De Ira Dei 18.1
De peccatis vindicandis, sine ira fieri non posse. Quid opus est, inquiunt, ira, cum sine hoc affectu peccata corrigi possint?
PL 7, 131B罪を罰するには、怒りなしには行われえないことについて。彼らは言う、この感情なしに罪を正すことができるのなら、怒りにいったい何の必要があろうか、と。
De Ira Dei 18.2
Atqui nullus est, qui peccantem possit videre tranquille: possit fortasse, qui legibus praesidet, quia facinus non sub oculis eius admittitur, sed defertur aliunde tanquam dubium, nec unquam potest esse scelus tam clarum, ut defensioni locus non sit; et ideo potest iudex non moveri adversus eum, qui potest innocens inveniri.
PL 7, 132Aしかし、罪を犯す者を平然と見ていられる者などいない。もっとも、法を司る者だけはあるいはそうしうるかもしれない。凶行が彼の目の前で行われるのではなく、疑わしいものとして外から報告されるからであり、また弁明の余地がまったくないほど明白な罪もありえないからである。それゆえ裁判官は、無実と分かるかもしれない者に対して、心を動かされずにいることができるのである。
De Ira Dei 18.3
Cumque detectum facinus in lucem venerit, iam non sua, sed legum sententia utitur. Potest concedi, ut sine ira faciat, quod facit; habet enim quod sequatur.
PL 7, 132Aだが露見した凶行が明るみに出たならば、もはや彼自身の判決ではなく、法律の判決に従うのである。彼が為すことを怒りなしに為しうると認めてもよかろう。彼には従うべきもの〔法律〕があるからである。
De Ira Dei 18.4
Nos certe, cum domi peccatur a nostris, sive id cernimus, sive sentimus, indignari necesse est; ipse enim peccati aspectus indignus est.
PL 7, 132A我々についていえば、家の内で身内の者が罪を犯すとき、それを目撃するにせよ、それと知るにせよ、憤らずにはいられない。罪の光景そのものが恥ずべきものだからである。
De Ira Dei 18.5
Nam qui non movetur omnino, aut probat delicta, quod est turpius et iniustius, aut molestiam castigandi fugit, quam sedatus animus et quieta mens aspernatur ac renuit, nisi stimulaverit ira et incitaverit.
PL 7, 132Aというのも、まったく心を動かされない者は、あるいは過ちを是認しているのであり、これはいっそう恥ずべく不正なことであり、あるいは懲らしめる煩わしさから逃れているのであって、怒りが刺激し駆り立てるのでなければ、平静な心と静まった精神はこの煩わしさを嫌い拒むものだからである。
De Ira Dei 18.6
Qui autem cum moveatur, tamen intempestiva lenitate, vel saepius quam necesse est, vel etiam semper ignoscit, is plane et illorum vitam perdit, quorum audaciam nutrit ad facinora maiora, et sibi ipsi aeternam molestiarum materiam subministrat.
PL 7, 132Aこれに対して、心を動かされながらも、時宜を得ぬ柔和さゆえに、必要以上にしばしば、あるいは常に許してしまう者は、明らかに、許されている者たち自身の生を損なっているのであり、その大胆さをいっそう大きな凶行へと養い育て、自らには尽きることのない煩いの種を絶えず供給しているのである。
De Ira Dei 18.7
Vitiosa est ergo in peccatis irae suae cohibitio. Laudatur Archytas Tarentinus, qui cum in agro corrupta esse omnia comperisset, villici sui culpam redarguens, Miserum te, inquit, quem iam verberibus necassem, nisi iratus essem.
PL 7, 132Bそれゆえ、罪に対して自らの怒りを抑えることは悪徳である。タレントゥムのアルキュタスは称賛されている。彼は農地のすべてが荒らされているのを知ったとき、下僕頭の落ち度を咎めて、「哀れな奴め、もし私が怒っていなかったなら、お前をとうに鞭打ち殺していたところだ」と言った。
De Ira Dei 18.8
Unicum hoc exemplum temperantiae putant: sed auctoritate ducti non vident quam inepta et locutus fuerit, et fecerit. Nam si (ut ait Plato) nemo prudens punit, quia peccatum est, sed ne peccetur, apparet quam malum vir sapiens proposuerit exemplum.
PL 7, 132B人々はこれを節制の比類なき実例だと考えている。しかし彼らはその権威に引かれて、彼の言ったことも行ったこともいかに愚かであったかを見て取らない。というのも、もし(プラトンが言うように)思慮ある者は誰も、罪が犯されたからという理由で罰するのではなく、罪が犯されぬようにするために罰するのだとすれば、この賢者と目される人物がいかに悪しき実例を示したかが明らかになるからである。
De Ira Dei 18.9
Si enim senserint servi dominum suum saevire cum non irascitur, tum parcere cum irascitur, non peccabunt utique leviter, ne verberentur; sed quantum poterunt gravissime, ut stomachum eius incitent atque impune discedant.
PL 7, 133Aもし奴隷たちが、主人は怒っていないときに厳しくし、怒っているときには容赦すると気づいたなら、鞭打たれまいとして軽い罪しか犯さぬどころか、できる限り重い罪を犯し、主人の怒りを煽り立てておいて、罰を免れて立ち去ろうとするであろう。
De Ira Dei 18.10
Ego vero laudarem, si cum fuisset iratus, dedisset irae suae spatium, ut residente per intervallum temporis animi tumore, haberet modum castigatio.
