ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 7 › De Ira Dei

Caput V 第V章

Lactantius · De Ira Dei · PL 7, 88B · 16 sectiones

De Ira Dei 5.1

1

De Deo stoicorum sententia; de Ira et gratia. Existimantur stoici, et alii nonnulli, aliquanto melius de Divinitate sensisse, qui aiunt, gratiam in Deo esse, iram non esse.

PL 7, 88B

神についてのストア派の説について。怒りと恩寵について。ストア派の人々や、ほかにも幾人かの者たちは、神には恩寵はあるが怒りはないと言うのであって、神性について幾分ましな考えを持っていたと見なされている。

De Ira Dei 5.2

2

Favorabilis admodum, ac popularis oratio, non cadere in Deum hanc animi pusillitatem, ut ab ullo se laesum putet, qui laedi non potest; ut quieta illa, et sancta maiestas concitetur, perturbetur, insaniat, quod est terrenae fragilitatis.

PL 7, 88B

非常に人受けがよく、通俗的な言い分はこうである——傷つけられることのありえない方が、何者かに傷つけられたと思い込むというこの心の弱さは、神には当てはまらない。また、あの静穏にして聖なる威厳が搔き立てられ、乱され、狂乱するというのは、地上の脆さに属することだ、と。

De Ira Dei 5.3

3

Iram enim, commotionem mentis esse ac perturbationem, quae sit a Deo aliena. Quod si hominem quoque, qui modo sit sapiens et gravis, ira non deceat (si quidem, cum in animum cuiusquam incidit, velut saeva tempestas tantos excitet fluctus, ut statum mentis immutet, ardescant oculi, os tremat, lingua titubet, dentes concrepent, alternis vultum maculet nunc suffusus rubor, nunc pallor albescens): quanto magis Deum non deceat tam foeda mutatio?

PL 7, 88B

怒りとは心の動揺であり乱れであって、神からは縁遠いものだからである。賢明で重々しい人間にさえ怒りはふさわしくないとすれば——というのも、怒りが誰かの心に入り込むと、荒れ狂う嵐さながらに激しい波を立て、心の状態を一変させ、目は燃え、口は震え、舌はもつれ、歯は鳴り、あるときは差し上る赤み、あるときは白んでゆく蒼白が、代わる代わる顔を汚すのだから——まして神には、これほど醜い変貌がどうしてふさわしかろうか。

De Ira Dei 5.4

4

Et si homo, qui habet imperium ac potestatem, late noceat per iram, sanguinem fundat, urbes subvertat, populos deleat, provincias ad solitudinem redigat; quanto magis Deum, qui habeat totius generis humani, et ipsius mundi potestatem, perditurum fuisse universa credibile sit, si irasceretur?

PL 7, 89B

支配権と権力を持つ人間が怒りによって広く害をなし、血を流させ、都市を覆し、諸国民を滅ぼし、属州を荒廃に帰せしめるとすれば、まして、人類全体とこの世界そのものの権力を持つ神が、もし怒ったならば、あらゆるものを滅ぼし尽くしたであろうと考えるのは、なおのこと当然ではないか。

De Ira Dei 5.5

5

Abesse igitur ab eo tam magnum, tam perniciosum malum oportere. Et si absit ab eo ira, et concitatio, quia et deformis, et noxia est, nec cuiquam malefaciat, nihil aliud superesse, nisi ut sit lenis, tranquillus, propitius, beneficus, conservator.

PL 7, 89B

したがって、これほど大きく、これほど破滅的な悪は、神から離れていなければならない。そして、怒りと激情とが醜くまた害をなすものであるがゆえに神からそれが離れているとすれば、また神が誰にも害をなさないとすれば、あとに残るのはただ、神が柔和で、平静で、恵み深く、恩恵を施す方、守護者であるということだけである。

De Ira Dei 5.6

6

Ita enim demum et communis omnium pater, et optimus maximus dici poterit, quod expetit divina coelestisque natura.

PL 7, 89B

そうしてはじめて、神は万人共通の父、また最善最高の方と呼ばれうるのであり、それこそ神的にして天的な本性が求めるところなのである。

De Ira Dei 5.7

7

Nam si inter homines laudabile videtur prodesse potius quam nocere, vivificare quam occidere, salvare, quam perdere, nec immerito innocentia inter virtutes numeratur et qui haec fecerit, diligitur, praefertur, ornatur, benedictis omnibus votisque celebratur, denique ob merita et beneficia Deo simillimus iudicatur; quanto magis ipsum Deum par est, divinis perfectisque virtutibus praecellentem, atque ab omni terrena labe summotum, divinis et coelestibus beneficiis omne genus hominum promereri?

PL 7, 90A

人間の間でも、害をなすよりも益をなし、殺すよりも生かし、滅ぼすよりも救うことのほうが称賛に値すると見なされ、無垢が徳の一つに数えられるのは理由のないことではない。そしてそれをなした者は愛され、重んじられ、飾られ、あらゆる祝福と祈りとをもって称えられ、ついにはその功績と恩恵のゆえに神に最も似た者と判じられる。とすれば、神的にして完全な徳において優れ、およそ地上の汚れから遠く離れた神自身が、神的にして天的な恩恵によって全人類から慕われるにふさわしいことは、なおさらではないか。

De Ira Dei 5.8

8

Speciose ista, populariterque dicuntur, et multos illiciunt ad credendum: sed qui haec sentiunt, ad veritatem quidem propius accedunt; sed in parte labuntur, naturam rei parum considerantes.

