。他方、彼らが万物の母であるかのように考えている自然そのものは、もし精神を持たないのであれば、何ものも決して作り出さず、何ものも企てることはないであろう。思考のないところには、いかなる運動も、いかなる働きもないのだから。

De Ira Dei 10.43

43

Si autem consilio utitur ad incipiendum aliquid, ratione ad disponendum, arte ad efficiendum, virtute ad consummandum, potestate ad regendum et continendum; cur natura potius quam Deus nominetur?

PL 7, 107A

だが、もし自然が、何かを始めるのに思慮を用い、整えるのに理性を用い、作り出すのに技芸を用い、完成させるのに力を用い、治め保つのに権力を用いるのであれば、なぜそれは自然と呼ばれ、神と呼ばれないのか。

De Ira Dei 10.44

44

Aut si concursus atomorum, vel carens mente natura, ea, quae videmus, effecit, quaero cur facere coelum potuerit, urbem aut domum non potuerit? cur montes marmoris fecerit, columnas et simulacra non fecerit?

PL 7, 107A

あるいは、原子の偶然の出会いか、精神を欠いた自然かが、我々の目にするものを作り出したのだとすれば、私は問いたい。なぜそれは天を作ることができて、都市や家を作ることができなかったのか。なぜ大理石の山を作りながら、円柱や像を作らなかったのか。

De Ira Dei 10.45

45

Atqui non debuerant atomi etiam ad haec efficienda concurrere; siquidem nullam positionem relinquunt, quam non experiantur. Nam de natura, quae mentem non habeat, non est mirandum, quod haec facere oblita sit. Quid ergo est?

PL 7, 107A

それにしても、原子はこうしたものを作り出すためにも寄り集まってしかるべきであったろう。試みない配置など何一つ残さないのだから。もっとも、精神を持たない自然については、こうしたものを作ることを忘れたとしても、驚くには当たらない。それでは、いったい何であるのか。

De Ira Dei 10.46

46

Utique Deus, cum inchoaret hoc opus mundi, quo nihil potest esse nec dispositius ad ordinem, nec aptius ad utilitatem, nec ornatius ad pulchritudinem, nec maius ad molem, quae fieri ab homine non poterant, fecit ipse; in quibus etiam hominem ipsum, cui particulam de sua sapientia dedit; et instruxit eum ratione, quantum fragilitas terrena capiebat, ut ipse sibi efficeret, quae ad usus suos essent necessaria.

PL 7, 107A

当然、神である。神は、この世界という業を始めるにあたって、秩序において比類なく整い、効用において比類なく適い、美において比類なく飾られ、質量において比類なく大きい、そうした人間には作り得ないものを、自ら作ったのである。そのうちには人間そのものも含まれており、神は人間に自らの知恵の一部を分け与え、地上の脆さが許す限りの理性を人間に授けて、自分自身の用に必要なものを、自ら作り出せるようにしたのである。

De Ira Dei 10.47

47

Si vero in huius mundi (ut ita dixerim) republica nulla providentia est, quae regat, nullus Deus, qui administret, nec omnino sensus ullus in hac rerum natura pollet; unde igitur mens humana tam solers, tam intelligens orta esse credetur?

PL 7, 107B

だが、もしこの世界という、いわば国家のうちに、これを治める摂理も存在せず、これを司る神もおらず、この事物の本性においておよそいかなる感覚も働いていないのだとすれば、それでは、あれほど巧みで、あれほど聡明な人間の精神は、いったいどこから生じたと信じられるであろうか。

De Ira Dei 10.48

48

Si enim corpus hominis ex humo fictum est, unde homo nomen accepit; animus ergo qui sapit, qui rector est corporis, cui membra obsequuntur tanquam regi et imperatori, qui nec aspici, nec comprehendi potest, non potuit ad hominem nisi a sapiente natura pervenire.

PL 7, 108A

すなわち、人間の肉体が土(フムス)から形づくられ、そこから「人間(ホモ)」という名を得たのだとすれば、思慮する心、肉体の統治者であり、四肢があたかも王や司令官にするように従う心、それは見ることも捉えることもできぬものであるが、それは知恵ある自然からでなければ、人間のもとに至り得なかったはずである。

De Ira Dei 10.49

49

Sed sicut omne corpus mens et animus gubernat: ita et mundum Deus. Nec enim verisimile est, ut minora et humilia regimen habeant, maiora et summa non habeant.

PL 7, 108A

あたかも、あらゆる肉体を精神と心が統治するように、世界もまた神が統治するのである。小さく卑しいものが統治を持ちながら、大きく至高のものがそれを持たないというのは、ありそうにないことだからである。

De Ira Dei 10.50

50

Denique M. Cicero in Tusculanis, et in Consolatione: « Animorum (inquit) nulla in terris origo inveniri potest.

PL 7, 108A

実に、マルクス・キケロは『トゥスクルム荘対談集』と『慰めについて』のうちで、こう言っている。「魂の起源は、地上のいかなるところにも見出すことができない。」

De Ira Dei 10.51

51

Nihil est enim, inquit, in animis mistum atque concretum, aut quod ex terra natum atque fictum esse videatur; nihilne aut humidum quidem, aut flabile, aut igneum.

PL 7, 108B

「魂のうちには」と彼は言う、「混合され凝結したものは何もなく、地から生じ形づくられたと見えるものも何もない。湿ったものも、風のごときものも、火のごときものも、何一つないのである。」

De Ira Dei 10.52

52

His enim naturis nihil inest, quod vim memoriae, mentis, cogitationis habeat, quod et praeterita teneat, et futura praevideat, et complecti possit praesentia, quae sola divina sunt.