PL 7, 133A私ならむしろ称賛したであろう、もし彼が怒ったときに、自らの怒りに時を与え、時間の隔たりによって心の高ぶりが鎮まって、懲罰が節度を持つようにしていたならば。
De Ira Dei 18.11
Non ergo propter irae magnitudinem donanda erat poena, sed differenda, ne aut peccanti maiorem iusto dolorem inureret, aut castiganti furorem.
PL 7, 133Aそれゆえ、怒りが激しかったからといって刑罰を免じるべきであったのではなく、先に延ばすべきであった。そうすれば、罪を犯した者に正当な度合いを超える苦痛を刻みつけることも、懲らしめる者に狂乱を刻みつけることもなかったであろう。
De Ira Dei 18.12
Nunc vero quae tandem aequitas, aut quae sapientia est, ut aliquis ob exiguum delictum puniatur, ob maximum non puniatur? quod si naturam rerum causasque didicisset, nunquam tam importunam continentiam profiteretur, ut nequam servus iratum sibi fuisse dominum gratularetur.
PL 7, 133Aしかし実際のところ、些細な過ちのゆえに罰せられ、この上なく重い過ちのゆえには罰せられないというのは、いったいいかなる公正さ、いかなる知恵であろうか。もし彼が事の本性と原因とを学んでいたなら、性悪の奴隷が主人が自分に対して怒ったことを喜ぶような、あれほど不都合な自制を公言することは決してなかったであろう。
De Ira Dei 18.13
Nam sicut corpus humanum Deus multis et variis sensibus ad usum vitae necessariis instruxit, sic et animo varios attribuit affectus, quibus vitae ratio constaret, ut libidinem prodendae sobolis gratia dedit, sic iram cohibendorum causa delictorum.
PL 7, 133Aというのも、神が人間の肉体に、生活の用に必要な多くの様々な感覚を備えたのと同様に、心にも生の営みが成り立つよう様々な感情を与えたのであり、子孫を生み出すための欲望を与えたのと同じく、過ちを抑えるための怒りをも与えたからである。
De Ira Dei 18.14
Verum ii qui nesciunt fines bonorum ac malorum, sicut libidine utuntur ad corruptelas et ad voluptates, sic ira et affectu ad nocendum, dum iis quos odio habent irascuntur. Ergo etiam non peccantibus irascuntur, etiam paribus aut etiam superioribus.
PL 7, 133Bしかし、善悪の限度を知らぬ者たちは、欲望を堕落と快楽のために用いるのと同じく、怒りとこの感情とを害を加えるために用い、憎んでいる者に対して怒るのである。それゆえ彼らは、罪を犯していない者に対してさえ、対等の者に対してさえ、あるいは上位の者に対してさえ怒るのである。
De Ira Dei 18.15
Hinc quotidie ad immania facinora prosilitur: hinc tragoediae saepe nascuntur. Esset igitur laudandus Archytas, si, cum alicui civi et pari facienti sibi iniuriam fuisset iratus, repressisset se tamen et patientia furoris impetum mitigasset.
PL 7, 133Bここから日々おぞましい凶行へと突き進むことになり、ここから悲劇がしばしば生まれるのである。それゆえアルキュタスが称賛に値したであろうのは、もし彼が自分に不正を働いた同市民、対等の者に対して怒ったときに、それでも自らを抑え、忍耐によって狂乱の激しさを和らげていたならば、であった。
De Ira Dei 18.16
Haec sui cohibitio gloriosa est, qua compescitur aliquod imminens magnum malum. Servorum autem filiorumque peccata non coercere, peccatum est; evadent enim ad maius malum per impunitatem. Hic non cohibenda ira, sed etiam, si iacet, excitanda est.
PL 7, 133Bこの自制こそ栄えあるものであり、これによって差し迫った大きな悪が抑えられるのである。しかし奴隷や子らの罪を抑えつけないことは、それ自体が罪である。免責によって彼らはより大きな悪へと進んでいくからである。この場合には怒りを抑えるべきではなく、むしろ、もしそれが眠っているのであれば、呼び覚ますべきである。
De Ira Dei 18.17
Quod autem de homine dicimus, id etiam de Deo, qui hominem similem sui fecit. Omitto de figura Dei dicere, quia stoici negant habere ullam formam Deum; et ingens alia materia nascetur, si eos coarguere velimus: de animo tantum loquor.
PL 7, 134Bさて、我々が人間について述べたことは、人間を自らに似せて造った神についても言えることである。神の姿について語ることは差し控えよう。ストア派の者たちは神がいかなる形をも持たないと言うのであり、彼らを論駁しようとすれば、また別の膨大な議論が生じることになるからである。私はただ心についてのみ語る。
De Ira Dei 18.18
Si Deo subiacet cogitare, sapere, intelligere, providere, praestare, ex omnibus autem animalibus homo solus haec habet; ergo ad Dei similitudinem factus est: sed ideo procedit in vitium, quia de terrena fragilitate permistus, non potest id quod a Deo sumpsit, incorruptum purumque servare, nisi ab eodem Deo iustitiae praeceptis imbuatur.
PL 7, 135Aもし考え、知り、理解し、先を見通し、事を成し遂げることが神に属することであり、あらゆる生き物のうちで人間だけがこれらを持つのだとすれば、人間は神の似姿として造られたのである。しかし人間が悪徳へと進むのは、地上のもろさと混じり合っているために、神から受け取ったものを損なわず清らかなままに保つことができないからであり、それができるのはただ、神自身によって正義の教えを吹き込まれる場合に限られる。