PL 7, 90A

これらのことは、いかにも見栄えよく、通俗的な調子で語られており、多くの人をそう信じ込むよう誘い込む。だが、こう考える者たちは、真理には確かに一歩近づいてはいるものの、事柄の本性をよく考えないために、一部で誤りに陥っている。

De Ira Dei 5.9

9

Nam si Deus non irascitur impiis et iniustis, nec pios utique iustosque diligit. Ergo constantior est error illorum, qui et iram simul, et gratiam tollunt. In rebus enim diversis, aut in utramque partem moveri necesse est, aut in neutram.

PL 7, 90A

なぜなら、もし神が不敬虔な者や不義な者に怒らないのなら、敬虔な者や義しい者を愛することもないはずだからである。したがって、怒りと恩寵とを同時に取り去る者たちの誤りのほうが、なお一貫している。相反する事柄については、両方に対して動かされるか、どちらに対しても動かされないか、そのいずれかでなければならないからである。

De Ira Dei 5.10

10

Ita qui bonos diligit, et malos odit, et qui malos non odit, nec bonos diligit: quia et diligere bonos, ex odio malorum venit; et malos odisse, ex bonorum charitate descendit. Nemo est qui amet vitam sine odio mortis, nec appetat lucem, nisi qui tenebras fugit.

PL 7, 90B

こうして、善人を愛する者は悪人を憎み、悪人を憎まない者は善人を愛することもない。善人を愛することは悪人への憎しみから生じ、悪人を憎むことは善人への愛から発するからである。死を憎むことなしに生を愛する者はなく、闇を逃れる者でなければ光を求めることもない。

De Ira Dei 5.11

11

Adeo natura ista connexa sunt, ut alterum sine altero fieri nequeat. Si quis Dominus habens in familia servos, bonum ac malum, non utique aut ambos odit, aut ambos beneficiis et honore prosequitur; quod si faciet, et iniquus et stultus est: sed bonum et alloquitur amice, et ornat, et domi ac familiae suisque omnibus rebus praeficit; malum vero maledictis, verberibus, nuditate, fame, siti, compedibus punit, ut et hic exemplo caeteris sit ad non peccandum, et ille ad promerendum, ut alios metus coerceat, alios honor provocet.

PL 7, 90B

これほどまで、この両者は本性上結びついていて、片方だけが他方なしに成り立つことはない。ある主人が家に善き奴隷と悪しき奴隷とを持っているとしよう。主人は両方を憎むことも、両方に恩恵と栄誉とを与え続けることもしないはずである。もしそうするなら、その主人は不公正でもあり愚かでもある。むしろ善き奴隷には親しく語りかけ、褒め、家と家の者たちと自分の財産一切とを任せるだろう。悪しき奴隷は、罵り、鞭打ち、裸にすること、飢え、渇き、足かせによって罰するだろう。それは、悪しき奴隷が他の者たちにとって罪を犯さぬための見せしめとなり、善き奴隷が功を立てるための手本となって、ある者たちを恐れが抑え、ある者たちを栄誉が促すようにするためである。

De Ira Dei 5.12

12

Qui ergo diligit, et odit; qui odit, et diligit; sunt enim, qui diligi debeant, sunt qui odio haberi.

PL 7, 91A

したがって、愛する者は憎みもし、憎む者は愛しもする。というのも、愛されるべき者たちもいれば、憎まれるべき者たちもいるからである。

De Ira Dei 5.13

13

Et sicut is, qui diligit, confert bona in eos, quos diligit: ita qui odit, irrogat mala iis, quos odio habet; quod argumentum, quia verum est, dissolvi nullo pacto potest.

PL 7, 91A

そして、愛する者が自分の愛する者たちに善きものを与えるように、憎む者は自分の憎む者たちに悪しきものを課す。この論証は真であるがゆえに、どのようにしても崩すことができない。

De Ira Dei 5.14

14

Vano ergo et falsa est sententia eorum, qui cum alterum Deo tribuant, alterum detrahunt, non minus, quam illorum qui utrumque detrahunt. Sed illi, ut ostendimus, ex parte non errant, sed id quod melius est ex duobus retinent.

PL 7, 91A

それゆえ、片方を神に帰しながら他方を取り去る者たちの説は、両方をともに取り去る者たちの説に劣らず、空しく誤っている。しかし前者は、すでに示したとおり、部分的には誤っていない。二つのもののうち、よりよいほうを保っているのである。

De Ira Dei 5.15

15

Ii vero, quos ratio et veritas argumenti huius inducit, falsa omnino sententia suscepta, in maximum errorem cadunt. Non enim sic oportebat eos argumentari: Quia Deus non irascitur, ergo nec gratia commovetur; sed ita, Quia Deus gratia movetur, ergo et irascitur.

PL 7, 91B

だが、この論証の理と真理に導かれながら、全く誤った説を採ってしまった者たちは、最大の誤りに陥っている。彼らはこう論じるべきではなかった、「神は怒らない、それゆえ恩寵によっても動かされない」とは。むしろこう論じるべきであった、「神は恩寵によって動かされる、それゆえ怒りもする」と。

De Ira Dei 5.16

16

Si enim certum et indubitatum fuisset, non irasci Deum, tunc ad illud alterum veniri esset necesse. Cum autem magis sit ambiguum de ira, pene manifestum de gratia; absurdum est, ex incerto certum velle subvertere, cum sit promptius, de certis incerta firmare.

PL 7, 91B

なぜなら、もし神が怒らないということが確実で疑いのないことであったなら、そのときはもう一方の結論に至る必要があっただろう。しかし、怒りについてはむしろ曖昧であり、恩寵についてはほとんど明白であるからには、不確かなことから確かなことを覆そうとするのは不合理であって、確かなことから不確かなことを確定するほうが、はるかに容易なのである。