PL 7, 108B

「なぜなら、これらの本性のうちには、記憶や精神、思考の力を持ち、過去を保持し、未来を予見し、現在を把握しうるもの――それはひとり神的なものにのみ属する――は、何一つ含まれていないからである。」

De Ira Dei 10.53

53

Nec enim inveniuntur unquam, unde ad hominem venire possint, nisi a Deo. » Exceptis igitur duobus tribusve calumniatoribus vanis, cum constet, divina providentia mundum regi, sicut et factus est, nec sit quisquam, qui Diagorae Theodorique sententiam, vel Leucippi inane commentum, vel Democriti Epicurique levitatem praeferre audeat auctoritati, vel illorum septem priorum, qui sunt appellati sapientes, vel Pythagorae, vel Socratis, vel Platonis, caeterorumque philosophorum, qui esse Providentiam iudicaverunt; falsa igitur est et illa sententia, qua putant terroris ac metus gratia Religionem a sapientibus institutam, quo se homines imperiti a peccatis abstinerent.

PL 7, 108B

「それが人間のもとに至りうる道は、神からでなければ、決して見出されはしないのである」と。かくして、二、三の空しい誹謗者たちを除けば、世界が神的な摂理によって治められていること――現にそのように作られたのと同様に――は明らかであって、ディアゴラスやテオドロスの学説、あるいはレウキッポスの空虚な作り話、あるいはデモクリトスやエピクロスの軽薄さを、かの最初の七賢人と呼ばれる者たちの権威よりも、あるいはピュタゴラス、ソクラテス、プラトン、そのほか摂理の存在を判じたすべての哲学者たちの権威よりも、あえて上に置こうとする者は誰もいない。したがって、恐怖と怯えのゆえに、宗教が賢者たちによって、無知な人々を罪から遠ざけるために制定されたのだ、とする学説もまた偽りである。

De Ira Dei 10.54

54

Quod si verum sit, ergo derisi ab antiquis sapientibus sumus. Quod si fallendi nostri, atque adeo totius generis humani causa commenti sunt Religionem; sapientes igitur non fuerunt, quia in sapientem non cadit mendacium.

PL 7, 109A

もしこれが真実であるならば、我々は古の賢者たちに嘲られていることになる。もし彼らが、我々を、いや人類全体を欺くために宗教をでっち上げたのだとすれば、彼らは賢者ではなかったことになる。偽りは賢者には起こりえないことだからである。

De Ira Dei 10.55

55

Sed fuerint sapientes; quae tanta felicitas mentiendi, ut non tantummodo indoctos, sed Platonem quoque ac Socratem fallerent, et Pythagoram, Zenonem, Aristotelem, maximarum sectarum principes, tam facile deluderent?

PL 7, 109B

だが、彼らが賢者であったとしよう。だとすれば、無学な者たちだけでなく、プラトンやソクラテスさえも欺き、ピュタゴラス、ゼノン、アリストテレスといった最大の学派の第一人者たちをも、これほどたやすく欺くとは、いったいどれほどの巧みな虚言の才があったというのか。

De Ira Dei 10.56

56

Est igitur divina providentia, ut senserunt ii homines, quos nominavi; cuius vi ac potestate omnia, quae videmus et facta sunt, et reguntur.

PL 7, 109B

かくして、私が名を挙げたこれらの人々が考えたとおり、神的な摂理は存在する。その力と権力によって、我々が目にするすべてのものは作られ、また治められているのである。

De Ira Dei 10.57

57

Nec enim tanta rerum magnitudo, tanta dispositio, tanta in servandis ordinibus temporibusque constantia, aut olim potuit sine provido artifice oriri, aut constare tot saeculis sine incola potenti, aut in perpetuum gubernari sine perito ac sentiente rectore: quod ratio ipsa declarat.

PL 7, 109B

事物のかくも大いなる規模、かくも大いなる配剤、秩序と時とを保つかくも大いなる恒常性は、かつて先見ある作り手なくして生じることはできなかったであろうし、幾多の世にわたって力ある住まう者なくして存立することもできなかったであろうし、永遠に、熟練した感覚ある統治者なくして治められることもできなかったであろう。このことは理性そのものが明らかにするところである。

De Ira Dei 10.58

58

Quidquid est enim, quod habet rationem, ratione sit ortum necesse est. Ratio autem sentientis sapientisque naturae est: sapiens vero sentiensque natura nihil aliud potest esse, quam Deus.

PL 7, 109C

理を持つものは、理から生じたのでなければならない。理とは、感覚し知恵ある本性に属するものであり、感覚し知恵ある本性とは、神以外の何ものでもありえない。

De Ira Dei 10.59

59

Mundus autem, quoniam rationem habet, qua et regitur, et constat; ergo a Deo factus est. Quod si est conditor rectorque mundi Deus, recte igitur ac vere Religio constituta est; auctori enim rerum parentique communi honos veneratioque debetur.

PL 7, 109C

しかるに世界は、それによって治められ成り立つところの理を持っている。ゆえに世界は神によって作られたのである。そして、もし神が世界の創造者であり統治者であるならば、宗教は正しく、真実に基づいて制定されたことになる。万物の創造者であり、共通の親である者には、栄誉と崇敬とが当然払われるべきだからである。